Vt autem nouerint isti in peruersum misericordes quo pertineat quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te) legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te. Quid est abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam uolunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis, quia nesciunt eam? Non enim gustauerunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore seruili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur. Iustitia quippe Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur. Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam uolunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus, non sunt subiecti. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in psalmo: Gustate et uidete quam dulcis est Dominus. Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum uidebimus eum, sicuti est, et implebitur quod scriptum est: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est impios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte uiuant ac sic possint esse qui orent pro non recte uiuentibus: quo modo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit.sperantibus in eum, non quam proficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit.

Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: Sicut enim uos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et uos et illos? Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conuersi clamarent illud in psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te ) Omnium itaque miseretur uasorum misericordiae. Quid est omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinauit uocauit, iustificauit glorificauit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.

[XXV] Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, uerum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint. Sed contradicit eis apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, inmunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.

Quam ob rem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum, quo modo sit accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi, quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamuis male uiuentibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus. Qui ergo est in eius corporis unitate, id est in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse uere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo uero etiam noxium, quo iudicentur grauius, quam uel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo uinculo pacis, quod illo exprimitur sacramento.

Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non recte promittunt eis, qui uel in haeresim uel etiam in gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum, quia debent adtendere, quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis deuium, ut multi ac paene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica ecclesia et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam hi, qui numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent, si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in catholica ecclesia baptizati sunt et sacramentum corporis Christi in uero Christi corpore primitus acceperunt; cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore oppugnator eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam tenuit; deinde quia et his occurrit apostolus eadem uerba proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem ueritate praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt.

Vnde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem uelut in communione ecclesiae catholicae perseuerant, intuentes quod dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, et per uitae iniquitatem ipsam uitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, siue fornicando siue alias inmunditias flagitiorum, quas nec exprimere apostolus uoluit, in suo corpore perpetrando, siue turpitudine luxuriae diffluendo siue aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseuerando usque in huius uitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseuerasse usque in finem, quia in Christo perseuerare est in eius fide perseuerare; quae fides, ut eam definit idem apostolus, per dilectionem operatur; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Vt enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: “Qui non in me manet, et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum.” Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.

[XXVI] Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam, uelut ligna, fenum, stipulam; recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamuis cum damno, quoniam illa, quae superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. Respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: “Etiamsi mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides”; alius autem: Si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum?

Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum. Si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc saluus erit per ignem. Delicias quippe huius modi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificauit, erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quo modo placeat uxori. Vniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique tribulationis), quoniam in igne, inquit, reuelabitur. (Eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis.) Et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Si cuius opus permanserit (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quo modo placeat Deo), quod superaedificauit mercedem accipiet (id est, unde cogitauit, hoc sumet); si cuius autem opus arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non habebit), ipse autem saluus erit (quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit); sic tamen quasi per ignem (quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8