Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

11. Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam ad Sipylum. missum; perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; numquam intentius rem naualem administratam esse. haec ne pro ueris audirentur, animus errore et spe uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, nauibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archipirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata naue remis ad ostium portus tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis uia sibi inter confertas naues facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent praesidio ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt.

12. Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Liuio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conueniebat. haec agentibus cum interuenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naues, quae subductae Canis erant, deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis primo audita clades simul pauorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter nauium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissimum suo forent, in iram luctus uertit. decem extemplo naues, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum Pelorum. promunturium tenuerunt. inde cum in proxima Samiae uellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt.

13. Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam uocant, insulam traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis ex agmine naues posset aut postremum agmen opportune adoriretur. postquam sparsam tempestate classem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se ad eos uidebat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito hostium naues ad Aethaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata re—ita enim placuit—Corycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces portus instructa in frontem nauium acie stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. in eos iam. ingentem praedam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naues redegit. postero die insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naues; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.

14. Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naues sunt. Aegaeo mari traiecit <Chium>. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta uenit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naues excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obuiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam uentum est, accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium aduocauit. ibi C. Liuius— is enim est primus rogatus sententiam—neminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et uadosum ostium portus sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.