(… Testi Latini – felicemassaro.it)

15. dum de iis rebus <in> senatu agitur, Cn. Cornelius euocatus a uiatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso uultu et exposuit patribus conscriptis bouis sescenaris, quem immolauisset, iocur diffluxisse. id se uictimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse et uidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. territis eo prodigio patribus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negauit. senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit. ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium perlitasse negant. inde consules praetoresque prouincias sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures <Q.> Petilio obuenerunt. praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam habuit. duo deprecati sunt, ne in prouincias irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam prouinciam pacare; ei T. Aebutium praetorem adiutorem ab senatu datum esse. interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime conuenire; inter traditionem imperii nouitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere. probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in prouinciam iret; <ei> citerior Hispania obuenerat. ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulauit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. praetores ambo in eadem uerba iurarunt. M. Titinius et <T.> Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia ciuium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur.

16. Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuuinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuuinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere. accesserat ad religionem, <quod> Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingrauescente morbo Cumis decessit. sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est. pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in <ante> diem tertium nonas Sextiles, <Latinas> in ante diem tertium idus Sextiles edixit. plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo uisam, Gabiis aedem Apollinis et priuata aedificia conplura, Grauiscus murum portamque de caelo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admouit. intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa; litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua uirtute ac felicitate neminem iam cis Alpis <esse> hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum diuidi uiritim posset.

17. et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit. quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defecerant, in dicionem redacti. stipendiariis ueteribus duplex uectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum contulerunt. pacata prouincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur ipsique decedenti de prouincia exercitum secum deportare liceret. senatus in aede Apollinis legatorum uerbis auditis supplicationem in biduum decreuit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo anno in prouincia manere. comitia deinde consulis unius subrogandi, <quae in> ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta. Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creauit C. Ualerium Laeuinum. ipse iam diu cupidus prouinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus * * . <senatus> litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumuiros nauales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admouentes, circumuectarentur. eodem Pisas et Q. Petilius consul ad conueniendum exercitui <diem> edixerat. et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admouit.

18. hostes sub aduentum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad Scultennam flumen uictos fugatosque, locorum magis praesidio aduersus infeliciter expertam uim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt. tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt; ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeuiunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captiuos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant uerius passim quam rite sacrificant. satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfigunt, uasa omnis generis usui magis quam ornamento. in speciem facta. Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se in Galliam ueniret: campis Macris se eum expectaturum. litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra mouit exercitumque ad campos Macros consuli tradidit. eodem tempore. paucis post diebus C. Ualerius consul alter uenit. ibi diuisis copiis, <prius> quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustrauerunt. tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem placebat, regiones quas peterent. Ualerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in Petilio id uitii factum postea augures responderunt, quod extra templum sortem in sitellam ~in templum latam foris ipse oporteret. profecti inde in diuersas regiones. Petilius aduersus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit. ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem ambiguitatis uerbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse. duabus simul partibus subire in aduersos montes coepit. ea pars, in qua ipse erat, inpigre succedebat. alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo aduectus suos quidem a fuga reuocauit, ipse, dum incautius ante signa obuersatur, missili traiectus cecidit. nec hostes ducem occisum senserunt, et suorum pauci, qui uiderant, haud neglegenter, ut qui in eo uictoriam uerti scirent, corpus occultauere. alia multitudo peditum equitumque deturbatis hostibus montis sine duce cepere. ad quinque milia Ligurum occisa; ex Romano exercitu duo et quinquaginta ceciderunt. super tam euidentem tristis ominis euentum etiam ex pullario auditum est uitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse. C. Ualerius audita * * * periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse. * * * deduxit.

