Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

XLI

1. … a patre in pace habitam armasse eoque iuuentuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. uicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timaui posuit; imminet mari is lacus. eodem decem nauibus C. Furius duumuir naualis uenit. aduersus Illyriorum classem creati duumuiri nauales erant, qui tuendae uiginti nauibus maris superi orae Anconam uelut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeua usque ad Aquileiam tueretur. eae naues ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. in portu emporium breui perfrequens factum, omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt: in Histriam uersum praesidium statiuum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare et castra et, ut idem aquatoribus ad fluuium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est; T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, uia, quae Aquileiam fert, duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus armatorum.

2. Histri, ut primum ad lacum Timaui castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti; nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat. postquam stationes inualidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento uiderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt. nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra uallum esset. una uox audiebatur ad mare uocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris. itaque primo, uelut iussi id facere, pauci, armati <alii>, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra reuocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum ualuisset. unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in uacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obuiam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. praetorio deiecto direptis<que>, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes peruenerunt. ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio inuenissent, regulus accubans epulari coepit. mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus liberalior uictus esset, auidius uino ciboque corpora onerant.

3. nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naues rapiunt; milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur nauigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naues in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna cum uulneribus et caede in uicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. uix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inuenti sunt; cetera deformis turba uelut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli hostes meminissent. tunc demum nuntius <missus> ad tertiam legionem reuocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut grauiores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equites ut singulos e iuuenibus pedites secum in equos tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua uirtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito opprimantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad uallum accesserunt. L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si uictores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro uallo habituros: uino somnoque ueri simile esse mersos iacere.

4. sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis uirum, inferre signum iussit. ille, si unum. se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit; conisusque cum trans uallum signum traiecisset, primus omnium portam intrauit. et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adueniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine. at Histrorum pauci, qui modice uino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod uini cibique absumptum erat, receperunt. aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra uallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex conuiuio, raptim a suis in equum impositus, fugit. ex uictoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.

5. forte ita euenit, ut Cn. et L. Gauillii Nouelli, Aquileienses, cum commeatu uenientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent. ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleuerunt; quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae uera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est. itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones ciuium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. M. Iunius consul transire in Galliam et ab ciuitatibus prouinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus. simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut conuenirent, ediceret, eamque prouinciam, dum consul inde abesset, tutaretur; M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum conuenire iuberet. Nero paludatus Pisas in prouinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit. M. Iunius consul ex Liguribus in prouinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per ciuitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam peruenit. ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperauerat, ad collegam est profectus. Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu nouo aduenisse audierunt, passim in ciuitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.

6. sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. cum absentem Manlium tribuni plebis <A.> Licinius Nerua et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias++ prorogatae namque consulibus iam in annum prouinciae erant++imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur. per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum reuertissent, senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res, quas gessissent, postulandosque honores meritos <et> ut diis immortalibus haberetur honos. eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat. Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam prouinciam inuaserant, nec eis inualido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem++iam enim agros deploratos esse++opem senatus ferret. haec legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad nouos magistratus reiectum est. aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur: fuisse <se> sub dicione Antiochi; eam regiam seruitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem uisam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati seruitium. iustos. coniuges liberosque uexari; in corpus, in tergum saeuiri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in seruitutem dari placere; Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani ciuitates sociae sint.

7. triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphauit. quadraginta milia pondo argenti Ti.. Gracchus transtulit, uiginti milia Albinus. militibus denarios quinos uicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diuiserunt; sociis tantumdem quantum Romanis. per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam uenit. eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea prouincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam uenisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia prouincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum senatus decreuisset, quando id bellum. populus Romanus iussisset? at hercule priuato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit <caesum;> ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naues fugisse. priuatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset.