Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
60

Ardea solstitio Castranaque rura petantur
quique Cleonaeo sidere feruet ager,
cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
inter laudatas ad Styga missus aquas.
Nullo fata loco possis excludere: cum mors 5
uenerit, in medio Tibure Sardinia est.

61

Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies est, in schola poetarum
dum fabulamur, milibus decem dixti
emptas lacernas munus esse Pompullae, 5
sardonycha uerum lineisque ter cinctum
duasque similes fluctibus maris gemmas
dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatro, Pollione cantante,
cum subito abires, dum fugis, loquebaris, 10
hereditatis tibi trecenta uenisse,
et mane centum, et post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iam, crudelis, et sile tandem;
aut, si tacere lingua non potest ista, 15
aliquando narra quod uelimus audire.

62

Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris,
omnia dum fieri candida credit ibi.

63

Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit uobis! Haec monstra Neroni
nec iussae quondam praestiteratis, aquae.

64

Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus,
et planus modico tumore uertex 5
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente ualles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
celsae culmina delicata uillae. 10
Hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas ueteres breuesque Rubras, 15
et quod uirgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno, 20
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
Hoc rus, seu potius domus uocanda est, 25
commendat dominus: tuam putabis,
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
aut facti modo diuitis Molorchi. 30
Vos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono,
dum me iudice praeferantur istis 35
Iuli iugera pauca Martialis.

65

Oculo Philaenis semper altero plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.

66

Egisti uitam semper, Line, municipalem,
qua nihil omnino uilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis,
duxit et aestates synthesis una decem.
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, 5
silua grauis turdos exagitata dedit,
captus flumineo uenit de gurgite piscis,
uina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister,
sed stetit inculti rustica turba foci. 10
Vilica uel duri conpressa est nupta coloni,
incaluit quotiens saucia uena mero.
Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris,
nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
Subposita est blando numquam tibi tessera talo, 15
alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic ubi sit decies, mater quod auara reliquit.
Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.

67

Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
orabat cana notus amicitia,
dicebatque suis haec tantum desse trecentis,
ut posset domino plaudere iustus eques.
Praetor ait: “Scis me Scorpo Thalloque daturum, 5
atque utinam centum milia sola darem.”
Ah! pudet ingratae, pudet ah! male diuitis arcae.
Quod non das equiti, uis dare, praetor, equo?

68

Inuitas centum quadrantibus et bene cenas.
Vt cenem inuitor, Sexte, an ut inuideam?

69

Tu Setina quidem semper uel Massica ponis,
Papyle, sed rumor tam bona uina negat:
diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.

70

Nihil Ammiano praeter aridam restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quis, Marulline,
ut Ammianus mortuum patrem nollet?

71

Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
tamquam non liceat, nulla puella negat.
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo 5
casta facit? Non dat, non tamen illa negat.

72

Exigis ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
“Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Non, inquis, faciam tam fatue.” Nec ego.

73

Cum grauis extremas Vestinus duceret horas
et iam per Stygias esset iturus aquas,
ultima uoluentis orauit pensa sorores,
ut traherent parua stamina pulla mora,
iam sibi defunctus caris dum uiuit amicis. 5
Mouerunt tetricas tam pia uota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit,
seque mori post hoc credidit ille senem.

74

Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae
proelia? Tam timidus quanta sit ira feris?
In mortem paruis concurrere frontibus ardent.
Vis, Caesar, dammis parcere? Mitte canes.

75

O felix animo, felix, Nigrina, marito,
atque inter Latias gloria prima nurus:
te patrios miscere iuuat cum coniuge census,
gaudentem socio participique uiro.
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti, 5
nec minor Alcestin fama sub astra ferat;
tu melius. Certo meruisti pignore uitae
ut tibi non esset morte probandus amor.

76

Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
ut bis sena feram, bis duodena petam.

77

Numquam diuitias deos rogaui
contentus modicis meoque laetus:
paupertas, ueniam dabis, recede.
Causast quae subiti nouique uoti?
Pendentem uolo Zoilum uidere. 5

78

Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
et facies multo splendeat alba pilo,
discurris tota uagus urbe, nec ulla cathedra est
cui non mane feras inrequietus Haue;
et sine te nulli fas est prodire tribuno, 5
nec caret officio consul uterque tuo;
et sacro decies repetis Palatia cliuo
Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuuenes: deformius, Afer,
omnino nihil est ardalione sene. 10

79

Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi uendo tuum.

