Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

41. Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato uallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam mouerent, primis se coniungunt. In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui uiri. Eo die ad Hebrum flumen peruentum est. Inde Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium quem uocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt—hoc loco nomen est—, nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil siluestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. Huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, conuenere; sed, quia nudae ualles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde auertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Romani uictores ad uicum Maronitarum—Salen appellant—posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex nauibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab statiuis diei uia Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim peruentum est. Hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam peruenerunt. Mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem uia duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod praedae minus, quod peteretur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri uelut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum peruenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernauit.

42. Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam uenit nulla memorabili in prouincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia uenisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt a. D. XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. Postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fuluius Flaccus M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas prouincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreuerunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fuluius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem auecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus nouis, quo die de prouinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures prouinciam decreuit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in ualles Ligurum includi, M. Fuluium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, uelut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam priuatos praeesse oportere. Vagare eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio uenditantis. Si eas prouincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M’. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fuluius et Cn. Manlius successissent consules, ita Fuluio Manlioque C. Liuium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, deuictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere. Senatus his auditis in sententia perseuerauit, ut consulibus ambobus Ligures prouincia esset; Manlium Fuluiumque decedere de prouinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.

43. Inimicitiae inter M. Fuluium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fuluii opera ducebat. Itaque ad inuidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fuluio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in seruitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moueat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, conuulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse—: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura uelut non sua sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fuluii causam excepit, qui ueterem uiam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fuluium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M’. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fuluium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? ‘Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fuluio aut ipsum M. Fuluium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a uobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. Itaque collega meus uel in alia causa inimicitias exerceat, uel, si in hac utique mauult, retineat Ambraciensis suos in aduentum M. Fuluii; ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fuluio patiar.’

44. Cum Aemilius callidam malitiam inimici uelut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam ueniret, certamine consulum biduum absumptum est; nec praesente Flaminio decerni quicquam uidebatur posse. Captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae uellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fuluius Romam reuertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam ui captam esse non uideri. Supplicatio inde ex decemuirorum decreto pro ualetudine populi per triduum fuit, quia grauis pestilentia urbem atque agros uastabat. Latinae inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto—nouis enim uterque maluit uti militibus—in prouinciam profecti sunt, ueteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam uenit; cui cum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae datus esset, et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem inuehi liceret, contradixerunt pars maior decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L. Aemilius Paulus.

45. Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis, cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo sed conspectum etiam eius uitasse. Cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri uellet, retentum admosse tamen exercitum et prope <in> ipsis iugis ad diuortia aquarum castra posuisse. Cum ibi nullam belli causam inueniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos; cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. Quod quem umquam de sua sententia facere ausum? Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. ‘Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum priuatum latrocinium ducamus? At eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras; an per omnes amfractus uiarum, cum ad biuia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab tyrannis castellanisque deuiis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? Quid cum aliis aeque innoxiis populis?’ ‘Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco aequo, tempore tuo pugnasti? Tu uero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.

46. Nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac uitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus milliens uario euentu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore uestro fuit, nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in ualle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. Vt non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt. Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. Tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; uelut auium examina ad crepitum primum missilium auolauere. At hercule iidem nos—monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset—cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis uiris fortibus cecidit; exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter uepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? De iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus. Et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari. Vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? Fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; obliuio deorum capiat pectora uestra; num senatum quoque de bello consuli non placet? Non ad populum ferri, uelint iubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Graeciam atque Asiam uolebant; tamen perseuerantibus uobis Ligures prouinciam decernere dicto audientes fuerunt. Merito ergo a uobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.’

47. Talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: ‘tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus aduersari, patres conscripti; quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, uiderentur parati esse; ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque uictoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, aduersarios habeo. L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. Nullius equidem inuideo honori, patres conscripti; uos tribunos plebei nuper, uiros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate uestra deterruistis; triumphauit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non uidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnaui, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnaui, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud uos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico. Duplex eorum, ut animaduertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt. ‘Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes uiolasti.’ Non sum postulaturus a uobis, patres conscripti, ut, quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; remota uniuersae gentis infamia atque inuidia per se ipsos aestimate. Vtinam rex Eumenes, utinam Asiae omnes ciuitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis. Mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra grauiori seruitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint. Quotiens agri eorum uastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum uix redimendi captiuos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent. Stipendium scitote pependisse socios uestros Gallis et nunc, liberatos per uos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.

48. Quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non uestro adiecissetis. At enim sunt quidem ista uera; <sed> etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliauerunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit. Equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione uestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animaduertendumque, quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem ciuitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis uectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae uestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant. An, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi uagarentur, rata dona uestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas ciuitatibus esset? Sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos? Te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in uicem imperii tui, uirtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, uideritis in acie eos, in cornu utroque—id enim roboris esse uidebatur—locatos, pugnaueritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis. Atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreuerat et populus iusserat. Sed simul, ut opinor, cum his decreuerant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaueratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma aduersus nos tulerunt. In qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii uestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita, temptaui et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum ui atque armis coercendos ratus sum.’ ‘Nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. In quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero euentu, prauo consilio rem gesserunt; sed ego in ea ciuitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobauerunt, et in sollemnibus uerbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, ‘quod bene ac feliciter rem publicam administrarit’, si nollem, si graue ac superbum existimarem uirtute gloriari, <si> pro felicitate mea exercitusque mei, quod tantam nationem sine ulla militum iactura deuicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde uotis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?

49. Iniquo enim loco dimicaui. Dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. Cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si uincere uellem. Quid? Si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? Nempe oppugnandi erant. Quid? Ad Thermopylas aequone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnauit? Quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? Equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut uobis uideri uelint hostem fuisse, non inuenio. Si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi uel iniquo loco subeuntibus fuit? Si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae uictoriae triumphum negatis? Caeca inuidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare uirtutes, corrumpere honores ac praemia earum. Mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. An etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex siluestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis uulneraretur, ne ex uulnere uir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? In hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem ciuem amitteremus, haerent; quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et nouissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumuenerunt, quod multa milia <illo> ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, uos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt? Si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non uidissem, tamen proconsul. triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. Sed iam dictum satis est; quin pro eo, quod pluribus uerbis uos quam uellem fatigaui, ueniam a uobis petitam impetratamque uelim, patres conscripti.

50. Plus crimina eo die quam defensio ualuisset, ni altercationem in serum perduxissent. Dimittitur senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse uideretur. Postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum ualuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui deuictis perduellibus, confecta prouincia exercitum reportasset, sine curru et laurea priuatus inhonoratusque urbem iniret. Hic pudor malignitatem uicit, triumphumque frequentes decreuerunt. Oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore uiro certamen ortum. P. Scipioni Africano, ut Ualerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. Id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur. Alii non tribunos plebis, sed uniuersam ciuitatem, quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inuentas, Romam ingratiorem, si quidem uicta Carthago uictum Hannibalem in exilium expulisset, Roma uictrix uictorem Africanum expellat. Alii, neminem unum ciuem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. Quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? Qui ius aequum pati non possit, in eum uim haud iniustam esse. Haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae uenit. Nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorue maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. Iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret neminem umquam neque melius neque uerius laudatum esse. Dicebantur enim ab <eo> eodem animo ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo, non in gloriam referebantur.