Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI

Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque iam gleba tangentibus frigida tam latenter seruat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed compertus experimento, etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. Propter quod eam uiuam calcem loquimur, uelut ipse ignis latens anima sit inuisibilis uisibilis corporis. Iam uero quam mirum est, quod, cum extinguitur, tunc accenditur! Vt enim occulto igne careat, aquae infunditur aquaue perfunditur, et cum ante sit frigida, inde feruescit, unde feruentia cuncta frigescunt. Velut expirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura et quam calcem uocabamus uiuam, uocemus extinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse uideatur? et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione uel infusione feruescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico lapide legeremus siue audiremus et in nostrum experimentum uenire non posset, profecto aut mendacium putaremus aut certe granditer miraremur. Quarum uero rerum ante nostros oculos cotidiana documenta uersantur, non genere minus mirabili, sed ipsa assiduitate uilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.

Adamantem lapidem multi apud nos habent et maxime aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec igni nec alia ui ulla perhibetur praeter hircinum sanguinem uinci. Sed qui eum habent atque nouerunt, numquid ita mirantur ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur insolita, sed assiduitas experiendi paulatim subtrahit admirationis incitamentum. Magnetem lapidem nouimus mirabilem ferri esse raptorem; quod cum primum uidi, uehementer inhorrui. Quippe cernebam a lapide ferreum anulum raptum atque suspensum; deinde tamquam ferro, quod rapuerat, uim dedisset suam communemque fecisset, idem anulus alteri admotus est eundemque suspendit, atque ut ille prior lapidi, sic alter anulus priori anulo cohaerebat; accessit eodem modo tertius, accessit et quartus; iamque sibi per mutua circulis nexis non implicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium quasi catena pependerat anulorum. Quis istam uirtutem lapidis non stuperet, quae illi non solum inerat, uerum etiam per tot suspensa transibat et inuisibilibus ea uinculis subligabat? Sed multo est mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Seuero Mileuitano de isto lapide comperi. Se ipsum namque uidisse narrauit, quem ad modum Bathanarius quondam comes Africae, cum apud eum conuiuaretur episcopus, eundem protulerit lapidem et tenuerit sub argento ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter mouebat manum, qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper mouebatur, atque argento medio nihilque patiente concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. Dixi quod ipse conspexi, dixi quod ab illo audiui, cui tamquam ipse uiderim credidi. Quid etiam de isto magnete legerim dicam. Quando iuxta eum ponitur adamans, non rapit ferrum, et si iam rapuerat, ut ei propinquauerit, mox remittit. India mittit hos lapides; sed si eos nos cognitos iam desistimus admirari, quanto magis illi, a quibus ueniunt, si eos facillimos habent, sic forsitan habent, ut nos calcem, quam miro modo aqua feruescentem, qua solet ignis extingui, et oleo non feruescentem, quo solet ignis accendi, quia in promptu nobis est, non miramur.

[V] Verum tamen homines infideles, qui, cum diuina uel praeterita uel futura miracula praedicamus, quae illis experienda non ualemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant rerum, quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim uires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus, ipsi de tot mirabilibus rebus, quas uel uidere possumus uel uidemus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine non posse peruiderint, fatendum est eis non ideo aliquid non fuisse uel non futurum esse, quia ratio inde non potest reddi, quando quidem sunt ista, de quibus similiter non potest. Non itaque pergo per plurima, quae mandata sunt litteris, non gesta atque transacta, sed in locis quibusque manentia; quo si quisquam ire uoluerit et potuerit, utrum uera sint, explorabit; sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem perhibent, cum fuerit admotus igni, uelut in aqua fluescere; cum uero ipsi aquae, uelut in igne crepitare. Apud Garamantas quendam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur, tam feruidum noctibus, ut non tangatur. In Epiro alium fontem, in quo faces, ut in ceteris, extinguuntur accensae, sed, non ut in ceteris, accenduntur extinctae. Asbeston Arcadiae lapidem propterea sic uocari, quod accensus semel iam non possit extingui. Lignum cuiusdam ficus Aegyptiae, non ut ligna cetera in aquis natare, sed mergi; et, quod est mirabilius, cum in imo aliquamdiu fuerit, inde ad aquae superficiem rursus emergere, quando madefactum debuit umoris pondere praegrauari. Poma in terra Sodomorum gigni quidem et ad maturitatis faciem peruenire; sed morsu pressuue temptata in fumum ac fauillam corio fatiscente uanescere. Pyriten lapidem Persicum tenentis manum, si uehementius prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit. In eadem Perside gigni etiam lapidem seleniten, cuius interiorem candorem cum luna crescere atque deficere. In Cappadocia etiam uento equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio uiuere. Tylon Indiae insulam eo praeferri ceteris terris, quod omnis arbor, quae in ea gignitur, numquam nudatur tegmine foliorum.

De his atque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt diuinis litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse diuinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat neque absumatur, doleat neque moriatur; ratiocinatores uidelicet magni, qui de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. Reddant ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent, quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando uenturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quem ad modum dicimus futura hominum uiua corpora quae semper arsura atque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis uelut in aqua fluescere, eundemque faceret aqua uelut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus uero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, uel eum qui suo calore manum constringentis adureret, uel eum qui undecumque accensus extingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura nobisque increduli responderent: “Si uultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem”: nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio uinceretur; fixam tamen apud nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere; et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid uelit, illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse inpossibile, quaecumque uoluerit; eique nos credere praedicenti, quem neque inpotentem neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae uidentur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi.

[VI] Hic forte respondeant: “Prorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt”; et adiciant ratiocinantes atque dicentes: “Si talia credenda sunt, credite et uos quod in easdem litteras est relatum, fuisse uel esse quoddam Veneris fanum atque ibi candelabrum et in eo lucernam sub diuo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret, unde sicut ille lapis, ita ista luxnos asbestos, id est lucerna inextinguibilis, nominata est.” Quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. Sed nos, sicut iam in libro duodeuicensimo huius operis dixi, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si uolumus, credimus, quae non aduersantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. De his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis uolumus, satis illa sufficiant, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est inuenire. De isto autem fano Veneris et lucerna inextinguibili non solum in nullas coartamur angustias, uerum etiam latitudinis nobis campus aperitur. Addimus enim ad istam lucernam inextinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare uoluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum litterarum aduersabimur ueritati. Aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentauit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. Inliciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diuersitate diuersis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per uaria genera lapidum herbarum, lignorum animalium, carminum rituum. Vt autem inliciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, uel inspirando eorum cordibus uirus occultum uel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo inuitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices extiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis. Sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius uitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec inmundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit!

Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae *mhxanh/mata appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse diuina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens:

Haec se carminibus promittit soluere mentes Quas uelit, ast aliis duras inmittere curas, Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro; Nocturnosque ciet manes: mugire uidebis

Sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.