Martialis – De Spectaculis L. I – II – III – IV – V

I

Prologus

1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit quisquis de se bene senserit, cum salua infirmarum quoque personarum reuerentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum ueris abusi sint, sed et magnis. 2. Mihi fama uilius constet et probetur in me nouissimum ingenium. 3. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. 4. Lasciuam uerborum ueritatem, id est epigrammaton linguam, excusarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sic Marsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegitur. 5. Si quis tamen tam ambitiose tristis est ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistola uel potius titulo contentus esse. 6. Epigrammata illis scribuntur qui solent spectare Florales. 7. Non intret Cato theatrum meum, aut si intrauerit, spectet. 8. Videor mihi meo iure facturus si epistolam uersibus clusero:

Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
festosque lusus et licentiam uolgi,
cur in theatrum, Cato seuere, uenisti?
an ideo tantum ueneras, ut exires?

1

Hic est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
uiuenti decus atque sentienti, 5
rari post cineres habent poetae.

2

Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
et comites longae quaeris habere uiae,
hos eme, quos artat breuibus membrana tabellis:
scrinia da magnis, me manus una capit.
Ne tamen ignores ubi sim uenalis et erres
urbe uagus tota, me duce certus eris:
libertum docti Lucensis quaere Secundum
limina post Pacis Palladiumque forum.

3

Argiletanas mauis habitare tabernas,
cum tibi, parue liber, scrinia nostra uacent.
Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:
crede mihi, nimium Martia turba sapit.
Maiores nusquam rhonchi: iuuenesque senesque 5
et pueri nasum rhinocerotis habent.
Audieris cum grande sophos, dum basia iactas,
ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
neue notet lusus tristis harundo tuos, 10
aetherias, lasciue, cupis uolitare per auras:
i, fuge; sed poteras tutior esse domi.

4

Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
terrarum dominum pone supercilium.
Consueuere iocos uestri quoque ferre triumphi,
materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum, 5
illa fronte precor carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciua est nobis pagina, uita proba.

5

Do tibi naumachiam, tu das epigrammata nobis:
uis, puto, cum libro, Marce, natare tuo.

6

Aetherias aquila puerum portante per auras
inlaesum timidis unguibus haesit onus:
nunc sua Caesareos exorat praeda leones
tutus et ingenti ludit in ore lepus.
Quae maiora putas miracula? summus utrisque 5
auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iouis.

7

Stellae delicium mei columba,
Verona licet audiente dicam,
uicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
quanto passere maior est columba. 5

8

Quod magni Thraseae consummatique Catonis
dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis,
pectore nec nudo strictos incurris in ensis,
quod fecisse uelim te, Deciane, facis.
Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam, 5
hunc uolo, laudari qui sine morte potest.

9

Bellus homo et magnus uis idem, Cotta, uideri:
sed qui bellus homo est, Cotta, pusillus homo est.

10

Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

11

Cum data sint equiti bis quina nomismata, quare
bis decies solus, Sextiliane, bibis?
Iam defecisset portantis calda ministros,
si non potares, Sextiliane, merum.

12

Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces
canaque sulphureis Albula fumat aquis,
rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
signat uicina quartus ab urbe lapis.
Hic rudis aestiuas praestabat porticus umbras, 5
heu quam paene nouum porticus ausa nefas!
nam subito conlapsa ruit, cum mole sub illa
gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas,
quae par tam magnae non erat inuidiae. 10
Nunc et damna iuuant; sunt ipsa pericula tanti:
stantia non poterant tecta probare deos.

13

Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto,
quem de uisceribus strinxerat ipsa suis,
‘Si qua fides, uulnus quod feci non dolet,’ inquit,
‘sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.’

14

Delicias, Caesar, lususque iocosque leonum
uidimus — hoc etiam praestat harena tibi —
cum prensus blando totiens a dente rediret
et per aperta uagus curreret ora lepus.
Vnde potest auidus captae leo parcere praedae? 5
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

15

O mihi post nullos, Iuli, memorande sodales,
si quid longa fides canaque iura ualent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
et numerat paucos uix tua uita dies.
Non bene distuleris uideas quae posse negari, 5
et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores,
gaudia non remanent, sed fugitiua uolant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu. 10
Non est, crede mihi, sapientis dicere’Viuam’
sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

16

Sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plura
quae legis hic: aliter non fit, Auite, liber.

17

Cogit me Titus actitare causas
et dicit mihi saepe’Magna res est.’
Res magna est, Tite, quam facit colonus.

18

Quid te, Tucca, iuuat uetulo miscere Falerno
in Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima uina?
aut quid fecerunt optima uina mali?
De nobis facile est, scelus est iugulare Falernum 5
et dare Campano toxica saeua mero.
Conuiuae meruere tui fortasse perire:
amphora non meruit tam pretiosa mori.

19

Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.

20

Dic mihi, quis furor est? Turba spectante uocata
solus boletos, Caeciliane, uoras.
Quid dignum tanto tibi uentre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius edit, edas.

21

Cum peteret regem, decepta satellite dextra
ingessit sacris se peritura focis.
Sed tam saeua pius miracula non tulit hostis
et raptum flammis iussit abire uirum:
urere quam potuit contempto Mucius igne, 5
hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
si non errasset, fecerat illa minus.

22

Quid nunc saeua fugis placidi, lepus, ora leonis?
frangere tam paruas non didicere feras.
Seruantur magnis isti ceruicibus ungues
nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
Praeda canum lepus est, uastos non implet hiatus: 5
non timeat Dacus Caesaris arma puer.

23

Inuitas nullum nisi cum quo, Cotta, lauaris
et dant conuiuam balnea sola tibi.
Mirabar quare numquam me, Cotta, uocasses:
iam scio me nudum displicuisse tibi.

24

Aspicis incomptis illum, Deciane, capillis,
cuius et ipse times triste supercilium,
qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
Nolito fronti credere: nupsit heri.

25

Ede tuos tandem populo, Faustine, libellos
et cultum docto pectore profer opus,
quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
nec sileant nostri praetereantque senes.
Ante fores stantem dubitas admittere Famam 5
teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te uicturae per te quoque uiuere chartae
incipiant: cineri gloria sera uenit.

26

Sextiliane, bibis quantum subsellia quinque
solus: aqua totiens ebrius esse potes;
nec consessorum uicina nomismata tantum,
aera sed a cuneis ulteriora petis.
Non haec Paelignis agitur uindemia prelis 5
uua nec in Tuscis nascitur ista iugis,
testa sed antiqui felix siccatur Opimi,
egerit et nigros Massica cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur,
si plus quam decies, Sextiliane, bibis. 10

27

Hesterna tibi nocte dixeramus,
quincunces puto post decem peractos,
cenares hodie, Procille, mecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
et non sobria uerba subnotasti 5
exemplo nimium periculoso:
miso mnamona sumpotan, Procille.

28

Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

29

Fama refert nostros te, Fidentine, libellos
non aliter populo quam recitare tuos.
Si mea uis dici, gratis tibi carmina mittam:
si dici tua uis, hoc eme, ne mea sint.

30

Chirurgus fuerat, nunc est uispillo Diaulus:
coepit quo poterat clinicus esse modo.