Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

25. Magnam Romanis laetitiam prius uictoriae nuntius, deinde aduentus attulit Rhodiorum; et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus <metusque inde>, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, miserunt. Antiochus non ciuitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos ad omnia regna tollenda, ut nullum usquam orbis. terrarum nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab oppresso sit, per omnis uelut continens incendium peruasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris eius Africani, ab suspicione tali auerterunt, qui praeter consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam amicitiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate uel uiribus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium obsidem redditum; et quasdam ciuitates extra Macedoniam patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde fraus Aetolorum absumpsisset. maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Liuius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma uenit et edocuit, quanto et spes uictoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

26. Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad classem, quae per aliquot menses instructa ac parata fuerat, uisendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et duos Scipiones imperatores uidebat sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae et certae fiduciae esset. erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus nauibus suis consuli obuiam in Hellespontum profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude praeparatam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit. id oppidum Colophonium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo ferme milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis esse uolebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra mariue ageret, quod non subiectum oculis Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore. igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque uineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt. Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se prouocatum, potestatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat Eumenis classem adiuuare consulem ad traiciendas in Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, incertam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in Hellespontum, cunctique instare et dicere.: quanto satius esse uel socios obsidione eximere uel uictam iam semel classem iterum uincere et totam maris possessionem <hosti> eripere, quam desertis sociis, tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.

27. Profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex Italia missae onerariae derigebant cursum. circumuecti ab urbe ad auersa insulae—obiecta aquiloni ad Chium et Erythras sunt—cum pararent traicere, litteris certior fit praetor frumenti uim magnam Chium ex Italia uenisse, uinum portantes naues tempestatibus retentas esse; simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne praebuisse, quinque milia uasorum uini esse pollicitos. Teum ex medio cursu classem repente auertit, aut uolentibus iis usurus commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus. cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naues circa Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse ratus institit sequi; apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda reuertentes postquam uidere ex alto classem, in fugam uerterunt. et celeritate superabant leuioribus et ad id fabrefactis nauigiis, et propiores terrae erant; itaque priusquam appropinquaret classis Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naues, ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promunturium inter Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae semitae aditum habet, a mari exesae fluctibus rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam quae in statione sunt naues, promineant. circa ea appropinquare non ausae naues, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem triuere. tandem sub noctem uano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere et in portu, qui ab tergo urbis est—Geraesticum ipsi appellant—, nauibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

28. Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et uelamentis ad Romanum miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti dictique hostilis aduersus Romanos, et iuuisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum uini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, reuocaturum se a populatione militem; si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, uocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam mouisse a Samo Romanos audiuit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naues in Geraestico portu stare, ipse aduersus Myonnesum in insula—Macrin nautici uocant—ancoras portu occulto iecit. inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci: promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut uix duae simul inde naues possint exire. inde. nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et denis nauibus ad promunturia stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis terra marique simul hostis opprimere. quod non uanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus ostendisse, cum forte duae naues in arto ostio implicitos remos fregissent; et inter alia id quoque mouit praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente.

29. Traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites nautaeque sunt ad commeatus et uinum maxime diuidendum in naues, cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante uisas quasdam moueri tamquam ad profectionem naues. re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naues. haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos reuocandos, aliis ex urbe naues cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naues est. uix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni partibus diuisis Aemilius cum praetoria naue primum e portu in altum euectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in frontem instruxisset, Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent et, ut quaeque parata esset, exiret nauis. ita et explicuere ordinem primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est, instructaque acies, uelut cernerent regios, in altum processit. inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem conspexere. et regia classis, binis in ordinem nauibus longo agmine ueniens, et ipsa aciem aduersam explicuit laeuo tantum euecta cornu, ut amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset. quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, uidit, non posse aequare ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, concitat naues—et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota classe—, aequatoque cornu praetoriae naui, in qua Polyxenidas erat, suam obiecit.