Digesta vel Pandectae – Liber L
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Papinianus libro primo responsorum
Filius decurio pro patre legationis officium suscepit. Ea res filium, quo minus ordine suo legatus proficiscatur, non excusat: pater tamen biennii vacationem vindicare poterit, quia per filium legatione functus videtur.
50.7.9
Paulus libro primo responsorum
pr. Respondit eum, qui legatione functus est, intra tempora vacationis praefinita non oportere compelli rursum ad defendendum publicum negotium, etiamsi de eadem causa litigetur.
1. “Imperatores Antoninus et Severus Augusti Germano Silvano. Legatione functis biennii vacatio conceditur: nec interest, utrum legatio in urbe an in provincia agentibus nobis mandata sit”.
2. Paulus respondit eum, qui legatione fungitur, neque alienis neque propriis negotiis se interponere debere. In qua causa non videri eum quoque contineri, qui cum amico suo praetore gratis consilium participat.
50.7.10
Paulus libro tertio responsorum
Paulus respondit de eo damno, quod legationis tempore legatus passus est, posse eum etiam legationis tempore experiri.
50.7.11
Paulus libro primo sententiarum
pr. Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius vel damnum parata sunt.
1. Si quis in munere legationis, antequam ad patriam revertetur, decessit, sumptus, qui proficiscenti sunt dati, non restituuntur.
50.7.12
Paulus libro singulari de iure libellorum.
pr. Si absenti iniuncta est legatio eamque gratuitam suscepit, potest quis et per alium legationem mittere.
1. Qui legationis officio fungitur, licet suum negotium curare non potest, magnus tamen antoninus permisit ei pupillae nomine et instruere et defendere causam, licet legationi, quam suscepit, nondum renuntiaverit, praecipue cum participem officii ipsius absentem esse dicebat.
50.7.13
Scaevola libro primo digestorum
Legatus creatus a patria sua suscepta legatione in urbem Romam venit et nondum perfecta legatione domum, quae erat in ipsius civitate Nicopoli, emit. Quaesitum est, an in senatus consultum inciderit, quo prohibentur legati ante perfectam legationem negotiis vel privatis rebus obstringi. Respondit non videri teneri.
50.7.14
Papinianus libro primo responsorum
Vicarius alieni muneris voluntate sua datus ordine suo legationem suscipere non admissa biennii praescriptione cogetur.
50.7.15
Ulpianus libro 74 ad edictum praetoris
Qui libera legatione abest, non videtur rei publicae causa abesse: hic enim non publici commodi causa, sed sui abest.
50.7.16
Modestinus libro septimo regularum
Is, qui legatione fungitur, libellum sine permissu principis de aliis suis negotiis dare non potest.
50.7.17
Modestinus libro octavo regularum
pr. Eundem plures legationes suscipere prohibitum non est praeterea, si et sumptus et itineris compendium suadeat.
1. Ante legationem susceptam si cui negotium moveatur, etiam absens defendi debet: suscepta legatione non nisi iniuncto munere fungatur.
50.7.18
Pomponius libro 37 ad Quintum Mucium
Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati. Et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium convenit esse. Itaque eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. Quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an civis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex civitate expulsisse videretur, sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret. In qua sententia videtur Publius Mucius fuisse. Id autem maxime quaesitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset civis Romanus, et praeturam quoque gessisse dicitur.
50.8.0. De administratione rerum ad civitates pertinentium.
50.8.1
Ulpianus libro decimo disputationum
Quod ad certam speciem civitatis relinquitur, in alios usus convertere non licet.
50.8.2
Ulpianus libro tertio opinionum
pr. Non utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.
1. Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. Et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata revocentur.
2. Quod de frumentaria ratione in alium usum conversum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella. Ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.
3. Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum solvat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem provinciae compellantur.
4. Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui civitati, non compensari in erogata debet. Sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conversa fuerit, veluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solvi autem a curatore rei publicae iubetur.
5. Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant.
6. Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat.
7. Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium providere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet.
8. Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conveniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.
9. Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit.
10. Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solvi et ab heredibus eius praeses provinciae iubet.
50.8.3
Ulpianus libro tertio opinionum
pr. Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo intervenerat, idem opus exstruendum alii locaverat: nec a secundo redemptore opere perfecto usurarum praestationem heres fideiussoris recusare non debet, cum et prior causa in bonae fidei contractu in universum fideiussorem obligaverit, et posterior locatio, quia suum periculum agnovit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit.