80

Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
si nescis, non es sanus, amice Maron.
Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
si sudare aliter non potes, est ratio.
“Magna tamen res est”. Erras; cum uiscera febris 5
exurit, res est magna tacere, Maron.

81

Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
negare nullam quo queror puellarum,
semel rogata bisque terque neglexit
preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
negare iussi, pernegare non iussi. 5

82

Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
inputet et nobis otia parua roga,
immemor et paulum curarum operumque suorum
non tetrica nugas exigat aure meas.
Sed nec post primum legat haec summumue trientem, 5
sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
altera: diuisum sic breue fiet opus.

83

Securo nihil est te, Naeuole, peius; eodem
sollicito nihil est, Naeuole, te melius.
Securus nullum resalutas, despicis omnes,
nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
sollicitus donas, dominum regemque salutas, 5
inuitas. Esto, Naeuole, sollicitus.

84

Non est in populo nec urbe tota
a se Thaida qui probet fututam,
cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.

85

Nos bibimus uitro, tu murra, Pontice. Quare?
Prodat perspicuus ne duo uina calix.

86

Si uis auribus Atticis probari,
exhortor moneoque te, libelle,
ut docto placeas Apollinari:
nil exactius eruditiusque est,
sed nec candidius benigniusque. 5
Si te pectore, si tenebit ore,
nec rhonchos metues maligniorum,
nec scombris tunicas dabis molestas:
si damnauerit, ad salariorum
curras scrinia protinus licebit, 10
inuersa pueris arande charta.

87

Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
conlocat et lusus deliciasque uocat,
et, quo mireris magis, infantaria non est.
Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.

88

Nulla remisisti paruo pro munere dona,
et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciam
missa nec a querulo mappa cliente fuit,
Antipolitani nec quae de sanguine thynni 5
testa rubet, nec quae cottana parua gerit,
nec rugosarum uimen breue Picernarum,
dicere te posses ut meminisse mei!
Decipies alios uerbis uoltuque benigno,
nam mihi iam notus dissimulator eris. 10

89

Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
iam peruenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris,
nec summa potes in schida teneri,
sic tamquam tibi res peracta non sit, 5
quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque,
iam librarius hoc et ipse dicit
“Ohe, iam satis est, ohe, libelle.”

_______________________

V

1

Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
Caesar, et hinc Triuiam prospicis, inde Thetin,
seu tua ueridicae discunt responsa sorores,
plana suburbani qua cubat unda freti,
seu placet Aeneae nutrix seu filia Solis 5
siue salutiferis candidus Anxur aquis,
mittimus, o rerum felix tutela salusque,
sospite quo gratum credimus esse Iouem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
et tumidus Galla credulitate fruar. 10

2

Matronae puerique uirginesque,
uobis pagina nostra dedicatur.
Tu, quem nequitiae procaciores
delectant nimius salesque nudi,
lasciuos lege quattuor libellos: 5
quintus cum domino liber iocatur;
quem Germanicus ore non rubenti
coram Cecropia legat puella.

3

Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
a famulis Histri qui tibi uenit aquis,
laetus et attonitus uiso modo praeside mundi,
adfatus comites dicitur esse suos:
“Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est 5
cernere, tam longe quem colit ille deum”.

4

Fetere multo Myrtale solet uino,
sed fallat ut nos, folia deuorat lauri
merumque cauta fronde, non aqua, miscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
quotiens uenire, Paule, uideris contra, 5
dicas licebit “Myrtale bibit laurum.”

5

Sexte, Palatinae cultor facunde Mineruae,
ingenio frueris qui propiore dei –
nam tibi nascentes domini cognoscere curas
et secreta ducis pectora nosse licet -:
sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis, 5
qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
Ad Capitolini caelestia carmina belli
grande cothurnati pone Maronis opus.

