Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
30

Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
dic mihi, quid Romae, Gargiliane, facis?
Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
unde datur quadrans? unde uir es Chiones?
Cum ratione licet dicas te uiuere summa, 5
quod uiuis, nulla cum ratione facis.

31

Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi,
urbanique tenent praedia multa lares,
et seruit dominae numerosus debitor arcae,
sustentatque tuas aurea massa dapes.
Fastidire tamen noli, Rufine, minores: 5
plus habuit Didymos, plus Philomelus habet.

32

An possim uetulam quaeris, Matrinia: possum
et uetulam, sed tu mortua, non uetula es:
possum Hecubam, possum Niobam, Matrinia, sed si
nondum erit illa canis, nondum erit illa lapis.

33

Ingenuam malo, sed si tamen illa negetur,
libertina mihi proxuma condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque,
si facie nobis haec erit ingenua.

34

Digna tuo cur sis indignaque nomine, dicam.
Frigida es et nigra es: non es et es Chione.

35

Artis Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquam, natabunt.

36

Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus,
hoc praestare iubes me, Fabiane, tibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
per mediumque trahat me tua sella lutum,
lassus ut in thermas decuma uel serius hora 5
te sequar Agrippae, cum lauer ipse Titi.
Hoc per triginta merui, Fabiane, Decembres,
ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque,
ut nondum credas me meruisse rudem? 10

37

Irasci tantum felices nostis amici.
Non belle facitis, sed iuuat hoc: facite.

38

Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam,
Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
“Causas” inquis “agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par mihi nemo foro.”
Egit Atestinus causas et Ciuis ‹ utrumque 5
noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.
“Si nihil hinc ueniet, pangentur carmina nobis:
audieris, dices esse Maronis opus.”
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
sunt tibi, Nasones Vergiliosque uides. 10
“Atria magna colam.”Vix tres aut quattuor ista
res aluit; pallet cetera turba fame.
“Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae.”
Si bonus es, casu uiuere, Sexte, potes.

39

Iliaco similem puerum, Faustine, ministro
lusca Lycoris amat. Quam bene lusca uidet!

40

Inserta phialae Mentoris manu ducta
lacerta uiuit et timetur argentum.

41

Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
ex opibus tantis, quas grauis arca premit,
esse tibi magnus, Telesine, uideris amicus.
Tu magnus, quod das? Immo ego, quod recipis.

42

Lomento rugas uteri quod condere temptas,
Polla, tibi uentrem, non mihi labra linis.
Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
quod tegitur, maius creditur esse malum.

43

Mentiris iuuenem tinctis, Laetine, capillis,
tam subito coruus, qui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
personam capiti detrahet illa tuo.

44

Occurrit tibi nemo quod libenter
quod, quacumque uenis, fuga est et ingens
circa te, Ligurine, solitudo,
quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc ualde uitium periculosum est. 5
Non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis sedenti, 10
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam uenio: fugas edentem. 15
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Vis, quantum facias mali, uidere?
Vir iustus, probus, innocens timeris.

45

Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
ignoro: fugimus nos, Ligurine, tuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis,
sed nihil omnino te recitante placet.
Nolo mihi ponas rhombos mullumue bilibrem 5
nec uolo boletos, ostrea nolo: tace.

46

Exigis a nobis operam sine fine togatam
non eo, libertum sed tibi mitto meum.
“Non est”inquis “idem.”Multo plus esse probabo:
uix ego lecticam subsequar, ille feret.
In turbam incideris, cunctos umbone repellet: 5
inualidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narraueris, ipse tacebo:
at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis erit, ingenti faciet conuicia uoce:
esse pudor uetuit fortia uerba mihi. 10
“Ergo nihil nobis”inquis “praestabis amicus?”
Quidquid libertus, Candide, non poterit.

47

Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum,
Horatiorum qua uiret sacer campus
qua pusilli feruet Herculis fanum,
Faustine, plena Bassus ibat in reda, 5
omnis beati copias trahens ruris.
Illic uideres frutice nobili caules
et utrumque porrum sessilesque lactucas
pigroque uentri non inutiles betas;
illic coronam pinguibus grauem turdis 10
leporemque laesum Gallici canis dente
nondumque uicta lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam,
sed tuta faeno cursor oua portabat.
Vrbem petebat Bassus? Immo rus ibat. 15

48

Pauperis extruxit cellam, sed uendidit Olus
praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.

49

Veientana mihi misces, ubi Massica potas:
olfacere haec malo pocula quam bibere.

50

Haec tibi, non alia, est ad cenam causa uocandi,
uersiculos recites ut, Ligurine, tuos.
Deposui soleas, adfertur protinus ingens
inter lactucas oxygarumque liber:
alter perlegitur, dum fercula prima morantur: 5
tertius est, nec adhuc mensa secunda uenit:
et quartum recitas et quintum denique librum.
Putidus est, totiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas,
cenabis solus iam, Ligurine, domi. 10

51

Cum faciem laudo, cum miror crura manusque,
dicere, Galla, soles “Nuda placebo magis”,
et semper uitas communia balnea nobis.
Numquid, Galla, times ne tibi non placeam?

52

Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogo, non potes ipse uideri
incendisse tuam, Tongiliane, domum?

53

Et uoltu poteram tuo carere
et collo manibusque cruribusque
et mammis natibusque clunibusque,
et, ne singula persequi laborem,
tota te poteram, Chloe, carere. 5

54

Cum dare non possim quod poscis, Galla, rogantem,
multo simplicius, Galla, negare potes.

55

Quod, quacumque uenis, Cosmum migrare putamus
et fluere excusso cinnama fusa uitro,
nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
Scis, puto, posse meum sic bene olere canem.

56

Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae,
cum possim multo uendere pluris aquam.

57

Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
cum peterem mixtum, uendidit ille merum.

58

Baiana nostri uilla, Basse, Faustini
non otiosis ordinata myrtetis
uiduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi,
sed rure uero barbaroque laetatur. 5
Hic farta premitur angulo Ceres omni
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Nouembres imminente iam bruma
seras putator horridus refert uuas.
Truces in alta ualle mugiunt tauri 10
uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis,
argutus anser gemmeique pauones
nomenque debet quae rubentibus pinnis
et picta perdix Numidicaeque guttatae 15
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum,
gemit hinc palumbus, inde cereus turtur.
Auidi secuntur uilicae sinum porci 20
matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum uernae
et larga festos lucet ad lares silua.
Non segnis albo pallet otio caupo,
nec perdit oleum lubricus palaestrita, 25
sed tendit auidis rete subdolum turdis
tremulaue captum linea trahit piscem
aut inpeditam cassibus refert dammam.
Exercet hilares facilis hortus urbanus,
et paedagogo non iubente lasciui 30
parere gaudent uilico capillati,
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec uenit inanis rusticus salutator:
fert ille ceris cana cum suis mella
metamque lactis Sassinate de silua; 35
somniculosos ille porrigit glires,
hic uagientem matris hispidae fetum,
alius coactos non amare capones;
et dona matrum uimine offerunt texto
grandes proborum uirgines colonorum. 40
Facto uocatur laetus opere uicinus;
nec auara seruat crastinas dapes mensa:
uescuntur omnes ebrioque non nouit
satur minister inuidere conuiuae.
At tu sub urbe possides famem mundam 45
et turre ab alta prospicis meras laurus,
furem Priapo non timente securus;
et uinitorem farre pascis urbano
pictamque portas otiosus ad uillam
holus, oua, pullos, poma, caseum, mustum. 50
Rus hoc uocari debet, an domus longe?

59

Sutor cerdo dedit tibi, culta Bononia, munus,
fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?