1. Qui fideiusserint pro conductore vectigalis in universam conductionem, in usuras quoque iure conveniuntur, nisi proprie quid in persona eorum verbis obligationis expressum est.
2. Sed si in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni viri arbitratu in solvenda pensione cuiusque anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est.
50.8.4
Papinianus libro primo responsorum
Curatores communis officii divisa pecunia, quam omnibus in solidum publice dari placuit, periculo vice mutua non liberantur. Ulpianus: prior tamen exemplo tutorum conveniendus est is qui gessit.
50.8.5
Papinianus libro primo responsorum
pr. Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non exacta curator rei publicae locavit. Ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus praedii mercedesque servari non potuerint, successor qui locavit tenebitur. Idem in vectigalibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praestarent.
1. In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae novatione facta pecuniam cavit, post depositum officium actionem denegari non oportet. Diversa causa est eius, qui solvi constituit: similis etenim videtur ei, qui publice vendidit aut locavit.
2. Filium pro patre curatore rei publicae creato cavere cogi non oportet. Nec mutat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit.
3. Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit. In eum casum pignora videntur data, quo recte convenitur: videlicet postquam res ab eo servari non potuerit, pro quo intercessit.
50.8.6
Valens libro secundo fideicommissorum
Legatam municipio pecuniam in aliam rem quam defunctus voluit convertere citra principis auctoritatem non licet. Et ideo si unum opus fieri iusserit, quod Falcidiae legis interventu fieri non potest, permittitur summam, quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae videatur, convertere: sive plures summae in plura opera legantur et legis Falcidiae interventu id quod relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod civitas velit, erogari. Sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius venatio aut spectacula edantur, senatus in eas causas erogare vetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime necessarium municipibus videatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legavit inscriptione notetur.
50.8.7
Paulus libro primo sententiarum
pr. Decuriones pretio viliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi.
1. Nisi ad opus novum pecunia specialiter legata sit, vetera ex hac reficienda sunt.
50.8.8
Ulpianus libro primo ad edictum praetoris
Magistratus rei publicae non dolum solummodo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent.
50.8.9
Paulus libro primo ad edictum praetoris
Si filius familias volente patre magistratum gesserit, iulianus existimavit in solidum patrem teneri in id, quod eius nomine rei publicae abesset.
50.8.10
Modestinus libro octavo regularum
pr. Calculi erroris retractatio etiam post decennii aut vicennii tempora admittetur.
1. Sed si gratiose expunctae dicentur, non retractabuntur.
50.8.11
Papirius libro secundo de constitutionis
pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius vero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores pertinere.
1. Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere.
2. Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem civitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere.
50.8.12
Papirius libro secundo de constitutionis
pr. Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.
1. Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.
2. Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.
3. Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras hadriani.
4. Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.
5. Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si intervenire et prohibere eum potuit.
6. Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia vero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum videri periculum ad eum non pertinere.
50.8.13
Papirius libro secundo de constitutionis
Imperatores Antoninus et Verus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset.
50.9.0. De decretis ab ordine faciendis.
50.9.1
Ulpianus libro tertio opinionum
Medicorum intra numerum praefinitum constituendorum arbitrium non praesidi provinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuiusque civitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant.
50.9.2
Marcianus libro primo publicis
Illa decreta, quae non legitimo numero decurionum coacto facta sunt, non valent.
50.9.3
Ulpianus libro tertio de appellationibus
Lege autem municipali cavetur, ut ordo non aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis.
50.9.4
Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae
pr. Ambitiosa decreta decurionum rescindi debent, sive aliquem debitorem dimiserint sive largiti sunt.
1. Proinde, ut solent, sive decreverint de publico alicuius vel praedia vel aedes vel certam quantitatem praestari, nihil valebit huiusmodi decretum.
2. Sed et si salarium alicui decuriones decreverint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem fuerit constitutum vel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria.
50.9.5
Callistratus libro secundo de cognitionibus
Quod semel ordo decrevit, non oportere id rescindi divus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam utilitatem respiciat rescissio prioris decreti.
50.9.6
Scaevola libro primo digestorum
Municipii lege ita cautum erat: “Ean tis ecw tou sunedriou dikasytai, tou te sunedriou eirgesvw kai prosapotinnutw draxmas xilias” [id est: Si quis extra curiam iudicabit, curia movetor et praeterea multam mille denarium dato]. Quaesitum est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans adversus decretum fecit. Respondit et huiusmodi poenas adversus scientes paratas esse.
