Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
__________________
II
Valerius Martialis Deciano suo sal.
1. ‘Quid nobis’ inquis ‘cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? 2. Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua: in quacumque pagina uisum est, epistolam faciunt. 3. Noli ergo, si tibi uidetur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. 4. Denique uideris an te delectet contra retiarium ferula. 5. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.’ 6. Puto me hercules, Deciane, uerum dicis. 7. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? 8. Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi peruenient.
1
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, breuior quod mihi charta perit;
deinde, quod haec una peragit librarius hora, 5
nec tantum nugis seruiet ille meis;
tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conuiua leget mixto quincunce, sed ante
incipiat positus quam tepuisse calix. 10
Esse tibi tanta cautus breuitate uideris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!
2
Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
Scipio quod uictor quodque Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno,
et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos: 5
quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.
3
Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:
debet enim, si quis soluere, Sexte, potest.
4
O quam blandus es, Ammiane, matri!
quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te uocat et soror uocatur.
Cur uos nomina nequiora tangunt?
Quare non iuuat hoc quod estis esse? 5
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
matrem, quae cupit esse se sororem,
nec matrem iuuat esse nec sororem.
5
Ne ualeam, si non totis, Deciane, diebus
et tecum totis noctibus esse uelim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
quattuor haec fiunt, cum rediturus eam.
Saepe domi non es; cum sis quoque, saepe negaris: 5
uel tantum causis uel tibi saepe uacas.
Te tamen ut uideam, duo milia non piget ire;
ut te non uideam, quattuor ire piget.
6
I nunc, edere me iube libellos.
Lectis uix tibi paginis duabus
spectas eschatocollion, Seuere,
et longas trahis oscitationes.
Haec sunt, quae relegente me solebas 5
rapta exscribere, sed Vitellianis;
haec sunt, singula quae sinu ferebas
per conuiuia cuncta, per theatra;
haec sunt aut meliora si qua nescis.
Quid prodest mihi tam macer libellus, 10
nullo crassior ut sit umbilico,
si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis uiator,
et cum currere debeas Bouillas, 15
interiungere quaeris ad Camenas?
I nunc, edere me iube libellos.
7
Declamas belle, causas agis, Attice, belle;
historias bellas, carmina bella facis;
componis belle mimos, epigrammata belle;
bellus grammaticus, bellus es astrologus,
et belle cantas et saltas, Attice, belle; 5
bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facias tamen omnia belle,
uis dicam quid sis? Magnus es ardalio.
8
Si qua uidebuntur chartis tibi, lector, in istis
siue obscura nimis siue latina parum,
non meus est error: nocuit librarius illis
dum properat uersus adnumerare tibi.
Quod si non illum sed me peccasse putabis,
5 tunc ego te credam cordis habere nihil.
‘Ista tamen mala sunt.’ Quasi nos manifesta negemus!
Haec mala sunt, sed tu non meliora facis.
9
Scripsi, rescripsit nil Naeuia, non dabit ergo.
Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.
10
Basia dimidio quod das mihi, Postume, labro,
laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totum, Postume, dimidium.
11
Quod fronte Selium nubila uides, Rufe,
quod ambulator porticum terit seram,
lugubre quiddam quod tacet piger uoltus,
quod paene terram nasus indecens tangit,
quod dextra pectus pulsat et comam uellit: 5
non ille amici fata luget aut fratris,
uterque natus uiuit et precor uiuat,
salua est et uxor sarcinaeque seruique,
nihil colonus uilicusque decoxit.
Maeroris igitur causa quae? Domi cenat. 10
12
Esse quid hoc dicam quod olent tua basia murram
quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum est, quod oles bene, Postume,semper:
Postume, non bene olet qui bene semper olet.
13
Et iudex petit et petit patronus:
soluas censeo, Sexte, creditori.
14
Nil intemptatum Selius, nil linquit inausum,
cenandum quotiens iam uidet esse domi.
Currit ad Europen et te, Pauline, tuosque
laudat Achilleos, sed sine fine, pedes.
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petundur, 5
si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat,
adsidet et cathedris, maesta iuuenca, tuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis,
illinc Pompei dona nemusque duplex; 10
nec Fortunati spernit nec balnea Fausti,
nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
nam thermis iterumque iterumque iterumque lauatur.
Omnia cum fecit, sed renuente deo,
lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit, 15
si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuam, uector lasciue, puellam,
ad cenam Selium tu, rogo, taure, uoca.
15
Quod nulli calicem tuum propinas
humane facis, Horme, non superbe.
16
Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
Si fuerit sanus, coccina quid facient?
quid torus a Nilo, quid Sidone tinctus olenti?
ostendit stultas quid nisi morbus opes?
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis. 5
Vis fieri sanus? stragula sume mea.
17
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,
cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique Letum multus obsidet sutor:
sed ista tonstrix, Ammiane, non tondet,
non tondet, inquam. Quid igitur facit? Radit. 5
18
Capto tuam, pudet heu, sed capto, Maxime, cenam,
tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum uenio, tu diceris isse
ante salutatum: iam sumus ergo pares.
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis, 5
tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est seruum, iam nolo uicarius esse.
Qui rex est regem, Maxime, non habeat.
19
Felicem fieri credis me, Zoile, cena?
felicem cena, Zoile, deinde tua?
Debet Aricino conuiua recumbere cliuo,
quem tua felicem, Zoile, cena facit.
20
Carmina Paulus emit, recitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas possis iure uocare tuum.
21
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
Dicis ‘Vtrum mauis? elige.’ Malo manum.
22
Quid mihi uobiscum est, o Phoebe nouemque sorores?
ecce nocet uati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
basia, nunc labro coepit utroque dare.
23
Non dicam, licet usque me rogetis,
qui sit Postumus in meo libello,
non dicam: quid enim mihi necesse est
has offendere basiationes,
quae se tam bene uindicare possunt? 5
24
‘Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum,
squalidus haerebo pallidiorque reo:
si iubeat patria damnatum excedere terra,
per freta, per scopulos exulis ibo comes.’
Dat tibi diuitias: ecquid sunt ista duorum? 5
Das partem? Multum est? Candide, das aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
adnuerit, felix, Candide, solus eris.
25
Das numquam, semper promittis, Galla, roganti:
si semper fallis, iam rogo, Galla, nega.
26
Quod querulum spirat, quod acerbum Naeuia tussit,
inque tuos mittit sputa subinde sinus,
iam te rem factam, Bithynice, credis habere?
Erras: blanditur Naeuia, non moritur.
27
Laudantem Selium cenae cum retia tendit
accipe, siue legas siue patronus agas:
‘Effecte! grauiter! cito! nequiter! euge! beate!’—
‘Hoc uolui! Facta est iam tibi cena, tace.’
28
Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum
dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tu, Sextille, fututor,
calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
Ex istis nihil es fateor, Sextille: quid ergo es? 5
Nescio, sed tu scis res superesse duas.
29
Rufe, uides illum subsellia prima terentem,
cuius et hinc lucet sardonychata manus
quaeque Tyron totiens epotauere lacernae
et toga non tactas uincere iussa niues,
cuius olet toto pinguis coma Marcelliano 5
et splendent uolso bracchia trita pilo,
non hesterna sedet lunata lingula planta,
coccina non laesum pingit aluta pedem,
et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
Ignoras quid sit? Splenia tolle, leges. 10