Horatius – Epistulae L. II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Luculli miles collecta uiatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 30
summe munito et multarum diuite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor
nescio quod cupiens hortari coepit eundem 35
uerbis quae timido quoque possent addere mentem;
‘I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?’
Post haec ille catus, quantumuis rusticus: ‘Ibit,
ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit’ inquit. 40
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum
atque inter siluas Academi quaerere uerum. 45
Dura sed emouere loco me tempora grato
ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Vnde simul primum me dimisere Philippi,
decisis humilem pinnis inopemque paterni 50
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut uersus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere uersus?
Singula de nobis anni praedantur euntes; 55
eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;
tendunt extorquere poemata; quid faciam uis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque;
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 60
Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur,
poscentes uario multum diuersa palato.
Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;
quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.
Praeter cetera me Romaene poemata censes 65
scribere posse inter tot curas totque labores?
Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Auentino, uisendus uterque;
interualla uides humane commoda. ‘Verum 70
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.’
Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus; 75
i nunc et uersus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
uis canere et contracta sequi uestigia uatum? 80
Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis, 85
uerba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
Qui minus argutos uexat furor iste poetas? 90
Carmina compono, hic elegos, ‘mirabile uisu
caelatumque nouem Musis opus.’ Aspice primum
quanto cum fastu, quanto molimine circum
spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;
mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi 95
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,
lento Samnites ad lumina prima duello.
Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus, 100
fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.
Multa fero ut placem genus inritabile uatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
opturem patulas impune legentibus auris. 105