50.10.0. De operibus publicis.
50.10.1
Ulpianus libro secundo opinionum
pr. Curator operum creatus praescriptione motus ab excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad vivit moratus est, heredes suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos obstrinxit.
1. Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. Praepostere visus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum tantum sustinere eum oportuisse, ante probabilius impetrasset propter prius munus a sequenti excusationem.
50.10.2
Ulpianus libro tertio opinionum
pr. Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos interim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per invidiam non prohibetur.
1. Curatores operum cum redemptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. Quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis provinciae est.
2. Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et propterea revocentur similes civium in patrias liberalitates, praeses provinciae auctoritatem suam interponat.
50.10.3
Macer libro secundo de officio praesidiis
pr. Opus novum privato etiam sine principis auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius civitatis pertineat vel materiam seditionis praebeat vel circum theatrum vel amphitheatrum sit.
1. Publico vero sumptu opus novum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur.
2. Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet.
50.10.4
Modestinus libro 11 pandectarum
Nec praesidis quidem nomen licebit superscribere.
50.10.5
Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae
pr. Si legatum vel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto divi Pii ita continetur. “Si quidem dies non sit ab his, qui statuas vel imagines ponendas legaverunt, praefinitus, a praeside provinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leviores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. Si vero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non invenire se statuas dixerint aut loco controversiam fecerint: semisses protinus pendant”.
1. Fines publicos a privatis detineri non oportet. Curabit igitur praeses provinciae, si qui publici sunt, a privatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica vel aedificia in usus privatorum invenerit, aestimare, utrumne vindicanda in publicum sint an vectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi.
50.10.6
Modestinus libro 11 pandectarum
De operibus, quae in muris vel portis vel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, divus Marcus rescripsit praesidem aditum consulere principem debere.
50.10.7
Callistratus libro secundo de cognitionibus
pr. Pecuniam, quae in opera nova legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt convertendam, quam ad inchoandum opus erogandam divus Pius rescripsit: scilicet si satis operum civitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inveniatur.
1. Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus vel alio quo modo ex voluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis proprii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit. Quod si privati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cavetur, ut quantam summam contulerint in id opus, inscribant.
50.11.0. De nundinis.
50.11.1
Modestinus libro tertio regularum
Nundinis impetratis a principe non utendo qui meruit decennii tempore usum amittit.
50.11.2
Callistratus libro tertio de cognitionibus
Si quis ipsos cultores agrorum vel piscatores deferre utensilia in civitatem iusserit, ut ipsi ea distrahant, destituetur annonae praebitio, cum avocentur ab opere rustici: qui confestim ubi detulerint mercem, tradere eam et ad opera sua reverti debeant. Denique summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quemadmodum civitas bene beate habitari possit, in primis istos negotiatores necessarios duxit. Sic enim libro secundo politeias ait: dei gar pleionwn ara gewrgwn te kai twn allwn dymiourgwn kai twn allwn diakonwn twn ge eisacontwn kai ecacontwn hekasta. ohutoi de eisin emporoi. komisas de ho gewrgos eis tyn agoran ti hwn poiei y tis allos twn dymiourgwn my eis ton auton xronon hyky tois deomenois ta par’ autou antallacasvai, argysei tys ahutou dymiourgias kavymenos en agora oudamws, y d’ hos, all’ eisin ohi touto horwntes heautous epi tyn diakonian tattousi tautyn. [id est: Indiget enim [civitas] maiore numero rusticorum aliorumque opificum et ministrorum tam invehentium species quam exportantium: hi autem sunt negotiantes. [Quod si] rusticus aliusve qui opificum earum rerum quid quas facit in forum affereus non eo ipso tempore venerit, quo eo veniunt qui species ab eo allatas permutare cupiunt, num operam perdet in foro sedens? Minime, inquit ille, sunt enim qui id intellegentes ad hoc ministerium se accingunt.]
50.12.0. De pollicitationibus.
50.12.1
Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae
pr. Si pollicitus quis fuerit rei publicae opus se facturum vel pecuniam daturum, in usuras non convenietur: sed si moram coeperit facere, usurae accedunt, ut imperator noster cum divo patre suo rescripsit.
1. Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est. Si quidem ob honorem promiserit decretum sibi vel decernendum vel ob aliam iustam causam, tenebitur ex pollicitatione: sin vero sine causa promiserit, non erit obligatus. Et ita multis constitutionibus et veteribus et novis continetur.
2. Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit.
3. Coepisse sic accipimus, si fundamenta iecit vel locum purgavit. Sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur. Item si apparatum sive impensam in publico posuit.
4. Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicae contemplatione pecuniae coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere.
5. Denique cum columnas quidam promisisset, imperator noster cum divo patre suo ita rescripsit: “Qui non ex causa pecuniam rei publicae pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur. Sed si columnas citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus civitatis vel privatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet”.
6. Si quis opus quod perfecit adsignavit, deinde id fortuito casu aliquid passum sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit.
50.12.2
Ulpianus libro primo disputationum
pr. Si quis rem aliquam voverit, voto obligatur. Quae res personam voventis, non rem quae vovetur obligat. Res enim, quae vovetur, soluta quidem liberat vota, ipsa vero sacra non efficitur.
1. Voto autem patres familiarum obligantur puberes sui iuris: filius enim familias vel servus sine patris dominive auctoritate voto non obligantur.
2. Si decimam quis bonorum vovit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata. Et si forte qui decimam vovit decesserit ante sepositionem, heres ipsius hereditario nomine decimae obstrictus est: voti enim obligationem ad heredem transire constat.
50.12.3
Ulpianus libro quarto disputationum
pr. Pactum est duorum consensus atque conventio, pollicitatio vero offerentis solius promissum. Et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur. Sed et coeptum opus, licet non ob honorem promissum, perficere promissor eo cogetur, et est constitutum.
1. Si quis quam ex pollicitatione tradiderat rem municipibus vindicare velit, repellendus est a petitione: aequissimum est enim huiusmodi voluntates in civitates collatas paenitentia non revocari. Sed et si desierint municipes possidere, dicendum erit actionem eis concedendam.
50.12.4
Marcianus libro tertio institutionum
Propter incendium vel terrae motum vel aliquam ruinam, quae rei publicae contingit, si quis promiserit, tenetur.
50.12.5
Ulpianus libro primo responsorum
Charidemo respondit ex epistula, quam muneris edendi gratia absens quis emisit, compelli eum ad editionem non posse.
50.12.6
Ulpianus libro quinto de officio proconsulis
pr. Totiens locum habet deminutio pollicitationis in persona heredis, quotiens non est pollicitatio ob honorem facta. Ceterum si ob honorem facta sit, aeris alieni loco habetur et in heredum persona non minuitur.
1. Si quis pecuniam ob honorem promiserit coeperitque solvere, eum debere quasi coepto opere imperator noster Antoninus rescripsit.
2. Non tantum masculos, sed etiam feminas, si quid ob honores pollicitatae sunt, debere implere sciendum est: et ita rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur.
3. Si cui res publica necessitatem imposuerit statuarum principi ponendarum, qui non promisit, non esse ei necesse obtemperare rescriptis imperatoris nostri et divi patris eius continetur.
50.12.7
Paulus libro primo de officio proconsulis
Ob casum, quem civitas passa est, si quis promiserit se quid facturum: etsi non inchoaverit, omnimodo tenetur, ut divus Severus Dioni rescripsit.
50.12.8
Ulpianus libro tertio de officio consulis
De pollicitationibus in civitatem factis iudicum cognitionem esse divi fratres Flavio Celso in haec verba rescripserunt: “Probe faciet Statius Rufinus, si opus proscaeni, quod se Gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat. Nam etsi adversa fortuna usus in triennio a praefecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit. Quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro civitate agere possint, nomine publico adire adversus eum iudices poterunt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfici ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicae ob hanc causam iubebunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio Gabiniorum habet”.
50.12.9
Modestinus libro quarto differentiarum
Ex pollicitatione, quam quis ob honorem apud rem publicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri: heredem vero eius ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id vero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati solvendo non fuerint, extraneum heredem in quintam partem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri divi Severus et Antoninus rescripserunt. Sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti quintam partem patrimonii sui debere divus Pius constituit.
