(… Testi Latini – felicemassaro.it)

______________

XXXVIII

1. Dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est. Remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam—id enim caput Athamaniae erat—, si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se <uenturum. Non diffidere sibi facile con>uenturum cum delectis, quod consilium est gentis, et Nicandro praetore. Quos ubi ad omnia paratos esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quattuor primo fuerunt coniurati aduersus Macedonum praesidium. Hi senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. Ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuiserunt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnis conuenit, ut primo quieti, uelut ad priuatam rem agendam uenissent, in foro obuersarentur; die certa multitudinem omnem conuocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda. Vbi ea dies aduenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut uindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Vndique Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae subiectum.

2. Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate Gomphos peruenit. Ibi relicta maiore parte exercitus —neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, peruenit. Inde proximis temptatis cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse circa templum Iouis Acraei posuit castra. Ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis uiae discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pauor et trepidatio erat, et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas rupibus agmen foret demissum. Haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim euadere angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia referre coegit signa. Athamanes primo ex interuallo quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breuiore uia praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis uirisque relictis flumen traiecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu inuento expulere eos Athamanes, dispersosque et per inuia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. Multi pauore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem euaserunt. Postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

3. Amynander recuperato regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes, misit. Pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Philippum incusabat. Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris partis uoluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta— nam fuerat quondam Aetolorum—eadem spe in Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam Aetolorum fuerant, Philippi erant. Hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt. Quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia uictum ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum exercitu iam traiecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem earum ciuitatium suae preces nuper repudiatae faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis erat, praemeditati. Iam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se Aetolis: siue ad tuendam eam uenirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; siue detractarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, nauigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse. His persuaserunt, ut per Epirum duceret.

4. Consuli ad Ambraciam aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae uocant. Vrbs, qua murus uergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem spectat. Amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum. Praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius bina a campo castra, modico inter se distantia interuallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; ea omnia uallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris conuenerant Aetoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam uiderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, diuidere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum commissa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter conuertit.

5. Consul iam munimentis,quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admouere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus. Tria paribus interuallis, faciliore aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant, admouit, unum e regione Aesculapii, unum aduersus arcem. Arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pauor ac trepidatio cepit; deinde, ut praeter spem stare muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. Inde Nicander praetor spem nactus soluendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae aduersus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pauorem memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, ex composito repente opera est adgressus. Id inceptum conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab exteriore parte uis admota est, seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius uisum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa ui oppugnabat.

6. Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Aetoli adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, aduenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. uno in loco. ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinauerat locum. Ibi diuersis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium inuasurum. Haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam <ab> ipsis ceciderant, interfectis. Quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi ab suis segniores ad pericula erant. Iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.

7. Perseus ubi adesse Aetolos audiuit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit. Et Aetolos inde auocauit populatio maritumae orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum inuectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant nauibus marituma Aetoliae uastabat. Aduersus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, breuioribus semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; nam et pari celeritate nouus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant. Itaque cum aperta ui parum procederet consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem. Cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pauidique, ne iam subrutis muris facta in urbem uia esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod uineis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam nec fuit magni operis; momento enim ad inane suspenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi uellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis. Noua etiam haud magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res. Dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum uerso posuerunt. Per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas uocant, ad summouendos hostes eminebant. Scintillam leuem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt. Inde non solum magna uis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, uix durare quisquam intus poterat.

8. Cum in hoc statu ad Ambraciam res esset,legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. Nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram nauibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiam<que> a Macedonibus uastari, nec Aetolos ad tria simul diuersa bella occursantis sufficere, conuocato concilio Aetoliae principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum susceptum; Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli? Phaeneas et Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius rei electionem a fortuna relictam? Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere. Ad ea consul respondit magis saepe quam uere umquam Aetolos pacem petere. Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent; non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se; arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium praesens numeretur, si pacem habere uellent. Ad ea adiecturum etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Romanus amicos atque hostis habeant.

9. Aduersus quae legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra praetorem et principes consulerent. Clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis, cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custodiendi deducuntur. Haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro iis uenerant, apud consulem essent. Amynander quoque Athamanum rex fide accepta uenerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro Aetolis sollicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum post aduentum agi coeptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus euicit, ut permitterent se Romanis. Et Aetolos C. Valerius, Laeuini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit. Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein <Aetolis condiciones pacis dictae:> quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque redderent Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uoluntate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra ius foederis esset. Haec quamquam spe ipsorum aliquanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parua disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent, auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo dederunt. Signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia auectaque; nihil praeterea tactum uiolatumue.

10. Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos Amphilochium—uiginti duo milia ab Ambracia abest—castra posuit. Eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur, uenerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. Praeoccupatas auris animosque principum Romae criminibus Philippi inuenerunt, qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, auerterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur mouisse; qui uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis concitaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, cum in fide Romanae societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum intulisset.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15