Horatius – Epistulae L. II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
ille per extentum funem mihi posse uidetur 210
ire poeta meum qui pectus inaniter angit,
inritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his, qui se lectori credere malunt
quam spectatoris fastidia ferre superbi, 215
curam redde breuem, si munus Apolline dignum
uis complere libris et uatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona uirentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
(ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum 220
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere uersum;
cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati;
cum lamentamur non apparere labores
nostros et tenui deducta poemata filo; 225
cum speramus eo rem uenturam ut, simul atque
carmina rescieris non fingere, commodus ultro
arcessas et egere uetes et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere qualis
aedituos habeat belli spectata domique 230
uirtus, indigno non committenda poetae.
Gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilos, incultis qui uersibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.
Sed ueluti tractata notam labemque remittunt 235
attramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto uetuit nequis se praeter Apellen
pingeret aut alius Lysippo duceret aera 240
fortis Alexandri uoltum simulantia. Quodsi
iudicium subtile uidendis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona uocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
At neque dedecorant tua de se iudicia atque 245
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi uoltus per aenea signa
quam per uatis opus mores animique uirorum
clarorum apparent. Nec sermones ego mallem 250
repentis per humum quam res componere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum 255
et formidatam Parthis te principe Romam,
si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor, quam uires ferre recusent.
Sedulitas autem stulte quem diligit urget, 260
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis deridet quam quod probat et ueneratur.
Nil moror officium quod me grauat, ac neque ficto
in peius uoltu proponi cereus usquam 265
nec praue factis decorari uersibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere et una
cum scriptore meo capsa porrectus operta
deferar in uicum uendentem tus et odores
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis. 270