6

Si non est graue nec nimis molestum,
Musae, Parthenium rogate uestrum:
sic te serior et beata quondam
saluo Caesare finiat senectus
et sis inuidia fauente felix, 5
sic Burrus cito sentiat parentem:
admittas timidam breuemque chartam
intra limina sanctioris aulae.
Nosti tempora tu Iouis sereni,
cum fulget placido suoque uoltu, 10
quo nil supplicibus solet negare.
Non est quod metuas preces iniquas:
numquam grandia nec molesta poscit
quae cedro decorata purpuraque
nigris pagina creuit umbilicis. 15
Nec porrexeris ista, sed teneto
sic tamquam nihil offeras agasque.
Si noui dominum nouem sororum,
ultro purpureum petet libellum.

7

Qualiter Assyrios renouant incendia nidos,
una decem quotiens saecula uixit auis,
taliter exuta est ueterem noua Roma senctam
et sumpsit uoltus praesidis ipsa sui.
Iam, precor, oblitus notae, Vulcane, querelae, 5
parce: sumus Martis turba, sed et Veneris;
parce, pater: sic Lemniacis lasciua catenis
ignoscat coniunx et patienter amet.

8

Edictum domini deique nostri,
quo subsellia certiora fiunt
et puros eques ordines recepit,
dum laudat modo Phasis in theatro,
Phasis purpureis rubens lacernis, 5
et iactat tumido superbus ore:
“Tandem commodius licet sedere,
nunc est reddita dignitas equestris;
turba non premimur, nec inquinamur”:
haec et talia dum refert supinus, 10
illas purpureas et adrogantes
iussit surgere Leitus lacernas.

9

Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
uenisti centum, Symmache, discipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
non habui febrem, Symmache, nunc habeo.

10

“Esse quid hoc dicam uiuis quod fama negatur
et sua quod rarus tempora lector amat?”
Hi sunt inuidiae nimirum, Regule, mores,
praeferat antiquos semper ut illa nouis.
Sic ueterem ingrati Pompei quaerimus umbram, 5
sic laudant Catuli uilia templa senes;
Ennius est lectus saluo tibi, Roma, Marone,
et sua riserunt saecula Maeoniden;
rara coronato plausere theatra Menandro;
norat Nasonem sola Corinna suum. 10
Vos tamen o nostri ne festinate libelli;
si post fata uenit gloria, non propero.

11

Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
uersat in articulo Stella, Seuere, meus.
Multas in digitis, plures in carmine gemmas
inuenies: inde est haec, puto, culta manus.

12

Quod nutantia fronte perticata
gestat pondera Masclion superbus,
aut grandis Ninus omnibus lacertis
septem quod pueros leuat uel octo,
res non difficilis mihi uidetur, 5
uno cum digito uel hoc uel illo
portet Stella meus decem puellas.

13

Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
sed non obscurus nec male notus eques,
sed toto legor orbe frequens et dicitur “Hic est”;
quodque cinis paucis, hoc mihi uita dedit.
At tua centenis incumbunt tecta columnis 5
et libertinas arca flagellat opes,
magnaque Niliacae seruit tibi gleba Syenes,
tondet et innumeros Gallica Parma greges.
Hoc ego tuque sumus: sed quod sum non potes esse;
tu quod es, e populo quilibet esse potest. 10

14

Sedere primo solitus in gradu semper
tunc, cum liceret occupare, Nanneius
bis excitatus terque transtulit castra,
et inter ipsas paene tertius sellas
post Gaiumque Luciumque consedit. 5
Illinc cucullo prospicit caput tectus
oculoque ludos spectat indecens uno;
et hinc miser deiectus in uiam transit,
subsellioque semifultus extremo
et male receptus altero genu iactat 10
equiti sedere Leitoque se stare.

15

Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum
et queritur laesus carmine nemo meo;
gaudet honorato sed multus nomine lector,
cui uictura meo munere fama datur.
“Quid tamen haec prosunt quamuis uenerantia multos?” 5
Non prosit sane, me tamen ista iuuant.

16

Seria cum possim, quod delectantia malo
scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
sed nescis quanti stet mihi talis amor.
Nam si falciferi defendere templa Tonantis 5
sollicitisque uelim uendere uerba reis,
plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
et fiet uario sordidus aere sinus.
At nunc conuiua est comissatorque libellus
et tantum gratis pagina nostra placet. 10
Sed non et ueteres contenti laude fuerunt,
cum minimum uati munus Alexis erat.
“Belle” inquis “dixti: iuuat et laudabimus usque.”
Dissimulas? Facies me, puto, causidicum.

