TL_Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

1 I. Parata, sicut superiore libro continetur, facultate scribendi cogitandique et ex tempore etiam, cum res poscet, orandi, proxima est cura ut dicamus apte, quam virtutem quartam elocutionis Cicero demonstrat, quaeque est meo quidem iudicio maxime necessaria.
II. Nam cum sit ornatus orationis varius et multiplex conveniatque alius alii, nisi fuerit accommodatus rebus atque personis non modo non inlustrabit eam, sed etiam destruet et vim rerum in contrarium vertet. Quid enim prodest esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis in quae iudicem duci formarique volumus consentiant:
III. si genus sublime dicendi parvis in causis, pressum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus? – ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo nihil excogitari potest augustius, feminas deceat.
IV. Hunc locum Cicero breviter in tertio de Oratore libro perstringit, neque tamen videri potest quicquam omisisse dicendo “non omni causae neque auditori neque personae neque tempori congruere orationis unum genus”: nec fere pluribus in Oratore eadem. Sed illic L. Crassus, cum apud summos oratores hominesque eruditissimos dicat, satis habet partem hanc velut notare inter agnoscentis, et hic Cicero adloquens Brutum testatur esse haec ei nota ideoque brevius a se dici, quamquam sit fusus locus tracteturque a philosophis latius.
V. Nos institutionem professi non solum scientibus ista sed etiam discentibus tradimus, ideoque paulo pluribus verbis debet haberi venia.
VI. Quare notum sit nobis ante omnia quid conciliando docendo movendo iudici conveniat, quid quaque parte orationis petamus. Ita nec vetera aut tralata aut ficta verba in incipiendo, narrando, argumentando tractabimus, neque decurrentis contexto nitore circumitus ubi dividenda erit causa et in partis suas digerenda, neque humile atque cotidianum sermonis genus et compositione ipsa dissolutum epilogis dabimus, nec iocis lacrimas, ubi opus erit miseratione, siccabimus.
VII. Nam ornatus omnis non tam sua quam rei cui adhibetur condicione constat, nec plus refert quid dicas quam quo loco. Sed totum hoc apte dicere non elocutionis tantum genere constat, sed est cum inventione commune. Nam si tantum habent etiam verba momentum, quanto res ipsae magis? Quarum quae esset observatio suis locis subinde subiecimus.
VIII. Illud est diligentius docendum, eum demum dicere apte qui non solum quid expediat sed etiam quid deceat inspexerit. Nec me fugit plerumque haec esse coniuncta: nam quod decet fere prodest, neque alio magis animi iudicum conciliari aut, si res in contrarium tulit, alienari solent.
IX. Aliquando tamen et haec dissentiunt: quotiens autem pugnabunt, ipsam utilitatem vincet quod decet. Nam quis nescit nihil magis profuturum ad absolutionem Socrati fuisse quam si esset usus illo iudiciali genere defensionis et oratione summissa conciliasset iudicum animos sibi crimenque ipsum sollicite redarguisset?
X. Verum id eum minime decebat, ideoque sic egit ut qui poenam suam honoribus summis esset aestimaturus. Maluit enim vir sapientissimus quod superesset ex vita sibi perire quam quod praeterisset. Et quando ab hominibus sui temporis parum intellegebatur, posterorum se iudiciis reservavit, brevi detrimento iam ultimae senectutis aevum saeculorum omnium consecutus.
XI. Itaque quamvis Lysias, qui tum in dicendo praestantissimus habebatur, defensionem illi scriptam optulisset, uti ea noluit, cum bonam quidem sed parum sibi convenientem iudicavisset. Quo vel solo patet non persuadendi sed bene dicendi finem in oratore servandum, cum interim persuadere deforme sit. Non fuit hoc utile absolutioni, sed, quod est maius, homini fuit.
XII. Et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo quod deceat utilitatem separemus: nisi forte prior ille Africanus, qui patria cedere quam cum tribuno plebis humillimo contendere de innocentia sua maluit, inutiliter sibi videtur consuluisse, aut P. Rutilius, vel cum illo paene Socratico genere defensionis est usus, vel cum revocante eum +P.+
XIII. sulla manere in exilio maluit, quid sibi maxime conduceret nesciebat. Hi vero parva illa quae abiectissimus quisque animus utilia credit, si cum virtute conferantur, despicienda iudicaverunt, ideoque perpetua saeculorum admiratione celebrantur. Neque nos simus tam humiles ut quae laudamus inutilia credamus.
