Livius – Ab Urbe Condita L. XLI – XLII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

8. comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus. Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina euenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem prouincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.. Scipio et Laeuinus Galliam in duas diuisam prouincias sortiti sunt. idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de prouinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his prouinciis bellum conciuissent. postero die legati Sardorum, qui ad nouos magistratus dilati erant, <et> L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum uenit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae prouinciae haberent. mouerunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigauerant, tandem in senatum introductae. summa querellarum erat, ciues suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint. Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. genera autem fraudis duo mutandae uiritim ciuitatis inducta erant. lex sociis ac. nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut ciues Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur, mancipio dabant, libertinique ciues essent; et quibus stirps deesset, quam relinquerent, ut ciues Romani * * fiebant. postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in ciuitatem Romanam per migrationem et censum transibant. haec ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in ciuitates iuberent socios; deinde ut lege cauerent, ne quis quem ciuitatis mutandae causa suum faceret neue alienaret; et si quis ita ciuis Romanus factus esset, <ciuis ne esset>. haec impetrata ab senatu.

9. prouinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria <consulibus> decretae. in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naues, si deducere ex naualibus uellet. tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. priusquam consules prouincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem uisum; et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naues fulminis ictu concrematas esse. inter haec, quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu euasit. eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia puluinaria supplicatio fuit. sacrificiis rite perfectis prouincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obuenit. legem dein de sociis C. Claudius tulit <ex> senatus consulto et edixit, qui socii ac. nominis Latini, ipsi maioresue eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postue ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque ciuitatem ante kal. Nouembres redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset <quiue postea futurus esset>, apud eorum quem <qui> manu mitteretur, in libertatem uindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, ciuitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. * * * Claudio decreta est.

10. dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio ueris in finis Histrorum exercitum introduxerunt; ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentis Histros, quam certa spes, satis sibi uirium aduersus duos exercitus <esse>, exciuit. concursu ex omnibus populis iuuentutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseuerantius pugnauit. ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in ciuitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul ueritus, ne forte eae res prouinciam <et> exercitum sibi adimerent, non uotis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in prouinciam abiit; ubi inconsultius quam uenerat se gessit. nam cum contione aduocata fugam e castris A. Manlio aduersis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset <et> ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere prouincia iussit. <ad> quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum uota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira uocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, uinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum. ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, fauens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis++nam insuper inridebant++ludibriis, naue eadem, qua uenerat, Aquileiam redit. inde collegae scripsit, ut militum nouorum ei parti, quae scripta in Histriam prouinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conueniret, ne quid se Romae teneret, quo minus uotis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. haec a collega obsequenter facta, breuisque dies ad conueniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas. contione adueniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus uotisque in Capitolio nuncupatis, in prouinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.

11. paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa ui oppugnare coeperant. eo Claudius duabus legionibus nouis adductis, uetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et uineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum nouo alueo auertit. ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae: et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum uersi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant. inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. cuius capti tumultum ubi ex pauido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne uiuus caperetur; ceteri capti aut occisi. duo deinde oppida, Mutila et Faueria, ui capta et deleta. praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona uenierunt. auctores belli uirgis caesi et securi percussi. Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est; omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem uenerunt. sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta.

12. Ti. Claudius proconsul, qui praetor priore anno fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat. cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium++nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat++deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria prouincia confecta esset, si ei uideretur, exercitum traduceret in Ligures. simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta. et <ab> altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta. exercitum in agrum Sardorum Iliensium induxit. Balarorum magna auxilia Iliensibus uenerant; cum utraque gente signis conlatis conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa. postero die arma lecta conici in aceruum iussit consul sacrumque id Uulcano cremauit. uictorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit. et C. Claudius litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex Histria legiones in Ligures transduxit. ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris++ nam ea quoque expugnata sunt++capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta. Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt arma. Claudius duarum gentium uno anno uictor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis prouinciis Romam reuertit.

13. prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino auem sanqualem, quam uocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, bouem in Campania locutam, uaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam. in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur. pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia ciuium Romanorum sunt deducta. triumuiri deduxerunt P. Aelius <M. Aemilius> Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat. C. Claudius consul ad urbem uenit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis <disseruisset>, postulanti triumphus est decretus. triumphauit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et uictoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. sociis dimidio minus quam ciuibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum.

14. <cum is> triumphus de Liguribus agebatur, Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transuersos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt. id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus in prouinciam redire et coloniam ex hostibus eripere. ita, uti censuit senatus, comitia habita. consules creati Cn. Cornelius Scipio Hispallus Q. Petilius Spurinus. praetores inde facti M. Popilius Laenas P. Licinius Crassus M. Cornelius Scipio L. Papirius Maso M. Aburius L. Aquilius Gallus. C. Claudio consuli prorogatum in annum imperium et Gallia prouincia; et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de prouincia deduxisset. Cn. Cornelio et Q. Petilio consulibus, quo die magistratum inierunt, immolantibus Ioui singulis bubus, uti solet, in ea hostia, qua Q. Petilius sacrificauit, in iocinere caput non inuentum. id cum ad senatum rettulisset, boue perlitare iussus. de prouinciis deinde consultus senatus Pisas et Ligures prouincias consulibus decreuit; cui Pisae prouincia obuenisset, cum magistratuum creandorum tempus esset, ad comitia reuerti iussit. additum decreto, ut binas legiones nouas scriberent et trecenos equites; et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites. Ti. Claudio prorogatum est imperium in id tempus, quo in prouinciam consul uenisset.