(… Testi Latini – felicemassaro.it)

54. Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione ueniae ad tuendos sese acrius accendit. itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est <urbs et> defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in uicem proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non uulnera modo, sed etiam uigiliae et continens labor conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani depul<sa ui> muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae magis inconsultae quam uerae fiduciae uirium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga <dederunt> fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, uenum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra mouit, inde postero die Gyrtonem peruenit. quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato aduentu oppidanis recepit. utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeun<tur>, magis Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac uallo munitum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. <is>, qua in meridiem uergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

55. Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficultate paruis itineribus aegre Gomphos peruenit; cui si uexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. postquam Gomphos sine certamine uentum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignoruntium opportunitates suas accessit. sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret uagari Macedonas effusos per Thessaliam uastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim—Scaeam uocant—, super Peneum amnem posuit castra. per idem tempus Eumenes ad Chalcidem nauibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem uenit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis conuenerunt, quorum pleraque—adeo parua erant—in obliuionem adducta. Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum uenerat, et Thessalorum, <quorum> omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuuentutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.

56. Sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui nauibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. tardior ei nauigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chalcidem adueniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris uerbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuuentute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit. haec soluta obsidio locum alteri nouae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu nauali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare superuenit a Creusa praetor. ad idem fere tempus et ab sociis naues Chalcidem conuenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem nauibus uenit, Alope <Pthio>tica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.

Cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, statiua haberet, frumento undique circa ex agris conuecto, ad uastandum Pheraeorum <agrum> misit, ratus ad iuuandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animaduertisset, * * * * praedam quidem praeterquam hominum—pecora autem maxume omnis generis fuere—diuisit ad epulandum militibus * * * .

57. Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis creuerant animi uastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consultantibus, quid agerent—aderant autem Eumenes et Attalus in consilio—, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus <hora> ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac leui armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum— Cassignatus praeerat—et leuis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incertus, quantae <hostium copiae> essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte noua auxilia subuenirent, incerta uictoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admouit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum <uia> omnis sine aqua et plurimi pulueris erat; aduectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam intra uallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium nouissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et leui armatura plus possent, conuersuros aciem.

58. Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem mouit rex et a quinque milibus passuum communiuit. inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem leuemque armaturam ad castra hostium ducit. uisus et plurium et propior solito puluis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo uix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. minus quingentos passus a uallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quam Callinicum uocant. laeuo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines leuis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat. proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi. medius omnium rex erat; circa eum agema quod uocant, equitumque sacrae alae. ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant. consul intra uallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum leui armatura emisit; pro uallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, uelitibus intermixtis; sinistro M. Ualerius Laeuinus sociorum ex Graecis populis equites habebat <et> eiusdem gentis leuem armaturam; mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. Thessali quadringenti equites paruo interuallo super laeuum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac uallum steterunt.

59. In hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac leuis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto. primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, ut usu belli et ingenio inpauida gens turbaretur * * <gla>diis hastas petere pedites * * nunc succidere crura <equ>is, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam inuectus aciem, Graecos primo impetu auertit; quibus <fus>is cum grauis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, <qui a laeuo> cornu breui spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obuios exceperunt. nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. cum uictor equestri proelio rex * * * * paruo momento si adiuuisset debellatum esse, et opportune adhortanti superuenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum uenientium sub signis uidit, ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, uel pacis honestae condicionem habiturum uel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

60. Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem uiginti equites, quadraginta pedites interfecti. postquam rediere in castra uictores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa <hastis> capita hostium portantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pauor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes <consuli> suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moueri flagitio timoris fatendi; uictus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communiuit. rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animaduertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset uictis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut neminem alium suorum moueret, leui armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens pauor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae mouebat. et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis fugae terrorisque principium ortum; secutos pauorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga uertentes conspecti dicebantur, <Romam missi>. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam uirtutis causa donati.

