Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI

Liber XXI

Cum per Iesum Christum Dominum nostrum, iudicem uiuorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae peruenerint ciuitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium, in hoc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, et postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredibilius uidetur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non debere esse incredibilem demonstrauero, adiuuabit me plurimum, ut multo facilius omni carens molestia inmortalitas corporis in sanctis futura credatur. Nec a diuinis ordo iste abhorret eloquiis, ubi aliquando quidem bonorum beatitudo prius ponitur, ut est illud: Qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; sed aliquando et posterius, ut est: Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, et illud: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam, et in prophetis, quod commemorare longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, inuenitur. Sed ego istum qua causa elegerim, dixi.

[II] Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant; nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo inpune contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus; aut, si ualuerimus siue oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt; suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. Si autem hoc creditur, cur non et illud?

[III] Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec possit mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur. Nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere: certum tamen est uiuere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. Necesse est ergo ut uiuat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. Tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit: erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit Deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore; ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur.

Adtendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non adtendunt esse tamen aliquid tale quod corpore maius sit. Ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. Ecce inuenta res est, quae, cum sensum doloris habeat, inmortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. Sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corpori sensus et uita: ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in eo loco eius, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi; dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat diues ille apud inferos, quando dicebat: Crucior in hac flamma. Corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. Cum uero illa, quae magis dolere potest, non possit mori, quid momenti affert cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere et dolere atque gaudere; unde Vergilius: “Hinc, inquit, (id est ex moribundis terreni corporis membris) metuunt cupiuntque, dolent gaudentque.” Sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua rursus incipiunt in corpora uelle reuerti. Vbi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas, siue non perueniendo quo tendebat siue amittendo quo peruenerat, uertitur in dolorem. Quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo inmortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? Cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori cogunt? Non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.

[IV] Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius indagarunt, salamandra in ignibus uiuit et quidam notissimi Siciliae montes, qui tanta temporis diuturnitate ac uetustate usque nunc ac deinceps flammis aestuant atque integri perseuerant, satis idonei testes sunt non omne, quod ardet, absumi et anima indicat non omne, quod dolere potest, posse etiam mori: quid adhuc a nobis rerum poscuntur exempla, quibus doceamus non esse incredibile, ut hominum corpora sempiterno supplicio punitorum et igne animam non amittant et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant? Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo inditam, qui tam miras et uarias tot rebus indidit, quas uidemus, ut eas, quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus creator omnium dedit carni pauonis mortui ne putesceret? Quod cum auditu incredibile uideretur, euenit ut apud Carthaginem nobis cocta apponeretur haec auis, de cuius pectore pulparum, quantum uisum est, decerptum seruari iussimus; quod post dierum tantum spatium, quanto alia caro quaecumque cocta putesceret, prolatum atque oblatum nihil nostrum offendit olfactum. Itemque repositum post dies amplius quam triginta idem quod erat inuentum est, idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris et contractioris fuit. Quis paleae dedit uel tam frigidam uim, ut obrutas niues seruet, uel tam feruidam, ut poma inmatura maturet?

De ipso igne mira quis explicet, quo quaeque adusta nigrescunt, cum ipse sit lucidus, et paene omnia, quae ambit et lambit, colore pulcherrimus decolorat atque ex pruna fulgida carbonem taeterrimum reddit? Neque id quasi regulariter definitum est; nam e contrario lapides igne candente percocti et ipsi fiunt candidi, et quamuis magis ille rubeat, illi albicent, congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides coquat, contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim lapides et ligna diuersa sunt, contraria tamen non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis, clarus illos clarificans, haec offuscans, cum in illis deficeret, nisi in istis uiueret. Quid, in carbonibus nonne miranda est et tanta infirmitas, ut ictu leuissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo umore corrumpantur, nulla aetate uincantur, usque adeo ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad conuincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora extiterit fixumque lapidem limitem non esse contenderit? Quis eos in terra umida infossos, ubi ligna putescerent, tamdiu durare incorruptibiliter posse nisi rerum ille corruptor ignis effecit?