50.12.10
Modestinus libro primo responsorum
Septicia certamen patriae suae pollicendo sub hac condicione pollicita est, uti sors apud eam remaneat et ipsa usuras semissales ad praemia certantium resolvat, in haec verba: “Filotimoumai kai kavierw agwna tetraetyrikon apo muriadwn triwn, to tou kefalaiou auty katexousa argurion kai asfalizomeny para tois dekaprwtois acioxrews epi tw telein me ton ec evous triwn muriadwn tokon, agwnovetountos kai prokavezomenou tou andros mou, ep’ auvis de twn ec emou gennyvysomenwn teknwn. xwrysei de ho tokos eis ta avla twn vumelikwn, kavws an ef’ hekastou avlymatos hy bouly horisy” [id est: Polliceor et dedico certamen quarto quoque anno celebrandum de denarium triginta milibus, sortem ipsa retinens cautione idonea decem primis exhibita solutum iri ex more triginta milium usuras, ludos edente iisque praesidente viro meo, posthac autem liberis ex me nascituris. Procedent autem usurae in praemia artificum sic ut de unoquoque spectaculo ordo statuet.]. Quaero, an possunt iniuriam pati filii septiciae, quo minus ipsi praesiderent certamini secundum verba condicionemque pollicitationis. Herennius Modestinus respondit, quo casu certaminis editio licita est, formam pollicitationi datam servandam esse.
50.12.11
Modestinus libro nono pandectarum
Si quis ob honorem vel sacerdotium pecuniam promiserit et antequam honorem vel magistratum ineat, decedet, non oportere heredes eius conveniri in pecuniam, quam is ob honorem vel magistratum promiserat, principalibus constitutionibus cavetur, nisi forte ab eo vel ab ipsa re publica eo vivo opus fuerit inchoatum.
50.12.12
Modestinus libro 11 pandectarum
pr. In privatis operibus invitis his qui fecerunt statuas aliis ponere non possumus, ut rescripto divi Severi continetur.
1. Cum quidam, ne honoribus fungeretur, opus promisisset: honores subire cogendum quam operis instructionem divus Antoninus rescripsit.
50.12.13
Papirius libro secundo de constitutionis
pr. Imperatores Antoninus et Verus Augusti rescripserunt opera exstruere debere eos, qui pro honore polliciti sunt, non pecunias pro his inferre cogi.
1. Item rescripserunt condiciones donationibus adpositas, quae in rem publicam fiunt, ita demum ratas esse, si utilitatis publicae interest: quod si damnosae sint, observari non debere. Et ideo non observandum, quod defunctus certa summa legata vetuit vectigal exerceri. Esse enim tolerabilia, quae vetus consuetudo comprobat.
50.12.14
Pomponius libro sexto epistularum et variarum lectionum
Si quis sui alienive honoris causa opus facturum se in aliqua civitate promiserit, ad perficiendum tam ipse quam heres eius ex constitutione divi Traiani obligatus est. Sed si quis ob honorem opus facturum se civitate aliqua promiserit atque inchoaverit et priusquam perficeret, decesserit: heres eius extraneus quidem necesse habet aut perficere id aut partem quintam patrimonii relicti sibi ab eo, qui id opus facere instituerat, si ita mallet, civitati, in qua id opus fieri coeptum est, dare: is autem, qui ex numero liberorum est, si heres exstitit, non quintae partis, sed decimae concedendae necessitate adficitur. Et haec divus Antoninus constituit.
50.12.15
Ulpianus libro singulari de officio curatoris rei publicae
Inter liberos nepotem quoque ex filia contineri divus Pius rescripsit.
50.13.0. De variis et extraordinariis cognitionibus et si iudex litem suam fecisse dicetur.
50.13.1
Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus
pr. Praeses provinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium. Liberalia autem studia accipimus, quae Graeci eleuveria appellant: rhetores continebuntur, grammatici, geometrae.
1. Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet.
2. Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere videtur.
3. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis vel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae vel dentium. Non tamen si incantavit, si inprecatus est, si, ut vulgari verbo impostorum utar, si exorcizavit: non sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfirment.
4. An et philosophi professorum numero sint? Et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere.
5. Proinde ne iuris quidem civilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima civilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit. Quaedam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur.
6. Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et notariis et calculatoribus sive tabulariis.
7. Sed ceterarum artium opificibus sive artificibus, quae sunt extra litteras vel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses debebit.
8. Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet.
9. Sed et adversus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut adversus advocatus adeantur, divi fratres rescripserunt.
10. In honorariis advocatorum ita versari iudex debet, ut pro modo litis proque advocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur. Verba rescripti ita se habent: “Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse voluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repetere debes”.
11. Advocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoquo studio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, advocatorum numero erunt.
12. Si cui cautum est honorarium vel si quis de lite pactus est, videamus, an petere possit. Et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et divo patre eius: “Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris. Sed hoc ita ius [] est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio pollicetur. Si vero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad probabilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod datum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat.” Licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum [centrum] aureos.
13. Divus Severus ab heredibus advocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret.
14. Ad nutricia quoque officium praesidis vel praetoris devenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi debetur petunt. Sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: ceterum post haec cessant partes praetoris vel praesidis.
15. Haec omnia si apud praesides petantur, videamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere. Et putem debere admitti.
50.13.2
Ulpianus libro primo opinionum
De usu aquae, de rivis novis inciviliter institutis, item de equis alienis a sciente possessis fetuque earum, et de damno dato per immissos in praedium suum universos homines eos, qui in plurium praedia distribui debuerunt, si modo id non ex auctoritate eius qui iubere potuit factum est, praesidem provinciae doceri oportere responsum est, ut is secundum rei aequitatem et iurisdictionis ordinem convenientem formam rei det.
50.13.3
Ulpianus libro quinto opinionum
Si medicus, cui curandos suos oculos qui eis laborabat commiserat, periculum amittendorum eorum per adversa medicamenta inferendo compulit, ut ei possessiones suas contra fidem bonam aeger venderet: incivile factum praeses provinciae coerceat remque restitui iubeat.
50.13.4
Paulus libro quarto ad Plautium
Divus Antoninus Pius rescripsit iuris studiosos, qui salaria petebant, haec exigere posse.
50.13.5
Callistratus libro primo de cognitionibus
pr. Cognitionum numerus cum ex variis causis descendat, in genera dividi facile non potest, nisi summatim dividatur. Numerus ergo cognitionum in quattuor fere genera dividi potest: aut enim de honoribus sive muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur.
1. Existimatio est dignitatis illaesae status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur aut consumitur.
2. Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis vel cum ordine movetur vel cum prohibetur honoribus publicis fungi vel cum plebeius fustibus caeditur vel in opus publicum datur vel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur.
3. Consumitur vero, quotiens magna capitis minutio intervenit, id est cum libertas adimitur: veluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum evenit, vel cum plebeius in opus metalli vel in metallum datur: nihil enim refert, nec diversa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli subiciuntur.
50.13.6
Gaius libro tertio rerum cottidianarum sive aureorum
Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur: sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis visum fuerit, poenam sustinebit.
50.14.0. De proxeneticis.
50.14.1
Ulpianus libro 42 ad Sabinum
Proxenetica iure licito petuntur.
50.14.2
Ulpianus libro 31 ad edictum
Si proxeneta intervenerit faciendi nominis, ut multi solent, videamus an possit quasi mandator teneri. Et non puto teneri, quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. Idem dico, et si aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. Plane si dolo et calliditate creditorum circumvenerit, de dolo actione tenebitur.
50.14.3
Ulpianus libro octavo de omnibus tribunalibus
De proxenetico, quod et sordidum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quantitatis et negotii, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommodaverunt. Facilius quod Graeci hermyneutikon appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis vel amicitiae vel adsessurae vel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut in tam magna civitate) officinae. Est enim proxenetarum modus, qui emptionibus venditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent.
50.15.0. De censibus.
50.15.1
Ulpianus libro primo de censibus
pr. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim divus Severus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit:
1. Sed et Berytensis colonia in eadem provincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut divus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet.
2. Est et Heliupolitana, quae a divo Severo per belli civilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit.
3. Est et Laodicena colonia in Syria Coele, cui divus Severus ius Italicum ob belli civilis merita concessit. Ptolemaeensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.
4. Sed et Emisenae civitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit.
5. Est et Palmyrena civitas in provincia Phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.
6. In Palaestina duae fuerunt coloniae, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet.
7. Divus quoque Severus in Sebastenam civitatem coloniam deduxit.
8. In Dacia quoque Zernensium colonia a divo Traiano deducta iuris Italici est.
9. Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apulensis et Patavissensium vicus, qui a divo Severo ius coloniae impetravit.
10. Est et in Bithynia Apamena et in Ponto Sinopensis.
11. Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis.
50.15.2
Ulpianus libro 28 ad Sabinum
Vitia priorum censuum editis novis professionibus evanescunt.
