(… Testi Latini – felicemassaro.it)
30

Baiano procul a lacu, monemus,
piscator, fuge, ne nocens recedas.
sacris piscibus hae natantur undae,
qui norunt dominum manumque lambunt
illam, qua nihil est in orbe maius. 5
Quid quod nomen habent et ad magistri
uocem quisque sui uenit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo,
dum praedam calamo tremente ducit,
raptis luminibus repente caecus 10
captum non potuit uidere piscem,
et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tu, dum potes, innocens recede
iactis simplicibus cibis in undas, 15
et pisces uenerare delicatos.

31

Quod cupis in nostris dicique legique libellis
et nonnullus honos creditur iste tibi,
ne ualeam si non res est gratissima nobis
et uolo te chartis inseruisse meis.
Sed tu nomen habes auerso fonte sororum 5
inpositum, mater quod tibi dura dedit;
quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
non semper belle dicitur “Hippodame”. 10

32

Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
ut uideatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
credibile est ipsam sic uoluisse mori.

33

Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
emittis quare, Sosibiane, nihil?
“Edent heredes” inquis “mea carmina”. Quando?
Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.

34

Sordida cum tibi sit, uerum tamen, Attale, dicit,
quisquis te niueam dicit habere togam.

35

Frontibus aduersis molles concurrere dammas
uidimus et fati sorte iacere pari.
Spectauere canes praedam, stupuitque superbus
uenator cultro nil superesse suo.
Vnde leues animi tanto caluere furore? 5
Sic pugnant tauri, sic cecidere uiri.

36

Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
non potes — haec causa est — et potes, Ole, comam.

37

“Centum Coranus et ducenta Mancinus,
trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
decies Sabinus alterumque Serranus;
ex insulis fundisque tricies soldum,
ex pectore redeunt ter ducena Parmensi”: 5
totis diebus, Afer, hoc mihi narras
et teneo melius ista quam meum nomen.
Numeres oportet aliquid, ut pati possim;
cotidianam refice nauseam nummis:
audire gratis, Afer, ista non possum. 10

38

Galla, nega: satiatur amor nisi gaudia torquent:
sed noli nimium, Galla, negare diu.

39

Argenti genus omne conparasti,
et solus ueteres Myronos artes,
solus Praxitelus manum Scopaeque,
solus Phidiaci toreuma caeli,
solus Mentoreos habes labores. 5
Nec desunt tibi uera Gratiana
nec quae Callaico linuntur auro
nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
quare non habeas, Charine, purum. 10

40

Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
et docti Senecae ter numeranda domus,
praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
Tecum ter denas numeraui, Postume, brumas: 5
communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
largus opum: expecto, Postume, quid facias.
Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
Hoc, Fortuna, placet? “Postumus inposuit”. 10

41

Quid recitaturus circumdas uellera collo?
Conueniunt nostris auribus ista magis.

42

Si quis forte mihi possit praestare roganti,
audi, quem puerum, Flacce, rogare uelim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
nequitias tellus scit dare nulla magis.
Sit niue candidior: namque in mareotide fusca 5
pulchrior est quanto rarior iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
Frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis,
Paestanis rubeant aemula labra rosis. 10
Saepe et nolentem cogat nolitque uolentem;
liberior domino saepe sit ille suo;
et timeat pueros, excludat saepe puellas:
uir reliquis, uni sit puer ille mihi.
“Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice uerum est. 15
Talis erat” dices “noster Amazonicus”.

43

Non dixi, Coracine, te cinaedum:
non sum tam temerarius nec audax
nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixi, Coracine, te cinaedum,
iratam mihi Pontiae lagonam, 5
iratum calicem mihi Metili:
iuro per Syrios tibi tumores,
iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leue et pusillum,
quod notum est, quod et ipse non negabis: 10
dixi te, Coracine, cunnilingum.

44

Hic est pampineis uiridis modo Vesbius umbris,
presserat hic madidos nobilis uua lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit;
hoc nuper Satyri monte dedere choros;
haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi; 5
hic locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla:
nec superi uellent hoc licuisse sibi.

45

Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra,
Phoebe, Palatinus munera Parthenius,
ut, qui prima nouo signat quinquennia lustro,
impleat innumeras Burrus Olympiadas.
Fac rata uota patris: sic te tua diligat arbor, 5
gaudeat et certa uirginitate soror;
perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
tam longae Bromio quam tibi, Phoebe, comae.

