A. Marcellinus – Historiae L. XXVII – XXVIII – XXIX – XXX – XXXI

6. ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.

7. Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces correxit industrios : post Gratianum filium in societatem suae potestatis adsumptum, Vithicabium regem Alamannorum Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam, quia non potuit aperte, confodit: et Alamannis congressus prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.

8. Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc ad terrestres tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.

9. Itidemque Brittannos, catervas superfusorum ostium non ferentes, spe meliorum adsumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.

10. Efficacia pari Valentinum quoque Pannonium exulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit. Africam deinde malo repentino perturbatam discriminibus magnis exemit, cum voraces militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset. Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam inperfectam.

11. Ac licet opera praestabilium ducum haec, quae rettulimus, consummata sunt: tamen ipsum quoque satis constat ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse conplura : inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.

VIII

1. Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi, quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et bene merita narraturi.

2. adsimulavit non numquam clementiae speciem cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia velut praerupti scopuli sunt devitanda.

3. nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, post interrogationes funestas non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.

4. atquin potuit exempla multa contueri maiorum et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. e quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius longitudo commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut adnitentibus cunctis multos et mirabiles actus impleret Graecis scriptoribus celebratos.

5. Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito Papinus Cursor ea tempestate dictator securem per lictorem expediri, homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum eum absolvit, non ideo contemptus, ut qui bella diuturna per se superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.

6. haec forsitan Valentinianus ignorans minimeque reputans adflicti solacia status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperitur animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum quid sit ignoranti.

7. unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium “et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit”.

8. Aviditas plus habendi sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia exundavit in hoc principe flagrantius adulescens. quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id adfirmando quod, ut ille post Gallienum et lamentabilis rei publicae casus exinanito aerario torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades magnitudine indigens inpensarum, ut militi supplementa suppeterent et inpendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire quod sunt aliqua, quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius veteris dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas et torquem “tolle” inquit “haec” ad comitum quendam prope adstantem versus quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum….

9. huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus : quibus omissis quoniam non sunt perfectae virtutis indicia – nec enim aliena non rapere laudis est – unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebi Marius dedisset et Cinna, vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

10. Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat adsidue livorem severitatis rectae potestatis esse [invidiam] sociam. utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad supplicandum contrarios exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles: et fortibus detra hebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

11. Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos et intra sortem humilem amendandos, ad pavores inritos aliquotiens abiectius pallens et, quod nusquam erat, ima mente formidans.

12 quo intellecto magister officiorum Remigius cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.

13. iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicit inmaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur adsidue ut noxas vel leves acerbius vindicarent.

14. nec adflictis, si fors ingruisset inferior, erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper ut agitato mari iactatis portus patuit exoptatus. finis enim iusti imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur et salus.

IX

1. Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. in provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ‘: oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.

2. Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae societatem adsumpsit.

3. Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.

4. Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed excultis.

5. Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur, imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.

6. Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.

X

1. Post conclamata imperatoris suprema corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae, non semper dicatae legitimorum principum fidei velut imperiorum arbitrae, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitati res adiuvante quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

2. cum negotium in his esset angustiis et tamquam in eadem navi futuri periculorum, si accidissent, participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte, quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandato Merobaudes protinus acciretur.

3. hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo, per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum longius amendavit, quietum quidem virum et placidum sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc cavendum.

4. Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedito consilio Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus degensque cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam appellant.

5. hocque concinenti omnium sententia confirmato Cerealis avunculus eius ocius missus eundem puerum lectica inpositum duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus Augustus nuncupatur more sollemni.

et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes absque sui permissu principem alium institutum, postea metus sollicitudine discussa vixere securius, quod ille, ut erat benivolus et peritus, consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.

XXXI

I

1. Interea et Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis armabat maestosque transtulit ad orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat et portentorum.

2. post multa enim, quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret “vivus ardeat Valens” licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur adsidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.

3. quae hunc illi inpendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. super his larvale simulacrum Armeniae regis et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum per quietem stridendo carmina quaedam nimium horrenda multos diris terroribus agitabant.

4. vaccula gurgulione consecto exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum in quadrato lapide, qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:

5. All’hopotan nymphai droserai kata asty choreiei terpomenai strophoontai eustrepheas kat’agyias kai teichos loutroio polystonon essetai alkar, de tote myria phyla polyspereon anthropon Istrou kallirooio poron peraonta syn aichme, kai Skythiken olesei choren kai Mysida gaian, Paionies d’epibanta syn elpisi mainomeneisin autou kai biotoio telos kai deris ephexei.

II

1. Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio solito miscendo cuncta concivit, hanc conperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.

2. ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens conrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, conpactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiosae formae et pavendi, ut bipedes existimes bestias vel quales in conmarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.

3. in hominum autem figura licet insuavi ita visi sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam fotu calefaciunt brevi.

4. aedificiis nullis umquam tecti sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. peregre tecta nisi adigente maxima necessitate non subeunt: nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis…

5. indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis, nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta non ante deponitur aut mutatur quam diuturna carie in pannulos defluxerit defrustata.

6. galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis muniendis haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati vetant incedere gressibus liberis. qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope adfixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter isdem non numquam insidentes funguntur muneribus consuetis. ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.

7. et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant. aguntur autem nulla severitate regali sed tumultuario primatum ductu contenti perrumpunt quicquid inciderit.

8. et pugnant non numquam lacessiti sed ineuntes proelia cuneatim variis vocibus sonantibus torvum. utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi vigescunt, et inconposita acie cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum nec castra inimica pilantes prae nimia rapiditate cernuntur.

9. eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis, et distantia percursa comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque, dum mucronum noxias observant, contortis laciniis inligant, ut laqueatis resistentium membris equitandi vel gradiendi adimant facultatem.

10. nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis, in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt et coeunt cmn maritis et pariunt et ad usque pubertatem nutriunt pueros. nullusque apud eos interrogatus respondere, unde oritur, potest, alibi conceptus, natusque procul, et longius educatus.

11. per indutias infidi inconstantes ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine inmensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo inritante saepe desciscant, itidemque propitientur nemine leniente.

12. Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans inmani, per rapinas, finitimorum grassatum et caedes ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras – quoniam huc res prolapsa est – consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multa indagans acute et varia, tandem repperit veritatis interna…..