A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

42. Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque conperisse adsensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus ibique [capite] truncatus, sensit docente periculo postremo, quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.

43. constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forensi suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena adfectus.

44. ecce autem Alypius quoque ex vicario Brittanniarum, placiditatis homo iucundae post otiosam et repositam vitam – quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus – in squalore maximo volutatus, ut veneficii reus citatus est cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciato, ut verba placentia principi vel potius accersitori loqueretur: quo, cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.

II

1. Per id omne tempus Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando lacrimis universa perfuderat luctuosis.

2. nanetus enim copiam nominandi sine fortunarum distantia quos voluisset ut artibus interdictis inbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut adpetitoribus inminuendae conscios maiestatis.

3. et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, inmittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis poenis addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, ubi non lex, non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique membris omnibus capti ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.

4. inde factum est per orientales provincias ut omnes metu similium exurerent libraria omnia: tantus universos invaserat terror. namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, setis nexos equinis et occipitiis incumbentes gladios perhorrebant.

5. Tunc et Bassianus procerum genere natus, notarius militans inter primos, quasi praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

6. Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus, ut memorat vulgus, conloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos excitabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda, quae sciret vel fingeret, lacessitus.

7. nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus merebat aes conlaticium grave, et incedebat passim ac late os circumferens vultuosum, omnibusque formidatus, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo, sicut ipse voluit, liberius servabatur, cubiculariis officiis praepositus, adsidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens futura pluribus luctuosa.

8. perque eum ut forensium causarum patronum, quid in primis orationis partibus conlocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis splendida loca adtemptare debeat praemonebatur.

9. Et quoniam longum est quod cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. qui ex clandestinis, ut dictum est, regiorum confabulationibus inmaniter adrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum Eusebium et Hypatium germanos fratres, Constanti principis quondam adfines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio, etiam principalia indumenta parata sint.

10. quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, inremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.

11. cumque nodosis coartationibus aequitate diu iactata, et nexibili adseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi, conscientia ipsa viros ostenderet claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exilio et pecuniariis adflicti dispendiis, paulo postea, reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

12. Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam iniquum quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi

13. sed Heliodoro – incertum morbo an quadam excogitata vi – mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.

14. ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus.

15. superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandavit. horret nunc reminisci quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.

16. inter quos omnes ex adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.

17. Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum moras aegre ferret finiri cum morte, Pollentianum tribunum malitia quendam exsuperantem, isdem diebus convictum confessumque, quod exsecto vivae mulieris ventre atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni musante abire iussit inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.

18. O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum et inplacabilibus iracundiis, nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque cunctari oportere, nec praecipiti studio, ubi inrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.

19. apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea materfamilias filium proprium et maritum venenis necasse confessa, quod filium ex alio matrimonio ab eis occisum conperisset et conperendinata, cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est Athenienses iudices tristiores, quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam aut ultrix necessitudinum puniretur. ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.

20. Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et inpressas foede corporibus liberis, quae suppervixerant, notas, inconivens Iustitiae oculus arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit adtente. namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querelarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil inpune praedixerat perpetrari.

21. Dum haec, quae supra digesta sunt, Antiochiae Parthico fragore cessante per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus post inconvolutos multiplices casus ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.

22. Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in ne xum germanitatis a Maximino dilectus ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentia reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.

23. audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius ut perniciosis et foedis. sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus ad praefecturam venisse hominem conperisset inmeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto incedebat oculis intentis ac rigidis, praefecturam autumans adfore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.

24. et quamquam sint multa et varia, quae, ut levius interpretemur, egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. ratio enim eadem est ubique recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum.

25. philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum inmanitate multa occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco sy de noei kai stephe ten tylen, quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat.

26. anum quandam simplicem, intervallatis febribus mederi leni carmine consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit accita.

27. in chartis cuiusdam municipis clari scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is, cuius intererat, cum obiectaretur ei, quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio laniatis lateribus trucidatus est.

28. visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.

III

1. His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

2. adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

3. Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

4. praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum……………….. item Octavianum ex proconsule ……………offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso.

5. Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est.

6. Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: “abi,” inquit “comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit” et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi.

7. Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum revocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus ……
………………………………………………
longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.