50.15.3
Ulpianus libro secundo de censibus
pr. Aetatem in censendo significare necesse est, quia quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: veluti in Syriis a quattuordecim annis masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo capitis obligantur. Aetas autem spectatur censendi tempore.
1. Rebus concessam immunitatem non habere [debere] intercidere rescripto imperatoris nostri ad Pelignianum recte expressum est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam extinguitur.
50.15.4
Ulpianus libro tertio de censibus
pr. Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur. Nomen fundi cuiusque: et in qua civitate et in quo pago sit: et quos duos vicinos proximos habeat. Et arvum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: vinea quot vites habeat: olivae quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse videantur: item silvae caeduae. Omnia ipse qui defert aestimet.
1. Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat relevari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit. Quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem relevari. Si vites mortuae sint vel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores vel vites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probaverit.
2. Is vero, qui agrum in alia civitate habet, in ea civitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam civitatem debet levare, in cuius territorio possidetur.
3. Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum civitatibus immunitas sic data videtur, ut ad posteros transmittatur.
4. Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.
5. In servis deferendis observandum est, ut et nationes eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur.
6. Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.
7. Salinae si [sie] quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendae sunt.
8. Si quis inquilinum vel colonum non fuerit professus, vinculis censualibus tenetur.
9. Quae post censum editum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.
10. Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.
50.15.5
Papinianus libro 19 responsorum
pr. Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conveniretur, adversus ceteros, quorum aeque praedia tenentur, ei qui conventus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo praediorum pecuniam tributi conferant. Nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pecuniam suam reciperaverit, quia nominum venditorum pretium acceptum videtur.
1. Qui non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex divi Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere voluit.
2. Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa praeteriti temporis, quod heres solvendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus fuerat.
50.15.6
Celsus libro 25 digestorum
Colonia Philippensis iuris Italici est.
50.15.7
Gaius libro sexto ad legem Iuliam et Papiam
Iuris Italici sunt Trwas Byrutos Durraxion.
50.15.8
Paulus libro secundo de censibus
pr. In Lusitania Pacenses et Emeritenses iuris Italici sunt. Idem ius Valentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes sunt.
1. Lugdunenses Galli, item Viennenses in Narbonensi iuris Italici sunt.
2. In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt.
3. Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris Italici sunt et solum earum.
4. Eiusdem iuris et Tyriorum civitas a divis Severo et Antonino facta est.
5. Divus Antoninus Antiochenses colonos fecit salvis tributis.
6. Imperator noster Antoninus civitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit.
7. Divus Vespasianus Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed divus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. Similes his capitulenses esse videntur.
8. In provincia Macedonia Dyrracheni, Cassandrenses, Philippenses, Dienses, Stobenses iuris Italici sunt.
9. In provincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et Parium.
10. In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium.
11. In Africa Carthago, Utica, Leptis Magna a divis Severo et Antonino iuris Italici factae sunt.
50.16.0. De verborum significatione.
50.16.1
Ulpianus libro primo ad edictum
Verbum hoc “si quis” tam masculos quam feminas complectitur.
50.16.2
Paulus libro primo ad edictum
pr. “Urbis” appellatio muris, “Romae” autem continentibus aedificiis finitur, quod latius patet.
1. “Cuiusque diei maior pars” est horarum septem primarum diei, non supremarum.
50.16.3
Ulpianus libro secundo ad edictum
pr. “Itinere faciendo viginti milia passuum in dies singulos peragenda” sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam viginti milia supersint, integrum diem occupent. Veluti viginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. Quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conveniat.
1. Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, quia servus decessit.
50.16.4
Paulus libro primo ad edictum
“Nominis” appellatione rem significari Proculus ait.
50.16.5
Paulus libro secundo ad edictum
pr. “Rei” appellatio latior est quam “pecuniae”, quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt.
1. “Opere locato conducto”: his verbis Labeo significari ait id opus, quod Graeci apotelesma vocant, non ergon, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum.
50.16.6
Ulpianus libro tertio ad edictum
pr. “Nominis” et “rei” appellatio ad omnem contractum et obligationem pertinet.
1. Verbum “ex legibus” sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex verbis.
50.16.7
Paulus libro secundo ad edictum
“Sponsio” appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque.
50.16.8
Paulus libro tertio ad edictum
pr. Verbum “oportebit” tam praesens quam futurum tempus significat.
