Livius – Ab Urbe Condita L. XXXVII-XXXVIII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

21. Galli et. ab duobus lateribus satis fidentes inuia esse, ab ea parte, quae in meridiem uergeret, ut armis clauderent uiam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem uiae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati ueluti castello iter impedituros. Quod ubi Romani uiderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico interuallo uelites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli <et> Thraeces; signa peditum ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum uitarent, pede collato non uiderentur pugnaturi. Missilibus ex interuallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuuante, Romanos uarietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. Scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum uenisset, <et> ut insueti, nec arte nec uiribus adiuuantes ictum, utebantur. Sagittis glande iaculis incauti et. ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pauore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum comminus, ubi in uicem pati et inferre uulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul leuibus telis uulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, uelut ferae transfixae in suos temere incurrunt. Detegebat uulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis mouentur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui uulnere in speciem urit, et scrutantis, qua euellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam paruae perimentis uersi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus uenerant, gladiis a uelitibus trucidabantur. Hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laeuam hastis stringit gladium. Pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab leui armatura superatos se uiderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pauoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos uictores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

22. Sub idem tempus L. Manlius et C. Heluius, cum, quoad uiam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad inuia uentum est, flexere iter in partem montis, quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque interuallo uelut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos ab leui armatura captos prima signa legionum peruenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum leuis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quae compulsus ab leui armatura hostis trepidet. Praecedere tamen iubet leuem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat. Iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro uallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus uani quicquam intercideret teli, intra uallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compulsam in castra uis ingens missilium telorum coniciebatur, et uulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. Iis uero non uulnerabantur, sed transuerberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

23. Patentibus iam portis, priusquam irrumperent uictores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. Ruunt caeci per uias, per inuia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant; nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per uastam altitudinem prolapsi, <contusi> aut debilitati exanimantur. Consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pauorem addere iubet. Superuenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo post tradita captiuorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pauore quam plurimi caesi forent aut capti. Egresso consule C. Heluius cum tertio agmine aduenit, nec continere suos ab direptione castrorum ualuit, praedaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est. Equites diu ignari et pugnae et uictoriae suorum steterunt; deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inuiis in profundae altitudinis conualles delapsa est, pars in siluis uepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Ualerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia. Numerus captiuorum haud dubie milia quadraginta expleuit, quia omnis generis aetatisque turbam secum traxerant demigrantium magis quam in bellum euntium modo. Consul armis hostium in. uno concrematis cumulo ceteram praedam conferre omnis iussit, et aut uendidit, quod eius in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima esset, per milites diuisit. Laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam singularis eius iuuenis cum uirtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.

24. Supererat bellum integrum cum Tectosagis. Ad eos profectus consul tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, peruenit, unde hostes paulo plus decem milia aberant. Vbi cum statiua essent, facinus memorabile a captiua factum est. Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures captiuos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et auaritiae militaris. Is primo animum temptauit; quem cum abhorrentem a uoluntario uideret stupro, corpori, quod seruum fortuna erat, uim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos mulieri facit, et ne eam quidem, ut amans, gratuitam. Certo auri pondere pactus, ne quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem uellet, unum ex captiuis nuntium ad suos mitteret. Locum prope flumen constituit, quo duo ne plus necessarii captiuae cum auro uenirent nocte insequenti ad eam accipiendam. Forte ipsius mulieris seruus inter captiuos eiusdem custodiae erat. Hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiua uenit. Vbi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici—tanti enim pepigerat—expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperauit. Iugulati praecisum caput ipsa inuolutum ueste ferens ad uirum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, peruenit; quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem uiolatae per uim pudicitiae confessa uiro est, aliaque, ut traditur, sanctitate et grauitate uitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conseruauit.

