(… Testi Latini – felicemassaro.it)

36. Per idem tempus legati ab rege Perseo uenerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. in aedem Bellonae in senatum introducti ita uerba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; si impetrari a senatu posset, ut ii reuocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse. Sp. Caruilius, ad eam ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi. postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium breui cum exercitu futurum in Macedonia esse: ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp. Caruilium mitteret, qui, donec nauem conscendissent, custodiret. haec Romae acta nondum profectis in prouinciam consulibus. iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habebat. inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.

37. Paucis post diebus Q. Marcius <et> A. Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum aduexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diuiserunt. L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum <populo Romano> habere cerneret, retentare aut etiam ad belli societatem perlicere iussus. Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem uersi ante hiemem circumirent. Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. priusquam digrederentur a Corcyra, litterae <a> Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes ciuitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide adiuuissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem aduersus Persea iuuarent, fremitum in contionibus mouebant, Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, <quo> Messenii atque Elii, qui. et Macedonis. Philippi bello hostes fuissent <Romanis> et pro Antiocho postea arma aduersus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum contributi concilium, uelut praemium belli se uictoribus Achaeis tradi quererentur.

38. Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia <a> mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt; et quadringentos iuuentutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt. inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, et. Lycisco praetore facto, quem Romanorum fauere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. eo legati Acarnanes et Boeotorum exules uenerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, aduersus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam. si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum, societatem eos cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam ciuitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit; singulis enim ciuitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Larisae fuit concilium. ibi <et> Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quae Romani uellent. secundum hoc concilium legati a Perseo rege uenerunt priuati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium ueniendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, <et> minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. conloquium, si satis commode ualeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi, uenturos.

39. Et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, leui aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum uenerunt. magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati uenerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus ciuitatium, quae conuenerant Larisam et renuntiare domum certa, quae audissent, uolebant. inerat cura insita mortalibus uidendi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. <ut> in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, aliquid <hi> populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. ioco etiam Marcius cunctantis mouit. ‘minor’ inquit ‘ad maiores et’—quod Philippo ipsi cognomen erat—’filius ad patrem transeat.’ facile persuasum id regi est. aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati uel cum tribus uenire iubebant uel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

40. Cum paulisper silentium fuisset, ‘expectari nos’ inquit Marcius ‘arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum militibus uenerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus. ad hanc interrogationem tuam et non respondere, uereor, ne superbum sit, et uera respondere ne nimis acerbum audienti tibi uideatur. sed cum aut uerbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, sicut bellum aduersus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem aduersus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent. ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renouandum <foedus miseris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renouandum> iudicat potius quam, cum renouatum esset, uiolandum. Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, <te> laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pepigisti; Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, uenientis ad nos, quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere. in Aetolia bellum intestinum et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae uideri possunt? Dolopes a te ipso euastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut uictuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre; quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. haec ne dicerentur a me, uno modo uitare potuisti, non quaerendo, quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. quaerenti tibi superbius tacuissemus, quam uera respondimus. equidem pro paterno nostro hospitio faueo orationi tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.’

41. Ad ea rex: ‘bonam causam, si apud iudice aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae uerbo obiecta uerbo negare <satis> sit. quid enim, si legibus uestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius uere quam conuiciari uideantur? scilicet nec Eumenes, cum tam multis grauis publice ac priuatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante uideram nec eram postea uisurus, inuenire potui. et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si uos quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinerum, propter quae damnati sunt, auctores uos fuisse fateamini. si hoc et uos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quoque inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse admonitus a uobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est uobiscum, disceptationem habeant. nam si est in foedere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis aduersus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus uiolatum esse. sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim peruastasset, multa libera capita, magnam uim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus peruenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed uinci non oportuit eum, neque alia, quae uictis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, uestro decreto patri adtributi meo. nec, si causa reddenda sit, non uobis nec foederatis, sed iis, qui <ne> in seruos quidem saeua atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saeuisse in eos uideri possum; quippe Euphranorem, praefectum a me inpositum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius leuissima fuerit.

42. At cum processissem inde ad uisendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi s<unt>, sacrificandi causa, <ut> multo ante debita uota persoluerem, Delphos escendi. et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc uos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem praesidia. uocate in concilium Graeciae ciuitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse uidear. Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu uestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, <Q.> Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. sed nondum Romam accusator Eumenes uenerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et inuisa efficeret et persuadere uobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et uestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; grauiorem multo Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios uestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum ciuitatium impositam. ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a uobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id uos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiae grauitatisque uestrae fama uolgata per gentes est, si talibus de causis, quae uix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.’

43. Haec dicenti ei sum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset <rex>, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. ad id <cum> necessaria petitio indutiarum uideretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, grauate et in magnam gratiam petentis concessit. nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes uana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa <haberet>, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset. ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam ~comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoris <et> Boeot<arch>arum uicta pars iniuriam persequens coacta multitudine decreuit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur. exules Thespias uniuersi concesserunt; inde—recepti enim sine cunctatione erant—Thebas iam mutatis animis reuocati decretum faciunt, ut duodecim, qui priuati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. nouus deinde praetor—Ismenias is erat, uir nobilis ac potens— capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex <ea> contentione ortum certamen. utriusque tamen. partis legati ad Romanos uenerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

44. Chalcidem ut uentum est, aliarum ciuitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat. inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus ciuitatem, aliis ad Romanos; et turba Coronaeorum Haliartiorumque conuenerat ad defendendum decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset uis et fortuna imperii Romani, uicta tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decreuit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari ciuitatem iussit. Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his <et> separatim singulis fuerunt ad renouandam amicitiam mittendi Romam legatos. ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume uolebant, discusso Boeotico concilio <in Pelo>ponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. Argis praebitum est iis concilium; ubi res * * * aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent. id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11