TL_Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

XXXVII

1. L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia. ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi.

Tum de consulum prouinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se prouincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut noua aut uetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo prouinciam Graeciam decreuissent, se <ei> legatum iturum. haec uox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt.

2. Praetores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Graecia prouincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M’. Acilio—duae autem legiones erant— accepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguribus Q. Minucius—iam enim confectam prouinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem uenisse—traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multauerat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uideretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, peditum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima prouincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque binae aeque <ac> proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.

3. Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.

Per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. —legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris.

4. L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uoluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, uiginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium nauale maiorem classem aliquanto reparare.

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.

5. Magnus pauor ac tumultus, ut in re improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum uiri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quaterentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.