Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI

[XX] Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumpserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.

[XXI] Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit, mercedem accipiet, Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.

[XXII] Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Qui ergo fecit, inquiunt, quamuis mores in melius non mutauerit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter uixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus siue paruum siue prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo iudicem ipsum uiuorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum siue dextris, quibus est uitam daturus aeternam, siue sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas siue factas siue non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cotidianam postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quisquis enim illi, qui in eum peccauit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendauit, ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester, qui in caelis est, dimittet uobis. Ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna uel parua, sed: Dimittet uobis pater uester peccata uestra, si et uos dimiseritis hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite uixerint donec claudant diem uitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia cotidie peccata dimitti, sicut ipsa cotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis ueniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero, liber iste claudendus est.

[XXIII] Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur ecclesia ferre nequiuerit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et diuturnissimas poenas purgationem uel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris ueteribus ac nouis litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque et quantiscumque angelis inuiderunt, sed potius uiderunt diuinam uacuari uel infirmari non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiauit in iudicio prolaturum atque dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (sic quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in apocalypsi: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in saecula saeculorum, quibus uerbis nihil scriptura diuina significare consueuit, nisi quod finem non habet temporis. Quam ob rem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior inueniri potest, cur uerissima pietate teneatur fixum et inmobile nullum regressum ad iustitiam uitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi traderentur seruandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quo modo ab huius aeternitate poenae uel uniuersi uel quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim eneruabitur fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, uel uniuersi uel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est cur diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia, quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos uera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus ualebit. Quod fieri quia non potest, non argumentari aduersus Deum, sed diuino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis existimare et uitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam? Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde uita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: “Vita aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit” multum absurdum est. Vnde, quia uita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit.

[XXIV] Hoc autem et aduersus eos ualet, qui suas agentes causas contra Dei uenire uerba uelut misericordia maiore conantur, ut ideo uidelicet uera sint, quia ea, quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Cur ergo eadem perfectissima sanctitate et cuncta impetrare ualentibus mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo igne faciat alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse praesumat adfirmans etiam sanctos angelos simul cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei, pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod ueritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est. Alioquin nulla causa est, cur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius oret ecclesia, quam magister Deus pro inimicis suis iussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc ecclesia non oret pro malis angelis, quos suos esse nouit inimicos, eadem ipsa causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus aeterno igne cruciandis, quamuis perfecta sit sanctitate, non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat, nisi ut det illis Deus, sicut dicit apostolus, paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captiui tenentur secundum ipsius uoluntatem? Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac uita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur, qui, etsi aduersantur ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati, ut pro eis exaudiatur ecclesia et filii efficiantur ecclesiae. Si qui autem usque ad mortem habebunt cor impaenitens nec ex inimicis conuertentur in filios, numquid iam pro eis, id est pro talium defunctorum spiritibus, orat ecclesia? Quid ita, nisi quia in parte iam diaboli computatur, qui cum esset in corpore non est translatus ad Christum?

Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut, quamuis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam uel ipsius ecclesiae uel quorumdam piorum exauditur oratio, sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo uita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas patiuntur spiritus mortuorum, inpertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam ueraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice uiuorum atque mortuorum: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam: nimiae praesumptionis est dicere cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quo Deus ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius praesumptionis persuasionem facere, ut de ipsa quoque uita uel desperetur uel dubitetur aeterna.

Nemo itaque sic intellegat psalmum canentem: Numquid obliuiscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas? ut opinetur de hominibus bonis ueram, de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis ueram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. Hoc enim, quod ait psalmus, ad uasa misericordiae pertinet et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse propheta, qui cum dixisset: Numquid obliuiscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi. Exposuit profecto quid dixerit: Numquid continebit in ira sua miserationes suas? Ira enim Dei est etiam ista uita mortalis, ubi homo uanitati similis factus est; dies eius uelut umbra praetereunt. In qua tamen ira non obliuiscitur misereri Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; maximeque in eo, quod expressit hic psalmus dicendo: Nunc coepi, haec est inmutatio dexterae Excelsi, quoniam in hac ipsa aerumnosissima uita, quae ira Dei est, uasa misericordiae mutat in melius, quamuis adhuc in huius corruptionis miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes suas. Cum ergo isto modo compleatur diuini illius cantici ueritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, ubi non pertinentes ad ciuitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant, ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas uel numquam subeant uel aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum leuioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quoniam non resisto.

Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam ueraciter dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, et: ibunt isti in supplicium aeternum, et: Cruciabuntur in saecula saeculorum, et: Vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur, et cetera huius modi, non tam ego, quam ipsa scriptura diuina planissime atque plenissime redarguit ac refellit. Nineuitae quippe in hac uita egerunt paenitentiam et ideo fructuosam, uelut in hoc agro seminantes, in quo Deus uoluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse completum, nisi parum aduertat, quem ad modum peccatores Deus non solum iratus, uerum etiam miseratus euertat? Euertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Nineuitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; euersa est Nineue quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat. Stantibus enim moenibus atque domibus euersa est ciuitas in perditis moribus. Ac sic, quamuis propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante uenturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam nouerat qui praedixit, quo modo in melius esset implendum.