Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. Post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium amissam quam superesse cernerent—nec enim plus decem milia hominum erant—, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; sperauerant tamen, <non> atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeuiturum. at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset—nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat—, atrox res uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos seruire. quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma <quoque reddi, eaque omnia primo> quoque tempore fieri; nec ante consulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram uictoriam uincendo pugnantis, non saeuiendo in adflictos fieri.

9. Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae uocato, multis uerbis inuectus in praetorem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, aduersus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo uictoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in prouinciam redit.

Alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne uisa quidem prouincia sua comitiorum causa Romam rediit. consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creauit. praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluuius Cn. Sicinius C. <Memmius> iterum.

10. Eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fuluius <Flaccus A. Postumius> Albinus; Postumius condidit. censa sunt ciuium Romanorum capita ducenta sexaginta nouem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in ciuitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis ciuitatibus censerentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu mouerunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu mouerunt; neque ab altero notatum alter probauit. Fuluius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus uouerat, annis sex post, quam uouerat, dedicauit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.

L. Cornelius Lentulus, decemuir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio <in> Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.

Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. patres referri de Liguribus renouarique senatus consultum uolebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de prouinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; Macedoniam decreturos negant, <ni> de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut nouos exercitus scribere aut supplementum ueteribus liceret, utrumque negatum est. praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum M. Iunio <in> citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluuius Sardiniam. consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in prouinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad prouinciarum administrationem adtineret.

11. Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum uenisse Romam Ualerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem uenisse tradunt. Eumenes igitur ut Romam uenit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. causam ueniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem uidendi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obuiam iret. orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, aduersantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. haec secum uolutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium <a> patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fouere omnibus consiliis. florere praeterea iuuentute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis robore ac uiribus uigeat, animum esse inueteratum diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas uariasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non ui, non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. accessisse ad uires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem.

12. Nam apud Graeciae atque Asiae ciuitates uereri maiestatem eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse uereatur dicere, inuidia aduersus Romanos fauorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate <esse>, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti at<que> oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donis<que> innumerabilium legationum, et uelut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio uero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem priuatim an publice sint maiora uix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, uectigal. arma uel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. iuuentutem, ut iam Macedonia deficiat, uelut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.

13. Reliquom orationis adhortatio fuit. ‘non ego haec’ inquit ‘incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia uera esse de inimico crimina uolebam, adfero ad uos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a uobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium uos fecistis, mare tantum traiecissem, ut uana ad uos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae ciuitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae ui subigi non possent, fauore ac beniuolentia conplectentem; uidebam, quam inpar esset sors, cum ille uobis bellum <pararet>, uos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum uidebatur. Abrupolim, socium atque amicum uestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam uobis conperit, socium item atque amicum uestrum, interfecit; Euersam et Callicritum Thebanos, principes ciuitatis, quia liberius aduersus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad uos, quae agerentur, professi erant, tollendos curauit; auxilium Byzantiis aduersus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu peruasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe nouarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. haec cum uobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a uobis uideat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc quam uobis tutum aut honestum sit, uos uideritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caueretis, uenire in Italiam. functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut uos et uestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex uobis pendemus, consulatis?’

14. Haec oratio mouit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanauere.

Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; et exasperauit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is uelle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum si peruicacius causam belli quaeri uideat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et euentum incertum belli.

Omnibus ciuitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter aduentum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque ciuitates alia in speciem praeferentis legatos. et legatio Rhodiorum ~erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes ciuitatis quoque suae <crimina> Persei criminibus iunxisset. itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. quod cum <non> contigisset, libertate intemperanti inuectus in regem, quod Lyciorum gentem aduersus Rhodios concitasset grauiorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem <neque Asiae> ingratam populis—nam eo quoque iam fauor Persei uenerat—orationem habuit, ceterum inuisam senatui inutilemque sibi et ciuitati suae. Eumeni uero conspiratio aduersus eum fauorem <maiorem> apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

15. Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam uolebat, in flore uirium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinerum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perueniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeua ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea uelut e muro tela in praetereuntem conicerent. primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum locum uentum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti saxa duo ingentia deuoluunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in decliue, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum <turba>, postquam cadentem uidere, diffugiunt; Pantaleon contra inpauidus mansit ad protegendum regem.

16. Latrones, cum breui circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, <ne> ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentientem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati peruenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedones ut <non> inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad nauem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Aeginam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin uxoris petendae <im>maturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.