Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XX. Quamquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix quid adici potuerit invenio, fortasse inventurus quid adhuc abscisurum putem fuisse (nam et fere sic docti iudicaverunt plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur): tamen, quando nec sapientis sibi nomen minime sui contemptor adseruit et melius dicere certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam ad quam nemo propius accessit.
XXI. Et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere. An vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est, ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit: ego non audeam dicere aliquid in hac quae superest aeternitate inveniri posse eo quod fuerit perfectius?
XXII. Transeo illos qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt: quamquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insecuntur.
XXIII. Concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum, nihilo tamen minus oratorem eum negabo. Nam nec omnibus qui fuerint manu prompti viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intellegi non potest fortitudo.
XXIV. An ei qui ad defendendas causas advocatur non est opus fide quam neque cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat: sed proditorem transfugam praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? Quod si mediocribus etiam patronis convenit haec quae vulgo dicitur bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
XXV. Non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem neque, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem, tum vero tot pulcherrimas artis penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
XXVI. In hoc quota pars erit quod aut innocentis tuebitur aut improborum scelera compescet aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
XXVII. An non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:
“tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant”?
Habemus igitur ante omnia virum bonum: post hoc adiciet dicendi peritum: “ille regit dictis animos et pectora mulcet”.
XXVIII. Quid? non in bellis quoque idem ille vir quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? Nam quo modo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
XXIX. Quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibI. Prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec umquam tanta fuerit loquendi facultas ut non titubet [ad] haereat quotiens ab animo verba dissentiunt.
XXX. Vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit: bonos numquam honestus sermo deficiet, numquam rerum optimarum (nam idem etiam prudentes erunt) inventio: quae etiam si lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur, nec quicquam non diserte quod honeste dicitur.
XXXI. Quare, iuventus, immo omnis aetas (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in haec elaboremus: forsan et consummare contingat. Nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?
XXXII. Ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus meliores erimus ex utroque. Hoc certe procul eximatur animo, rem pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri. Facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum: peiores enim illos facit quibus contingit.
XXXIII. Videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt umquam qui diserti esse quam boni malint) illa dicentis: “Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? Bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.”
XXXIV. Quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam. Pertractare enim quo modo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur non est inutile, vel propter hoc solum, vi ea facilius et deprendamus et refellamus, quem ad modum remedia melius adhibebit cui nota quae nocent fuerint.
XXXV. Neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit. Venim et virtus quid sit adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur: debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.
XXXVI. Verum et illud, quod prima propositione durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem. Quod si quis a me proponi mirabitur (quamquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum quos gravissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit), sic iudicet, pleraque esse quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
XXXVII. Nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare non numquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu si communis utilitas exegerit facere conceditur: ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.
XXXVIII. Ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando bonum virum ut mendacium dicat, et quidem nonnumquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus, nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus:
XXXIX. ut hoc, quod alias in servis quoque reprendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum. Id si constiterit, multa iam video posse evenire propter quae orator bene suscipiat tale causae genus quale remota ratione honesta non recepisset.
XL. Nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis. Nihil dubii relinquamus. Sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is qui a nobis finitur orator? An, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet quam qui apud iudices malam causam tuetur?
XLI. Quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex nisi ea non esse facta convicerimus: non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo sed etiam laudabilem civem? Quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus: nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
XLII. Ad hoc nemo dubitabit quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri. Si liqueat igitur oratori futurum bonum virum cui vera obicientur, non id aget ut salvus sit?
XLIII. Da nunc ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? Certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello palam consulem suffragio suo fecit, atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire. Ita hic si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
XLIV. Multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit. Non enim hoc agimus, ut istud illi quem formamus viro saepe sit faciendum, sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio oratorem esse virum bonum dicendi peritum.
XLV. Praecipere vero ac discere quo modo etiam probatione difficilia tractentur necessarium est. Nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur, quo fit ut eadem actionis ratione defendendus sit qua si nocens esset. Iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes litterae suspiciones opiniones. Non aliter autem veri similia quam vera et confirmantur et refelluntur. Quapropter ut res feret flectetur oratio, manente honesta voluntate.

2
I. Quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intellegi non potest, virtus, etiam si quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest – nisi forte accedemus iis qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant, scilicet ut ea quidem quae manu fiunt atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini quo ad deos inmortalis propius accederet datum est, obviam inlaboratam tantum quia nati simus habeamus.
II. Abstinens erit qui id ipsum quid sit abstinentia ignoret?
III. Et fortis, qui metus doloris mortis superstitionis nulla ratione purgaverit? Et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, numquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant quibus tam facile videtur!
IV. Sed hoc transeo, de quo neminem qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit dubitaturum puto. Ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
V. Neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta quae de aequo iusto vero bono deque iis quae sunt contra posita dicantur propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis. Idem tamen confitetur ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.
VI. Hinc etiam illud est quod Cicero pluribus et libris et epistulis testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi. Quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet, ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
VII. Nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? Quis denique in ipsa quam maxime plerique praecipiunt rei publicae administratione versatus est? Atqui ego illum quem instituo Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.