25. Ancyram in statiua oratores Tectosagum ad consulem uenerunt petentes, ne ante ab Ancyra. castra moueret, quam collocutus cum suis regibus esset: nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. Tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est uisus. Quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum uenisset nec ullo Gallorum ibi uiso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta uenire reges non posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, uenturos. Consul se quoque Attalum missurum dixit. Ad hoc colloquium utrimque uentum est. Trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, conuenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur. Frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto aduersus colloquii fraudem, insidiabantur. Mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius uiolandi consilium initum erat, stetisset fortuna. Pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt. Consul, adfirmante Attalo uenturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili uidet Gallos uenientis. Constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit; dein, cum praegrauaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conseruandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. Tum uero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent. Ii procul clamore pauido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt. Itaque uersa extemplo fortuna est, uersus a uictis in uictores terror. Et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obuius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur. Pauci ergo effugerunt; captus est nemo maior multo pars per fidem uiolati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perueniunt.

26. Biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes diuisas copias educit, duas, ut medio monte duceret, duas ab lateribus, ut aduersus cornua Gallorum erigeret. Hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locauerunt cornu; Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laeuo quattuor ferme milium numerum explebant. Consul, sicut in Olympo monte, prima in acie locata leui armatura, telorum omnis generis ut aeque magna uis ad manum esset, curauit. Vbi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quae fuerant in priore proelio, erant praeter animos et uictoribus ab re secunda auctos et hostibus <fractos>, quia, etsi non ipsi uicti erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant. Itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit. Velut nubes leuium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. Nec aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique corpus ad ictus, audebant, et stantes, quo densiores erant, hoc plura, uelut destinatum petentibus, uulnera accipiebant. Consul iam per se turbatis si legionum signa ostendisset, uersuros extemplo in fugam omnis ratus receptis inter ordines uelitibus et alia turba auxiliorum aciem promouit.

27. Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et uulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt. Fuga ad castra inclinauit; sed pauci intra munimenta sese recepere; pars maior dextra laeuaque praelati, qua quemque impetus tulit, fugerunt. Victores usque ad castra secuti ceciderunt terga; deinde in castris cupiditate praedae haeserunt, nec sequebatur quisquam. In cornibus Galli diutius steterunt, quia serius ad eos peruentum est; ceterum ne primum quidem coniectum telorum tulerunt. Consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos hostis misit. Per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga—nam pugna nulla fuit—ceciderunt; reliqui flumen Halyn traiecerunt. Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. Postero die captiuos praedamque recensuit, quae tanta fuit, quantam auidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coaceruare potuit. Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum uenire iussit; ipse—iam enim medium autumni erat —locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans uictorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.

28. Dum haec in Asia geruntur, in ceteris prouinciis tranquillae res fuerunt. Censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt; princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Aequimelium in Capitolio et uiam silice sternendam a porta Capena ad Martis locauerunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae censerentur. Aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundauit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fuluius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa ciuitates insulae misit percontatum, utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. Metus ad omnes ualuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro uiribus inopes populi * * uicenos autem Cranii et Palenses et Samaei dederunt. Insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una ciuitas, incertum quam ob causam, Samaei desciuerunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore uano quietum excitauerint malum, an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibus—miserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque—desistere ab incepto uoluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque trauectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

29. Nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta ualidum pro diruto nouum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant. Vna ad coercendos inuenta, haud magna memoratu, res est. Centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur. Itaque longius certiusque et ualidiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt. Et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena uolutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, uelut neruo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex interuallo loci adsueti traicere non capita solum hostium uulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neue tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent. Quattuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut uulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent, Romani nocte per arcem, quam Cyneatidem uocant—nam urbs in mare deuexa in occidentem uergit—, muro superato in forum peruenerunt. Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes uenierunt.

30. Consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit. Aegium a principio Achaici concilii semper conuentus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus ciuitatibus, quae Achaici concilii essent, in uicem conuentus agerentur. Et sub ad uentum consulis damiurgis ciuitatium, qui summus est magistratus, Aegium euocantibus Philopoemen— praetor tum erat—Argos conuentum edixit. Quo cum appareret omnes ferme conuenturos, consul quoque, quamquam Aegiensium fauebat causae, Argos uenit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedaemonii deinde eum in sua certamina auerterunt. Sollicitam eam ciuitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant. Id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam alioue quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti uicum maritimum nomine Lan improuiso occupauerunt. Vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati leui certamine expulerunt Lacedaemonios. Terror tamen omnem maritimam oram peruasit, legatosque communiter et castella omnia uicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.