17

Dum proauos atauosque refers et nomina magna,
dum tibi noster eques sordida condicio est,
dum te posse negas nisi lato, Gellia, clauo
nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.

18

Quod tibi Decembri mense, quo uolant mappae
gracilesque ligulae cereique chartaeque
et acuta senibus testa cum Damascenis,
praeter libellos uernulas nihil misi,
fortasse auarus uidear aut inhumanus. 5
Odi dolosas munerum et malas artes;
imitantur hamos dona: namque quis nescit
auidum uorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diuiti nihil donat,
o Quintiane, liberalis est pauper. 10

19

Si qua fides ueris, praeferri, maxime Caesar,
temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
Quando Palatini plus meruere dei?
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma? 5
Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc uitium sed non leue, sit licet unum,
quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes ueteri fidoque sodali,
aut quem prosequitur non alienus eques? 10
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
flammatisue togae scripula tota decem
uxuria est, tumidique uocant haec munera reges:
qui crepet aureolos forsitan unus erit.
Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus; 15
nulla ducis uirtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito rides, Germanice, naso
utile quod nobis do tibi consilium.

20

Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et uerae pariter uacare uitae:
nec nos atria nec domos potentum 5
nec litis tetricas forumque triste
nossemus nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
haec essent loca semper, hi labores. 10
Nunc uiuit necuter sibi, bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam uiuere cum sciat, moratur?

21

Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
ante salutabat rhetor Apollodotus:
nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
cura laborque potest! Scripsit et edidicit.

22

Mane domi nisi te uolui meruitque uidere,
sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
qua uidet anticum rustica Flora Iouem:
alta Suburani uincenda est semita cliui 5
et numquam sicco sordida saxa gradu,
uixque datur longas mulorum rumpere mandras
quaeque trahi multo marmora fune uides.
Illud adhuc grauius quod te post mille labores,
Paule, negat lasso ianitor esse domi. 10
Exitus hic operis uani togulaeque madentis:
uix tanti Paulum mane uidere fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
rex, nisi dormieris, non potes esse meus.

23

Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
iussit et Oceanum certior audit eques,
non nisi uel cocco madida uel murice tincta 5
uest nites et te sic dare uerba putas.
Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
aut meus ante omnis Cordus haberet equum.

24

Hermes Martia saeculi uoluptas,
Hermes omnibus eruditus armis,
Hermes et gladiator et magister,
Hermes turbo sui tremorque ludi,
Hermes, quem timet Helius, sed unum, 5
Hermes, cui cadit Aduolans, sed uni,
Hermes uincere nec ferire doctus,
Hermes subpositicius sibi ipse,
Hermes diuitiae locariorum,
Hermes cura laborque ludiarum, 10
Hermes belligera superbus hasta,
Hermes aequoreo minax tridente,
Hermes casside languida timendus,
Hermes gloria Martis uniuersi,
Hermes omnia solus et ter unus. 15

25

“Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
Leitus ecce uenit: sta, fuge, curre, late.”
Ecquis, io, reuocat discedentemque reducit?
Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum? 5
Quis Stygios non uolt totus adire lacus?
Hoc, rogo, non melius quam rubro pulpita nimbo
spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
aureus ut Scorpi nasus ubique micet? 10
O frustra locuples, o dissimulator amici,
haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!

26

Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
si forte bilem mouit hic tibi uersus,
dicas licebit beta me togatorum.

27

Ingenium studiumque tibi moresque genusque
sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
ut sedeas uiso pallidus Oceano.

28

Vt bene loquatur sentiatque Mamercus,
efficere nullis, Aule, moribus possis:
pietate fratres Curuios licet uincas,
quiete Neruas, comitate Rusones,
probitate Macros, aequitate Mauricos, 5
oratione Regulos, iocis Paulos:
robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
ego esse miserum credo, cui placet nemo.

29

Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
“Formonsus septem, Marce, diebus eris.”
Si non derides, si uerum, lux mea, narras,
edisti numquam, Gellia, tu leporem.