Horatius – Epistulae L. II
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset 90
quam nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet
quod legeret tereretque uiritim publicus usus?
Vt primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in uitium fortuna labier aequa,
nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 95
marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,
suspendit picta uoltum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;
sub nutrice puella uelut si luderet infans,
quod cupide petiit mature plena reliquit. 100
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonae uentique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo uigilare, clienti promere iura,
cautos nominibus rectis expendere nummos, 105
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutauit mentem populus leuis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque seueri
fronde comas uincti cenant et carmina dictant. 110
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,
inuenior Parthis mendacior et prius orto
sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.
Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est 115
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et leuis haec insania quantas
uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus
non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum; 120
detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;
non fraudem socio pueroue incogitat ullam
pupillo; uiuit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari. 125
Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et inuidiae corrector et irae,
recte facta refert, orientia tempora notis 130
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
Castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
caelestis implorat aquas docta prece blandus, 135
auertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum;
carmine di superi placantur, carmine Manes.