(… Testi Latini – felicemassaro.it)
30

Mutua uiginti sestertia forte rogabam,
quae uel donanti non graue munus erat:
quippe rogabatur felixque uetusque sodalis
et cuius laxas arca flagellat opes.
Is mihi ‘Diues eris, si causas egeris’ inquit. 5
Quod peto da, Gai: non peto consilium.

31

Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
Supra quod fieri nil, Mariane, potest.

32

Lis mihi cum Balbo est, tu Balbum offendere non uis,
Pontice. Cum Licino est: hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agelllum:
contra libertum Caesaris ire times.
Abnegat et retinet nostrum Laronia seruum: 5
respondes ‘Orba est, diues, anus, uidua.’
Non bene, crede mihi, seruo seruitur amico:
sit liber, dominus qui uolet esse meus.

33

Cur non basio te, Philaeni? calua es.
Cur non basio te, Philaeni? rufa es.
Cur non basio te, Philaeni? lusca es.
Haec qui basiat, o Philaeni, fellat.

34

Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus,
tres pateris natos, Galla, perire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno
quem nec casta potest iam decuisse Venus.
Perpetuam di te faciant Philerotis amicam, 5
o mater, qua nec Pontia deterior.

35

Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae,
in rhytio poteras, Phoebe, lauare pedes.

36

Flectere te nolim, sed nec turbare capillos;
splendida sit nolo, sordida nolo cutis;
nec mitratorum nec sit tibi barba reorum:
nolo uirum nimium, Pannyche, nolo parum.
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis 5
horrida, sed mens est, Pannyche, uolsa tibi.

37

Quidquid ponitur hinc et inde uerris,
mammas suminis imbricemque porci
communemque duobus attagenam,
mullum dimidium lupumque totum
muraenaeque latus femurque pulli5
stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa,
traduntur puero domum ferenda:
nos accumbimus otiosa turba.
Vllus si pudor est, repone cenam: 10
cras te, Caeciliane, non uocaui.

38

Quid mihi reddat ager quaeris, Line, Nomentanus?
Hoc mihi reddit ager: te, Line, non uideo.

39

Coccina famosae donas et ianthina moechae:
uis dare quae meruit munera? Mitte togam.

40

Vri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
Noui hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis,
hamus et in mullum mittitur atque lupum.
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi, 5
condantur parco fusca Falerna uitro.
omnes Tongilium medici iussere lauari:
o stulti, febrem creditis esse? Gula est.

41

‘Ride si sapis, o puella, ride’
Paelignus, puto, dixerat poeta:
sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis,
non dixit tibi: tu puella non es, 5
et tres sunt tibi, Maximina, dentes,
sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis,
debes non aliter timere risum,
quam uentum Spanius manumque Priscus, 10
quam cretata timet Fabulla nimbum,
cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis seueros,
quam coniunx Priami nurusque maior;
mimos ridiculi Philistionis 15
et conuiuia nequiora uita
et quidquid lepida procacitate
laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
lugentique uirum piumue fratrem, 20
et tantum tragicis uacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
plora, si sapis, o puella, plora.

42

Zoile, quid solium subluto podice perdis?
Spurcius ut fiat, Zoile, merge caput.

43

Koina philon haec sunt, haec sunt tua, Candide, koina,
quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso
uel quam seposito de grege Parma dedit:
at me, quae passa est furias et cornua tauri, 5
noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
non uendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
fulcitur testa fagina mensa mihi. 10
Inmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:
concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
at mihi succurrit pro Ganymede manus.
Ex opibus tantis ueteri fidoque sodali 15
das nihil et dicis, Candide, Koina philon?

44

Emi seu puerum togamue pexam
seu tres, ut puta, quattuorue libras,
Sextus protinus ille fenerator,
quem nostis ueterem meum sodalem,
ne quid forte petam timet cauetque, 5
et secum, sed ut audiam, susurrat:
‘Septem milia debeo Secundo,
Phoebo quattuor, undecim Phileto,
et quadrans mihi nullus est in arca.’
O grande ingenium mei sodalis! 10
Durum est, Sexte, negare, cum rogaris:
quanto durius, antequam rogeris!

45

Quae tibi non stabat praecisa est mentula, Glypte.
Demens, cum ferro quid tibi? Gallus eras.

46

Florida per uarios ut pingitur Hybla colores,
cum breue Sicaniae uer populantur apes,
sic tua subpositis conlucent prela lacernis,
sic micat innumeris arcula synthesibus,
+atque unam+ uestire tribum tua candida possunt, 5
Apula non uno quae grege terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
pro scelus! et lateris frigora trita tui.
Quantum erat, infelix, pannis fraudare duobus —
quid renuis? — non te, Naeuole, sed tineas? 10

47

Subdola famosae moneo fuge retia moechae,
leuior o conchis, Galle, Cytheriacis.
Confidis natibus? Non est pedico maritus;
quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.

48

Coponem laniumque balneumque,
tonsorem tabulamque calculosque
et paucos, sed ut eligam, libellos:
unum non nimium rudem sodalem
et grandem puerum diuque leuem 5
et caram puero meo puellam:
haec praesta mihi, Rufe, uel Butuntis,
et thermas tibi habe Neronianas.

49

Vxorem nolo Telesinam ducere: quare?
Moecha est. Sed pueris dat Telesina: uolo.

50

Quod fellas et aquam potas, nil, Lesbia, peccas:
qua tibi parte opus est, Lesbia, sumis aquam.

51

Vnus saepe tibi tota denarius arca
cum sit et hic culo tritior, Hylle, tuo,
non tamen hunc pistor, non auferet hunc tibi copo,
sed si quis nimio pene superbus erit.
Infelix uenter spectat conuiuia culi, 5
et semper miser hic esurit, ille uorat.

52

Nouit loturos Dasius numerare: poposcit
mammosam Spatalen pro tribus; illa dedit.

53

Vis fieri liber? Mentiris, Maxime, non uis:
sed fieri si uis, hac ratione potes.
Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis,
Veintana tuam si domat uua sitim,
si ridere potes miseri chrydendeta Cinnae, 5
contentus nostra si potes esse toga,
si plebeia Venus gemino tibi uincitur asse,
si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si uis est, si mentis tanta potestas,
liberior Partho uiuere rege potes. 10

54

Quid de te, Line, suspicetur uxor
et qua parte uelit pudiciorem,
certis indiciis satis probauit,
custodem tibi quae dedit spadonem.
Nil nasutius hac maligniusque. 5

55

Vis te, Sexte, coli: uolebam amare.
Parendum est tibi: quod iubes, coleris;
sed si te colo, Sexte, non amabo.

56

Gentibus in Libycis uxor tua, Galle, male audit
inmodicae foedo crimine auaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.

57

Hic quem uidetis gressibus uagis lentum,
amethystinatus media qui secat Saepta,
quem non lacernis Publius meus uincit,
non ipse Cordus alpha paenulatorum,
quem grex togatus sequitur et capillatus 5
recensque sella linteisque lorisque,
oppignerauit modo modo ad Cladi mensam
uix octo nummis anulum, unde cenaret.

58

Pexatus pulchre rides mea, Zoile, trita.
Sunt haec trita quidem, Zoile, sed mea sunt.

59

Mica uocor: quid sim cernis, cenatio parua:
ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange toros, pete uina, rosas cape, tinguere nardo:
ipse iubet mortis te meminisse deus.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17