XIV. Sed hoc qualecumque discrimen raro admodum eveniet: ceterum idem fere, ut dixi, in omni genere causarum et proderit et decebit. Est autem quod omnes et semper et ubique deceat, facere ac dicere honeste, contraque neminem umquam ullo in loco turpiter. Minora vero quaeque sunt ex mediis plerumque sunt talia ut aliis sint concedenda, aliis non sint, aut pro persona tempore loco causa magis ac minus vel excusata debeant videri vel reprehendenda.
XV. cum dicamus autem de rebus aut alienis aut nostris, dividenda ratio est eorum, dum sciamus pleraque neutro loco convenire.
In primis igitur omnis sui vitiosa iactatio est, eloquentiae tamen in oratore praecipue, adfertque audientibus non fastidium modo sed plerumque etiam odium.
XVI. Habet enim mens nostra natura sublime quiddam et erectum et inpatiens superioris: ideoque abiectos aut summittentes se libenter adlevamus, quia hoc facere tamquam maiores videmur, et quotiens discessit aemulatio, succedit humanitas. At qui se supra modum extollit, premere ac despicere creditur nec tam se maiorem quam minores ceteros facere.
XVII. Inde invident humiliores (hoc vitium est eorum qui nec cedere volunt nec possunt contendere), rident superiores, improbant bonI. Plerumque vero deprendas adrogantium falsam de se opinionem, sed in veris quoque sufficit conscientia.
Reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
XVIII. Et plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit: aut enim tuebatur eos quibus erat adiutoribus usus in opprimenda coniuratione, aut respondebat invidiae, cui tamen non fuit par, servatae patriae poenam passus exilium: ut illorum quae egerat in consulatu frequens commemoratio possit videri non gloriae magis quam defensioni data.
XIX. Eloquentiam quidem, cum plenissimam diversae partis advocatis concederet, sibi numquam in agendo inmodice adrogavit. Illius sunt enim: “si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum”, et: “quod ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia comparavi.”
XX. Quin etiam contra Q. Caecilium de accusatore in Verrem constituendo, quamvis multum esset in hoc quoque momenti, uter ad agendum magis idoneus veniret, dicendi tamen facultatem magis illi detraxit quam adrogavit sibi, seque non consecutum sed omnia fecisse ut posset eam consequi dixit.
XXI. In epistulis aliquando familiariter apud amicos, nonnumquam in dialogis, aliena tamen persona verum de eloquentia sua dicit. Et aperte tamen gloriari nescio an sit magis tolerabile vel ipsa vitii huius simplicitate quam illa iactatione perversa, si abundans opibus pauperem se et nobilis obscurum et potens infirmum et disertus imperitum plane et infantem vocet.
XXII. Ambitiosissimum gloriandi genus est etiam deridere. Ab aliis ergo laudemur: nam ipsos, ut Demosthenes ait, erubescere etiam cum ab aliis laudabimur decet. Neque hoc dico, non aliquando de rebus a se gestis oratori esse dicendum, sicut eidem Demostheni pro Ctesiphonte: quod tamen ita emendavit ut necessitatem id faciendi ostenderet, invidiamque omnem in eum regereret qui hoc se coegisset.
XXIII. Et M. tullius saepe dicit de oppressa coniuratione Catilinae, sed modo id virtuti senatus, modo providentiae deorum inmortalium adsignat. Plerumque contra inimicos atque obtrectatores plus vindicat sibi: erant enim illa tuenda cum obicerentur.
XXIV. In carminibus utinam pepercisset, quae non desierunt carpere maligni:
“cedant arma togae, concedat laurea linguae” et “o fortunatam natam me consule Romam!”
et Iovem illum a quo in concilium deorum advocatur, et Minervam quae artes eum edocuit: quae sibi ille secutus quaedam Graecorum exempla permiserat.