A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

8. replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.

9. Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exop ………simile sedit …..

IV

1. Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis verius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset ……
……………………………………………….
e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

2. Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.

3. et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole.

4. et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.

5. adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes……suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret ………………………………….
……………………………………………….
……………………………………………….
tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat, suspicati, carpento veloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.

6. hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.

7. ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans, dum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea, quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Brittannos translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium nationis eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.

V

1. Abhinc inter ……………………………..
……………………………………………….
proximo haec narratione disseri continua placuit, ne, dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.

2. Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus discordias excitavit et bella. eius enim necem ulcisci inpensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. utque rumores distulerunt adsidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes multa et aspera congerentes in Firmum libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta diutius occultari, Remigio tunc officiorum magistro, adfine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua non nisi oportune legi posse adseverante.

3. Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax condemnatus occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta ………………………………tium ad vastandum ……………………………………………….

4. Quare ne hostis inplacabilis incrementis virium adulescerent, ad abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes ut inpetrabilis ea tempestate prae ceteris nitebant: Domitii Corbulonis et Lusii veterum simillimi, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis.

5. proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum. ibique inventum casu Romanum leniter adlocutus, misit ad vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his, quae verebatur, increpitum.

6. quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.

7. recepto itaque tardius milite, quem amplitudo morabatur maris, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum protectoribus conmitti mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve conmentis per exustas caloribus terras pruinis adsuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum insidiisque potius clandestinis quam proeliorum stabilitate confisum.

8. Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum sed iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur.

9. quibus lectis paceque obsidibus acceptis promissa, duc recensendas legiones, quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, concitato indigena milite cum eo, quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras ad procinctus ire ocius festinabat.

10. inter residua autem multa et clara id amorem eius auxerat in inmensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.

11. His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides, ut ante statutum est, non duxerat secum. unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant.

12. cum essent hostes iam in contuitu membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.

13. inter quos clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus, Firmi frater, in modum urbis exstruxit. hoc successu victor elatus mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut, si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari.

14. quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum pluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.

15. Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. qui quoniam suscepti lenius, pollicitique victui congrua militibus, ut praeceptum est, laeta rettulere responsa: praemissis muneribus Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipites casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene adfixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum venia.

16. susceptusque cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis abscessit, captivos, ut spoponderat, redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

17. Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.

18. quibus minantis periculi metu defixis revertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

19. Quae cum rumores veri distulissent et crebri, provinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem paventis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

20. quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi.

21. dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris …………………………………….
producerent vinctos.

22. quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: “quid de istis nefariis” inquit “proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?”, secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit.

23. sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.

24. ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ,salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae”,

25. Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu.

26. et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt.

27. Suggen eorum ductorem …………………
……………………………………………….
Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.

28. Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.

29. quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis – tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos – amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.

30. hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter …………
certare necessitate ……….semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos.

31. exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario venit.

32. ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.

33. mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens veniamque petulantiae interdum promittendo cum …………………………
per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.

34. Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.

35. cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos.

36. hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis ……………………………………………….

37. Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit …… ense: verisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breves Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.

38. qui concatervatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas isdem opposuit manus.

39. quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter, ut solebat.

40. Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.