A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

11 . advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo inminente Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.

12. Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea amplae civitates exornant. post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama, et Anchialon, civitates magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt [aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et Calatis. Europa omnium ultima praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.

13. Rhodopa huic adnexa Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua post diuturnos occupavit errores.

14. Constat autem, ut vulgavere rumores adsidui, omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium et praerogativa quadam vitae longius propagandae nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod conluvione ciborum abstinent calidisque et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis suapte natura vitales primi omnium sentiunt nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. his ita digestis pedem referamus ad coepta.

V

1. Procopio superato in Phrygia internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis foederibusque ingenuae pacis obstricta armorum dederat adminicula bellum principibus legitimis inferenti. qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum adserentes errorem.

2. Quibus eodem referente Victore conpertis Valens parvi pendens excusationem vanissimam in eos signa commovit, motus adventantis iam praescios, et pubescente vere quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros flumen transgressus est Histrum resistentibus nullis.

3. iamque sublatus fiducia cum ultro citroque discurrens nullum inveniret, quem superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum arduos et inaccessos nisi perquam gnaris.

4. ne [igitur] aestate omni consumpta sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa capi potuerunt per plana camporum errantes. hocque tantum, quod fors dederat, impetrato redit cum suis innoxius nec inlato gravi vulnere nec accepto.

5. Anno secuto ingredi terras hostiles pari alacritate conatus fusius Danubii gurgitibus vagatis inpeditus mansit immobilis prope Carporum vicum stativis castris ad usque autumnum locatis emensum, unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.

6. Simili pertinacia tertio quoque anno per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem adgressus est, postque leviora certamina Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum ausum resistere cum manu, quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam ut in illis tractibus habilem.

7. Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod conmerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur. adeo ut legatos supplices saepe mittentes venialem poscerent pacem.

8. quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis inlecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis adfligeret, in commune consultans pacem dare oportere decrevit.

9. missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem militiam curabant et pedestrem cum propositis condicionibus adsentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur conponendae paci conveniens locus. et quoniam adserebat Athanaricus sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris ne solum calcaret aliquando Romanorum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire; recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.

10. hocque conposito et acceptis obsidibus Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.

VI

1. Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, convivio occultiore Gallorum, qui aderant in conmilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus tunc magister memoriae poscebatur, quasi adflatu quodam furoris bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat, cum proconsulari potestate regeret Africam.

2. in praefectura enim urbana, quam adhuc administrans extinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio tamquam inter dignorum inopiam ad id escenderat culmen, lenis videri cogebatur et mollior.

3. contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunc peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis omnibus ante dicto.

4. Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

5. et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum adprehensum productumque in medium oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.

6. �Faustum erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium adgrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

7. accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes quod haec, quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari ut congrua nobis et profutura.

8. Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa in augustum sumere conmilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis ut nos educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus maiorumque factis praestantibus concinentem, potioribus — invidiae metu dicitur — protinus surrecturum, ut enim mihi videri solet, mores eius et adpetitus licet nondum maturos saepe pensanti.

9. ineunte adulescentia quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris, si necessitas adegerit aliquotiens, propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque [munus] est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit et avitam�.

10. Nondum finita oratione, dictis cum adsensu laeto auditis pro suo quisque loco et animo milites alius alium anteire festinans tamquam utilitatis et gaudiorum participes Gratianum declararunt Augustum, classicorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.

11 . quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans corona indumentisque supremae fortunae ornatum filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, adloquitur advertentem, quae dicebantur.

12. �En� inquit �habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos ominibus faustis. accingere igitur pro rerum urgentium pondere ut patris patruique collega, et adsuesce inpavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his inpendere, quos regis, nihil alienum putare quod ad Romani imperii pertinet salutem.

13. haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut adcrescentem imperatorem fidei vestrae commissum servetis adfectione fundata�.

14. His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis Maurus, magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit �familia Gratiani hoc meretur� statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat cum eum recta monentem exagitaret minax imperator et nimius.

15. consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.

16. In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium benivole satis. nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam praeter principem Marcum qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae socium fecit.

VII

1. His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere pauci, cum Mamertinum praefectum praetorio ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

2. cui ideo Vulcatius successit Rufinus omni ex parte perfectus et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

3. qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio, patrimonii redintegrata iactura remitti fecit in lares.

4. Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi exordia ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, aliquamdiu licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque perpetuum prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id adserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.

5. Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit exuri ; et Diodori ex agente in rebus, triumque adparitorum potestatis vicariae per Italiam ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem ut responderet ex lege. quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes adpellant.

6. Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc quaestor et �parcius� inquit �agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colet religio Christiana�.

7. cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum �ecquid agetur� ait �si oppidum aliquod curiales non haberet tantos? inter reliqua id quoque suspendi debet, ut, cum habuerit, occidantur�.

8. ad hanc inclementiam illud quoque accedebat dictu dirum et factu quod, siquis eum adisset iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse dicebatur, interfici debere pronuntiabat.

9. Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio pravitatum apud eos, qui, quod velint fieri, maximas putant esse virtutes.

VIII

1. Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

2. quibus magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu praemisit, adminicula petiturus exercitus validi. id enim instantes necessitates flagitare firmabant.

3. postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores adsidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, adscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.