Horatius – Epistulae L. II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,
condita post frumenta leuantes tempore festo 140
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum pueris et coniuge fida
Tellurem porco, Siluanum lacte piabant,
floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
Fescennina per hunc inuenta licentia morem 145
uersibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam
in rabiem coepit uerti iocus et per honestas
ire domos impune minax. Doluere cruento 150
dente lacessiti, fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi; uertere modum, formidine fustis
ad bene dicendum delectandumque redacti. 155
Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et graue uirus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum
manserunt hodieque manent uestigia ruris. 160
Serus enim Graecis admouit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.
Temptauit quoque rem si digne uertere posset,
et placuit sibi, natura sublimis et acer; 165
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus 170
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco;
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 175
securus, cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru
exanimat lentus spectator, sedulus inflat;
sic leue, sic paruum est animum quod laudis auarum
subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me 180
palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, uirtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati
si discordet eques, media inter carmina poscunt 185
aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.
Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia uana.
Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas
dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae; 190
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,
captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
Si foret in terris, rideret Democritus, seu
diuersum confusa genus panthera camelo 195
siue elephans albus uolgi conuerteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello
fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces 200
eualuere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
diuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae. 205