Augustinus – De civitate Dei – Liber XXI
[IX] Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Ad hoc enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commendatio tam uehemens ore diuino?
Vtrumque autem horum, ignem scilicet atque uermem, qui uolunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? Eundem etiam uermem putant intellegendum esse. Nam scriptum est, inquiunt: Sicut tinea uestimentum et uermis lignum, sic maeror excruciat cor uiri. Qui uero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo uerme maeroris adfirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis diuinae scripturae uerbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et in ueteribus scripturis: Vindicta carnis impii ignis et uermis. Potuit breuius dici: Vindicta impii. Cur ergo dictum est: carnis impii, nisi quia utrumque, id est et ignis et uermis, poena erit carnis? Aut si uindictam carnis propterea dicere uoluit, quia hoc in homine uindicabitur, quod secundum carnem uixerit (propter hoc enim ueniet in mortem secundam, quam significauit apostolus dicens: Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini), eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo uermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim satis superius disputaui posse animalia etiam in ignibus uiuere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parua miracula, quae commemorauimus, et incomparabiliter plura, quae non commemorauimus fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et uermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia uocabulo existimet pertinere. Quid autem horum uerum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec ueniat quod perfectum est); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur doloribus.
[X] Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari: quo modo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum adtributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus uisum est, ex isto aere crasso atque umido, cuius inpulsus uento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret feruefactus in balneis. Vt enim urat, prior uritur facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseuerat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamuis miris, tamen ueris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt corporum suorum uinculis insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus uitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec conprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est.
Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud inferos ille diues, quando dicebat: Crucior in hac flamma, nisi conuenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos leuauit et Lazarum uidit, qualis lingua cui umorem exiguum desiderauit infundi, qualis digitus Lazari de quo id sibi fieri postulauit; ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam uisa dormientium siue in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus uisis, ita se tamen tunc similem suo corpori uidet, ut discernere omnino non possit. At uero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non inpertiendo uitam corporalibus ignibus. Vnus quippe utrisque ignis erit, sicut Veritas dixit.
[XI] Si autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis adtendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit: octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem — quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Vnde illud est legis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri inprobitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas uoluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in uinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari; cum iustissime annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo aut ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? Iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur; nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum. Qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? Quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate inmortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus: sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. Quo modo ergo uerum es.t, inquiunt, quod ait Christus uester: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec adtendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram. Quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est.
[XII] Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore impietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est uniuersa generis humani massa damnata; quoniam, qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordi et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.
[XIII] Platonici quidem, quamuis inpunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, uel humanis inflictas legibus uel diuinis, siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait:
Quin et supremo cum lumine uita reliquit (id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita), Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis ueterumque malorum Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes Suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto Infectum eluitur scelus aut exuritur igni.
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: “Suspensae ad uentos”; aqua in eo quod ait: “Sub gurgite uasto”; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: “Aut exuritur igni.” Nos uero etiam in hac quidem mortali uita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur, quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidentia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius inprobitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamuis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. Non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.