A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

15. qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut conluvionis taeterrimae audire existimes ululabili clamore Thersiten.

16. cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob adsidua in personas honorabiles probra diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli ut numquam se codices habuisse meminerint.

17. et si in circulo doctorum auctoris veteris inciclerit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum verbo tenus quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.

18. nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille inpedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.

19. et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa alia secum advocatorum simulacra inducunt. cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat, ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, conrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato conludio per eum, qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi exeritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens: et in eam conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere conluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.

20. Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident et erupta maledicendi ferocia, ut dictum est, multos offendunt: quam tunc effutiunt cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus validis convallare non possunt.

21. et iu dices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.

22. ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut, cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum isdem soleant adsignare, et non vitiis rerum aut iniquitati aliquotiens disceptantium sed solis defensantibus irascantur. verum unde huc declinavimus revertamur.

V

1. Pubescente iam vere Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti, quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.

2. Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis, ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens sed ductori exercitus perquam oportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos adpetitus.

3. Et quamquam terrori cunctis erat, dum sperabatur ut acer et vehemens mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit ut neque in Gabinii regis inquireret necem neque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, accuratius vestigaret: eo videlicet more quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.

4. solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam, ex quo eum viderat, minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. hic praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.

5. contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustormn iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem, ut saepe moderatores fecere tranquilli: sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

6. uncle graves obedientium casus, exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post validioribus aliis, usu laedendi reperiente longaevo. denique tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos mutare conpulerunt sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.

7. haec ita inlecebrosius atque inhumani�s agi loquebatur quidem pertinax rumor, Valentinianus vero tamquam auribus cera inlitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda conpendia conperisset, quae nimium sero tali didicit casu.

8. ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere conpulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere non sponte propria pergere ad id munus implendum.

9. qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor quaerente curatius principe si hi, qui misere, ex animo bene sentiunt de praefecto, “gementes”, inquit “et inviti”.

10. quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone, quos noscitabat: ubinam ille esset verbi gratia honore ante suos excellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus. cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem, aut plumbo vita erepta extinctum, in inmensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone – pro nefas – ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, adfectante: quam si adeptus rexisset, prae his, quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.

11. Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus oportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut adserebant quidam urgentes, ut autem aiebat ille, ad imbecillitatem firmandam fluentium capillorum.

12. alio quoque in eum perniciose conposito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens “fac me imperatorem, si id volueris impetrare”. hocque ludibrio inique interpretato et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.

13. Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites incertique accidentium cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos cum in regionibus suis contra quam opinabantur augusta cernerent signa.

14. progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis conbustis redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus adsuetos commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Sabariam poterat, quamvis eo invalidam tempore adsiduisque malis adflictam.

15. unde hoc etiam si magni intererat, paulisper sequestrato, inpigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio conpetenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu conpositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam prodigiis ingerentibus multis.

16. namque diebus ante paucissimis ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Sabariam eodem adhuc constituto, bubo culminibus regii lavacri insidens occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.

17. item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam volvit, unde introiit, exire, ut omen colligeret, quod cito remeabit ad Gallias. cumque locus adgestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit viribus magnis enisa, et dum frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.

18. nocteque, quam lux eruptura eum vita secuta est, ut per quietem solet, videbat coniugem suam absentem sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse cum taetro habitu iam discessuram.

19. progressus deinde matutinus, contractiore vultu substristis cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat inmanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento pulsarat inconsulto: perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.

VI

1. Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur.

2. quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis – quippe eos vexari diutius nec ciborum inopia nec alienum tempus anni patiebantur – in consistorium Aequitio suadente sunt intromissi. cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi, quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant: nihil ex communi mente procerum gentis delictum adseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec oportune, ad ferociam animos agrestes accendit.

3. ad haec imperator ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum inmemorem et ingratam. paulatimque lenitus et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lamine cernebatur; et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.

4. ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima conrogarant. et quoniam viscerum flagrante conpage laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus hanc ob causam, quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum.

5. unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel, ut quidam existimabant, arefactis ideo membris, quod meatus aliqui, quos haemorrhoidas nunc appellamus, obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.

6. sensit inmensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus liventibusque maculis interfusus, animam diu conluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, imperii, minus centum dies, secundo et decimo.

VII

1. Replicare nunc est oportunum, ut aliquotiens fecimus, et ab ortu primigenio patris huiusce principis ad usque ipsius obitum actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine vel bonorum, quae potestatis amplitudo monstravit, nudare solita semper animorum interna.

2. Natus apud Cibalas Pannoniae oppidum Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funa rius ea re, quod nondum adultus venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.

3. ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus digressusque, multo postea pari potestate Brittannum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus revertit ad larem, et agens procul a strepitu, multatione bonorum adflictus est a Constantio hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

4. Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus conpetenti.

5. igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, inperitare exorsus, arces prope flumina sitas et urbes, et Gallias petit Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.