19. cis Appenninum Garuli et Lapicini et Hergates, trans Appenninum Friniates fuerant, intra Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in dicionem redactis arma ademit. ob eas res in Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu auspicioque senatus in triduum supplicationes decreuit et quadraginta hostiis sacrificari iussit. et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu breui oppressus erat; belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. et legati, qui missi ad res uisendas in Macedoniam erant, iam reuerterant Romam renuntiauerantque bellum in Dardania esse. simul uenerant et ab rege Perseo oratores, qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere. senatus nec liberauit eius culpae regem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, ut etiam atque etiam curaret, ut sanctum habere foedus, quod ei cum Romanis esset, uideri posset. Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod sperauerant, sed grauiores fieri in dies cernerent, subnixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid uel temere rati, omnes undique armati ad oppidum, quod proximum castris Bastarnarum erat, conueniunt. hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam diuidunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars deuio saltu circumducta ab tergo adgrederetur. ceterum priusquam circumire castra hostium possent, pugnatum est; uictique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia ab castris Bastarnarum aberat. uictores confestim <sec>uti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut ui expugnaturi. interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relic<t>a. * * *

20. * * <Romano> more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controuersias minimarum rerum. adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera uitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. non adloqui amicos, uix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibus<dam> honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. itaque nescire, quid sibi uellet, quibusdam uideri; quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant. in duabus tamen magnis honestisque rebus uere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu. Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum magnificum e marmore facere instituit; Cyzici <in> prytaneo++id est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, uescuntur++uasa aurea mensae unius posuit. Rhodiis, <ut> nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulauerunt, dona dedit. magnificentiae uero in deos uel Iouis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest <testis> esse; sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornauit, et Antiochiae Iouis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreue tempus regni eius fuit, non perfecit. spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges uicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam uoluptate dedit; deinde saepius dando et modo uolneribus tenus, modo sine missione, etiam et. familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuuenum accendit. itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo * * * <Sci>pio inter peregrinos.

21. M. Atilio praetori prouincia Sardinia obuenerat; sed cum legione noua, quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est transire. dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium, uti obtineret Sardiniam. Cn. Seruilio Caepioni in Hispaniam ulteriorem et P. Furio Philo in citeriorem tria milia peditum Romanorum, equites centum quinquaginta, et socium Latini nominis quinque milia peditum, trecenti equites, Sicilia L. Claudio sine supplemento decreta. duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites. dilectus consulibus eo difficilior erat, quod pestilentia, quae priore anno in boues ingruerat, eo uerterat in hominum morbos. qui inciderant, haud facile septimum diem superabant; qui superauerant, longinquo, maxime quartanae, implicabantur morbo. seruitia maxime moriebantur; eorum strages per omnis uias insepultorum erat. ne liberorum quidem funeribus Libitina sufficiebat. cadauera intacta a canibus ac uolturibus tabes absumebat; satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque uolturium usquam uisum. sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt Cn. Seruilius Caepio pontifex, pater praetoris, et Ti. Sempronius Ti. filius Longus decemuir sacrorum et P. Aelius Paetus augur et Ti. Sempronius Gracchus et C. Mamilius Atellus curio maximus <et> M. Sempronius Tuditanus <pontifex>. pontifices suffecti sunt C. Sulpicius Galba * * * in locum Tuditani. augures suffecti sunt in Gracchi locum T. Ueturius Gracchus Sempronianus, in P. Aeli Q. Aelius Paetus. decemuir sacrorum C. Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio sufficitur. cum pestilentiae finis non fieret, senatus decreuit, uti decemuiri libros Sibyllinos adirent. ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio Philippo uerba praeeunte populus in foro uotum concepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias ac supplicationem se habiturum. in Ueienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuuini Caeritesque anguem in oppido suo iubatum, aureis maculis sparsum, apparuisse adfirmabant, et in agro Campano bouem locutum esse satis constabat.

22. legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui conuento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. conpertum tamen adfirmauerunt legatos ab rege Perseo uenisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfirmauerat et ipsi parum constanter negauerant. in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Laelius M. Ualerius Messalla Sex. Digitius. Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et, de quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos reuocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit. triduum non plus Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum <fines> iter fecit, in regnum rediit. nec earum tantum ciuitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia illis integra esse <ad> instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae uiam quaerebat.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11