61. Ad regem spolia caesorum hostium referebantur. dona. ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captiuos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla laetaque multiplicata uerbis regis, quae ad contionem uocato exercitu habuit. ‘praeiudicatum euentum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo inuictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuuentutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante diuisimus inter uos. nec minorem de legionibus peditum uictoriam habetis, quae nocturna fuga uobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleuerunt. sed facilius nobis sequentibus uictos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere uolent, eundem pugnae pedestris euentum expectate, qui equitum in certamine fuit.’ et qui uicerant, alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audiuere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et nauandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem <optabant. contione> dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum <eunti>.

62. <Romani> non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Numida uenit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et uiginti. per eos dies consilium habenti regi de summa <rerum>, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe uana euectus in casum inreuocabilem se daret. modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse. mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renouarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio uictore accepisset. neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna <posse, neque> spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos aduerso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum peruicacis superbiae futuros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque <ut> plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. pacem petiere, uectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum <quam> primum. haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia uicit in consilio. ita tum mos erat, in aduers<is reb>us uoltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque uniuersa Macedonia statuendi ius. haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris <Romani> moris pertinacia esse, et plerique uetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam—quippe ex fiducia uirium esse—timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.

63. Fama equestris pugnae uulgata per Graeciam nudauit uoluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam uim superbiamque experti <Persei>, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam prauo studio, quo etiam in certaminibus ludicris uulgus utitur, deteriori atque infirmiori fauendo.

Eodem tempore in Boeotia summa ui Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intrauerant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam uiribus resistebant. nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc <saxis ingentibus, nunc> libramento plumbi grauatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiuerant ictum, pro diruto muro nouum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior <oppugnatio> esset, scalas per manipulos diuidi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat, <corruerat>, duo milia militum delectorum admouit, <ut> eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu aduersus se oppidanorum facto, scalis uacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. haud segniter oppidani uim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. itaque et transitus per distracta fumantia uirgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus uersis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obuios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona uenierunt. fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naues delatum; urbs diruta a fundamentis. inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; aduersae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona uendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naues redit.

64. Cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium statiua dierum aliquot habuit. ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum conuehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis aceruos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitauerunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in uallo, ad portas miles instructus erat. <tum uero pudore coeptae temere> et incons<ul>te oppugnationis castrorum Perseus et. extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et leui armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. breue certamen leuis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.

Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra mouent. ibi cum securi et propter longinquitatem et uiae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, statiua haberent, repente prima luce <in> imminentibus tumulis equitatus regius cum leui armatura uisus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper <Perseus> in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil mouebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico interuallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos inuadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines seruantes uiderunt, et ipsi in castra redeunt.

65. Inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra mouit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim uagantis per agros Romanos metere, cum <mille> equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inprouiso adgressus est Romanos. iuncta uehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse reuocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium aduentu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et uiribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando soluissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis uulnerabantur. hoc illo bello nouum genus teli inuentum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti; huic abiegnae breues pinnae tres, uelut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum uelut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars uulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot ciuium—nam octingenti ferme et omnes Romani erant—cum equitatu ac leui armatura (accesserant noua auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse uelitibus ad firmanda leuium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera tegunt Eumenes <et> Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

66. Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus. Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu aduersus instructos et praeparatos erat aduentura. consul anteueniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, uiginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram uocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captiuorum agmini oblata uehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi uexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, <dum> utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus <in> praeceps inpedimenta—neque enim aliter uia aperiri poterat—, iumentis, cum stimularentur, in turba saeuientibus. uix ab incondito agmine captiuorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi uero clamor iubentium referre signa ruinae quoque. prope similem trepidationem fecit, ut, <si> hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; uiuos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta uiginti septem. nec incruentam uictoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.

67. Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis ualido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. cum Pellam uenisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, <et> Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam uocant, cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.

Consul postquam profectum Persea audiuit, ad Gonnum castra mouet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio ualido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam redit. inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam diuisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum ciuitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas uoluntate incolentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admouit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo ueniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae res, Thebani uexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant. et <ad> horum preces <et> quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11