1. “Actionis” verbo non continetur exceptio.
50.16.9
Ulpianus libro quinto ad edictum
Marcellus apud Iulianum notat verbo “perisse” et scissum et fractum contineri et vi raptum.
50.16.10
Ulpianus libro sexto ad edictum
“Creditores” accipiendos esse constat eos, quibus debetur ex quacumque actione vel persecutione, vel iure civili sine ulla exceptionis perpetuae remotione vel honorario vel extraordinario, sive pure sive in diem vel sub condicione. Quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. Sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur:
50.16.11
Gaius libro primo ad edictum provinciale
” creditorum appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur:
50.16.12
Ulpianus libro sexto ad edictum
pr. Ut si cui ex empto vel ex locato vel ex alio ullo debetur. Sed et si ex delicto debeatur, mihi videtur posse creditoris loco accipi. Quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse.
1. Minus solvit, qui tardius solvit: nam et tempore minus solvitur.
50.16.13
Ulpianus libro septimo ad edictum
pr. “Mulieris” appellatione etiam virgo viripotens continetur.
1. Res “abesse” videntur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint vel transfiguratae, videri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re.
2. “Desinere” autem “abesse” res tunc videtur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem possimus.
3. Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis non est.
50.16.14
Paulus libro septimo ad edictum
pr. Labeo et Sabinus existimant, si vestimentum scissum reddatur vel res corrupta reddita sit, veluti Scyphi collisi aut tabula rasa pictura, videri rem “abesse”, quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. Item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia videtur res ei abesse, cui pretium abest.
1. “Rem amisisse” videtur, qui adversus nullum eius persequendae actionem habet.
50.16.15
Ulpianus libro decimo ad edictum
Bona civitatis abusive “publica” dicta sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi Romani sunt.
50.16.16
Gaius libro tertio ad edictum provinciale
Eum qui vectigal populi Romani conductum habet, “publicanum” appellamus. Nam “publica” appellatio in compluribus causis ad populum Romanum respicit: civitates enim privatorum loco habentur.
50.16.17
Ulpianus libro decimo ad edictum
pr. Inter “publica” habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt civitatium velut bona. Sed peculia servorum civitatium procul dubio publica habentur.
1. “Publica” vectigalia intellegere debemus, ex quibus vectigal fiscus capit: quale est vectigal portus vel venalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum.
50.16.18
Paulus libro nono ad edictum
“Munus” tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittive: altero onus, quod cum remittatur, vacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. Tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos vocari: igitur municipes dici, quod munera civilia capiant.
50.16.19
Ulpianus libro 11 ad edictum
Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam “agantur”, quaedam “gerantur”, quaedam “contrahantur”: et actum quidem generale verbum esse, sive verbis sive re quid agatur, ut in stipulatione vel numeratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci sunallagmavocant, veluti emptionem venditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem significare sine verbis factam.
50.16.20
Ulpianus libro 12 ad edictum
Verba “contraxerunt” “gesserunt” non pertinent ad testandi ius.
50.16.21
Paulus libro 11 ad edictum
Princeps “bona” concedendo videtur etiam obligationes concedere.
50.16.22
Gaius libro quarto ad edictum provinciale
Plus est in restitutione, quam in exhibitione: nam “exhibere” est praesentiam corporis praebere, “restituere” est etiam possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis verbo continentur.
50.16.23
Ulpianus libro 14 ad edictum
“Rei” appellatione et causae et iura continentur.
50.16.24
Gaius libro sexto ad edictum provinciale
Nihil est aliud “hereditas” quam successio in universum ius quod defunctus habuit.
50.16.25
Paulus libro 21 ad edictum
pr. Recte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed servitutis sit, ut via et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse. Hoc et Iulianus, et est verius.
1. Quintus Mucius ait partis appellatione rem pro indiviso significari: nam quod pro diviso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. Servius non ineleganter partis appellatione utrumque significari.
50.16.26
Ulpianus libro 16 ad edictum
Partum non esse partem rei furtivae Scaevola libro undecimo quaestionum scribit.
50.16.27
Ulpianus libro 17 ad edictum
pr. “Ager” est locus, qui sine villa est.
1. “Stipendium” a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. Idem hoc etiam “tributum” appellari Pomponius ait. Et sane appellatur ab intributione tributum vel ex eo quod militibus tribuatur.
50.16.28