46

Saturnalia diuitem Sabellum
fecerunt: merito tumet Sabellus,
nec quemquam putat esse praedicatque
inter causidicos beatiorem.
Hos fastus animosque dat Sabello 5
farris semodius fabaeque fresae,
et turis piperisque tres selibrae,
et Lucanica uentre cum Falisco,
et nigri Syra defruti lagona,
et ficus Libyca gelata testa 10
cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque uenit a cliente
parcae cistula non capax oliuae
et crasso figuli polita caelo
septenaria synthesis Sagunti, 15
Hispanae luteum rotae toreuma,
et lato uariata mappa clauo.
Saturnalia fructuosiora
annis non habuit decem Sabellus.

47

Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
Quid tibi uis, dipyrum qui Phaethonta facis?

48

Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras:
cur, quae uis fieri, Papyle, facta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
fles, quod percidi, Papyle, desieris?

49

Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
qui tantum lusus illa iocosque uocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
Tereos aut cenam, crude Thyesta, tuam,
aut puero liquidas aptantem Daedalon alas, 5
pascentem Siculas aut Polyphemon ouis.
A nostris procul est omnis uesica libellis,
Musa nec insano syrmate nostra tumet.
“Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant”.
Confiteor: laudant illa, sed ista legunt. 10

50

Quid me, Thai, senem subinde dicis?
Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.

51

Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
ingenti late uectus es hexaphoro:
postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem? 5
Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.

52

Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
qui modo ficus eras, iam caprificus eris.

53

Hunc, quem saepe uides intra penetralia nostrae
Pallados et templi limina, Cosme, noui
cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
stat coma et in pectus sordida barba cadit,
cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati, 5
cui dat latratos obuia turba cibos,
esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.

54

O cui Tarpeias licuit contingere quercus
et meritas prima cingere fronde comas,
si sapis, utaris totis, Colline, diebus
extremumque tibi semper adesse putes.
Lanificas nulli tres exorare puellas 5
contigit: obseruant quem statuere diem.
Diuitior Crispo, Thrasea constantior ipso,
lautior et nitido sis Meliore licet:
nil adicit penso Lachesis, fusosque sororum
explicat et semper de tribus una secat. 10

55

Luci, gloria temporum tuorum,
qui Caium ueterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis,
Argiuas generatus inter urbes
Thebas carmine cantet aut Mycenas, 5
aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
nos Celtis genitos et ex Hiberis
nostrae nomina duriora terrae
grato non pudeat referre uersu: 10
saeuo Bilbilin optimam metallo,
quae uincit Chalypasque Noricosque,
et ferro Plateam suo sonantem,
quam fluctu tenui, sed inquieto
armorum Salo temperator ambit, 15
Tutelamque chorosque Rixa marum,
et conuiuia festa Carduarum,
et textis Peterin rosis rubentem,
atque antiqua patrum theatra Rigas,
et certos iaculo leui Silaos, 20
Turgontique lacus Turasiaeque,
et parua uada pura Tuetonissae,
et sanctum Buradonis ilicetum,
per quod uel piger ambulat uiator,
et quae fortibus excolit iuuencis 25
curuae Manlius arua Vatiuescae.
Haec tam rustica, delicate lector,
rides nomina? Rideas licebit,
haec tam rustica malo quam Butuntus.

56

Munera quod senibus uiduisque ingentia mittis,
uis te munificum, Gargiliane, uocem?
sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
qui potes insidias dona uocare tuas:
sic auidis fallax indulget piscibus hamus, 5
callida sic stultas decipit esca feras.
Quid sit largiri, quid sit donare docebo,
si nescis: dona, Gargiliane, mihi.

57

Dum nos blanda tenent lasciui stagna Lucrini
et quae pumiceis fontibus antra calent,
tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
Horrida sed feruent Nemeaei pectora monstri, 5
nec satis est Baias igne calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata ualete,
Nympharum pariter Nereidumque domus.
Herculeos colles gelida uos uincite bruma,
nunc Tiburtinis cedite frigoribus. 10

58

In tenebris luges amissum, Galla, maritum:
nam plorare pudet te, puto, Galla, uirum.

59

Flentibus Heliadum ramis dum uipera repit,
fluxit in obstantem sucina gemma feram:
quae dum miratur pingui se rore teneri,
concreto reguit uincta repente gelu.
Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulcro, 5
uipera si tumulo nobiliore iacet.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17