Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI

Si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; ut in eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros quibus dicetur: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos, qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumptum, quod superaedificauit mercedem accipiat; si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salui non erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores in huius corporis uita, ut eorum ligna et fenum et stipula consumatur; alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt, siue ibi tantum siue et hic et ibi siue ideo hic ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, qualis numquam antea fuit. Quam multa erunt tunc aedificia, siue aurea siue fenea, super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet, propter stabile fundamentum! Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temptationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem matrem, filios filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quo modo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?

[XXVII] Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Vt autem cotidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester cotidiana parua peccata, sed: Dimittet, inquit, uobis peccata uestra. Qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiamsi cotidie perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata: per elemosynam ueniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.

Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas inpensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae, procul dubio non inuenientur eas facere, qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt; primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat; Miserere animae tuae placens Deo. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quo modo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? Orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseuerantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus.

Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se inputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua inpune committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, adtendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult recedere inpunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod inprobat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei, ipse etiam dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? Cur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis): ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quem ad modum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offeres munus tuum); ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere.

Oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, atque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: “Si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet uobis qualiacumque peccata”, sed ait: Peccata uestra. Cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo: Peccata uestra nisi “peccata sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis”? Vbi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: “Dimittet uobis parua”, sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis, quod in eos quisque peccauerit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.

Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexultat misericordia iudicio. Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae diuitiae, quibus illi abundabant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur (Mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait:

Quique sui memores alios fecere merendo,

id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: “Memor mei esto”, atque id ut esse possit promerendo efficit.) Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumptis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.

Verum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus eruatur. Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, adferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum uideret homines inpunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur, elegantissime respondisse perbibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate uanissima pollicetur. Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi uolunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus.