Horatius – Epistulae L. II

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Ridentur mala qui componunt carmina; uerum
gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,
si taceas, laudant quicquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
cum tabulis animum censoris sumet honesti;               110
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
uerba mouere loco, quamuis inuita recedant
et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;
obscurata diu populo bonus eruet atque               115
proferet in lucem speciosa uocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta uetustas;
adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni               120
fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
leuabit cultu, uirtute carentia tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.               125
Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,
dum mea delectent mala me uel denique fallant,
quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
in uacuo laetus sessor plausorque theatro,               130
cetera qui uitae seruaret munia recto
more, bonus sane uicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis
et signo laeso non insanire lagoenae,
posset qui rupem et puteum uitare patentem.               135
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco
et redit ad sese: ‘Pol, me occidistis, amici,
non seruastis’ ait, ‘cui sic extorta uoluptas
et demptus per uim mentis gratissimus error.’               140
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestiuum pueris concedere ludum,
ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:               145
‘Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis; quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
Si uolnus tibi monstrata radice uel herba
non fieret leuius, fugeres radice uel herba               150
proficiente nihil curarier; audieras, cui
rem di donarent, illi decedere prauam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si diuitiae prudentem reddere possent,               155
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
uiueret in terris te siquis auarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus,
qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi,               160
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,
pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
aut etiam supra nummorum milibus emptum.               165
Quid refert, uiuas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quoniam Veientis et arui
emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum,
sed uocat usque suum, qua populus adsita certis               170
limitibus uicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres               175
heredem alterius uelut unda superuenit undam,
quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum paruis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,               180
argentum, uestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu               185
siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.
Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo               190
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis inuenerit; et tamen idem
scire uolam quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus auaro.
Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum               195
inuitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum
naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.               200
Non agimur tumidis uelis Aquilone secundo;
non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,
uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto               205
cum uitio fugere? Caret tibi pectus inani
ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natalis grate numeras? Ignoscis amicis?               210
Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?
Viuere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo               215
rideat et pulset lasciua decentius aetas.