Horatius – Epistulae L. II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
II
Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis forte uelit puerum tibi uendere natum
Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: ‘Hic et
candidus et talos a uertice pulcher ad imos
fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 5
uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.
Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo 10
laudat uenalis qui uolt extrudere merces.
Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,
in scalis latuit metuens pendentis habenae’; 15
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit,
ille ferat pretium poenae securus, opinor.
Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex;
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?
Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 20
talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
Quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod
expectata tibi non mittam carmina mendax. 25