Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)

9. I. Quae sint in agendo servanda toto fere opere exsecuti sumus, pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis cupido laudis abducat.
II. Nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit:
III. at si iuris anfractus aut eruendae veritatis latebras adire cogetur, non obequitabit nec ivis vibrantibus concitatisque sententiis velut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis et occultis artibus rem geret.
IV. Quae omnia non dum fiunt laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis opinionis plus fructus venit. Nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
V. Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minusque suspectae advocatorum insidiae forent. Sed illa dissimulari quae tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi lumen accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare artes quidem et consilia lateant et quidquid si deprenditur perit. Hactenus eloquentia secretum habet.
VI. Verborum quidem dilectus, gravitas sententiarum, figurarum elegantia aut non sunt aut apparent: sed vel propter hoc ipsum ostentanda non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligendum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse: illud certum erit, neminem peius agere quam qui displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit quod placet.
VII. Nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant, et abunde dixit bene quisquis rei satisfecit.
VIII. At quidam, etiam si forte susceperunt negotia paulo ad a dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circumlinunt, ac si defecerunt alia conviciis implent vacua causarum, si contingit, veris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto ut eum ne vera quidem obiecturum nisi id causa exiget credam.
IX. Ea est enim prorsus “canina”, ut ait Appius, “eloquentia”, cognituram male dicendi subire: quod facientibus etiam male audiendi praesumenda patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter qui egerunt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed haec minora sunt ipso illo vitio animi quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
X. turpis voluptas et inhumana et nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem; sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt: hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat, petulans esse ad alterius arbitrium?
XI. Atqui etiam in advocatos partis adversae libenter nonnulli invehuntur: quod, nisi si forte meruerunt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur) tum causae contrarium, quia plane adversarii fiunt et inimici, et quantulumcumque eis virium est contumelia augetur.
XII. Super omnia perit illa quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert modestia si a viro bono in rabulam latratoremque convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
XIII. Frequenter etiam species libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo sed ipsis quoque qui dixerunt periculosam; nec inmerito Pericles solebat optare ne quod sibi verbum in mentem veniret quo populus offenderetur. Sed quod ille de populo, id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere. Nam quae fortia dum dicuntur videbantur, stulta cum laeserunt vocantur.
XIV. Nunc, quia varium fere propositum agentium fuit et quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis crimine laboravit, quem credam fore in hoc oratoris modum tradere non alienum videtur.
XV. Adferet ad dicendum curae semper quantum plurimum poterit: neque enim hoc solum neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae quidem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat.
XVI. Dicet scripta quam res patietur plurima, et, ut Demosthenes ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primae actiones aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur permiserint: at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat scripsisse, si alia ex diverso quam opinati fuerint occurrerint.
XVII. Inviti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt requiruntque num aliquid ex illis intervelli atque ex tempore dicendis inseri possit: quod si fiat non cohaeret, nec commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed ipsa coloris inaequalitate detegitur.
XVIII. Ita nec liber est impetus nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim quae scripta sunt retinent animum, non secuntur. Itaque in iis actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est.
XIX. Nam cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae nostrae partis sunt scripta esse possunt: quae etiam responsurum adversarium certum est (est enim aliquando certum) pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
XX. Licet tamen praecogitare plura et animum ad omnis casus componere, idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et transfertur. Sed sive in respondendo fuerit subito dicendum, sive quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac deprensum credet orator cui disciplina et studium et exercitatio dederit vires etiam facilitatis:
XXI. quem armatum semper ac velut in procinctu stantem non magis umquam in causis oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, nec se umquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae discendae tempus: nam cetera semper sciet.

10. I. superest ut dicam de genere orationis. Hic erat propositus a nobis in divisione prima locus tertius: nam ita promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum. cum sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, plurimum tamen invicem differunt: nec solum specie, ut signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere ipso, ut Graecis tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens Attico.
II. suos autem haec operum genera quae dico ut auctores sic etiam amatores habent, atque ideo nondum est perfectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, partim condicione vel temporum vel locorum, partim iudicio cuiusque atque proposito.
III. Primi quorum quidem opera non vetustatis modo gratia visenda sint clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc habet ut illa prope rudia ac velut futurae mox artis primordia maximis qui post eos extiterunt auctoribus praeferant, proprio quodam intellegendi, ut mea opinio est, ambitu.
IV. Post Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo Socratis apud Xenophontem invenitur) plurimum arti addiderunt. Quorum prior luminum umbrarumque invenisse rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur.
V. Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui validissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille vero ita circumscripsit omnia ut eum legum latorem vocent, quia deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, ceteri tamquam ita necesse sit secuntur.
VI. Floruit autem circa Philippum et usque ad successores Alexandri pictura praecipue, sed diversis virtutibus. Nam cura Protogenes, ratione Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis visionibus quas phantasias vocant Theon Samius, ingenio et gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestantissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique idem mirus artifex fuit.
VII. Similis in statuis differentia. Nam duriora et tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribuitur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant.
VIII. Nam ut humanae formae decorem addiderit supra verum, ita non explevisse deorum auctoritatem videtur. Quin aetatem quoque graviorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra levis genas. At quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque Alcameni dantur.
IX. Phidias tamen dis quam hominibus efficiendis melior artifex creditur, in ebore vero longe citra aemulum vel si nihil nisi Minervam Athenis aut Olympium in Elide Iovem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid etiam receptae religioni videtur, adeo maiestas operis deum aequavit. Ad veritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis amantior.
X. In oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quaedam genera dicendi condicione temporum horridiora, alioqui magnam iam ingenii vim prae se ferentia. Hinc sint Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet Polygnotos vel Callonas appelles. XI. Mediam illam formam teneant L. Crassus, Q. Hortensius. tum deinde efflorescat non multum inter se distantium tempore oratorum ingens proventus. Hic vim Caesaris, indolem Caeli, subtilitatem Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctitatem Calvi, gravitatem Bruti, acumen sulpici, acerbitatem Cassi reperiemus: in iis etiam quos ipsi vidimus copiam Senecae, vires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi.
XII. At M. tullium non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species praestantem, sed in omnibus quae in quoque laudantur eminentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundantem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem:
XIII. postea vero quam triumvirali proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui invidebant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis potentiae non responsurum invaserunt. Ille tamen qui ieiunus a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis inimicis male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit. Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio.
XIV. Praecipue vero presserunt eum qui videri Atticorum imitatores concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris initiata ut alienigenam et parum superstitiosum devinctumque illis legibus insequebatur: unde nunc quoque aridi et exsuci et exsangues.
XV. Hi sunt enim qui suae inbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, optendant: qui quia clariorem vim eloquentiae velut solem ferre non possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de hoc disserendi brevitas erit.
XVI. Et antiqua quidem illa divisio inter Atticos atque Asianos fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc putant accidisse, quod paulatim sermone Graeco in proximas Asiae civitates influente nondum satis periti loquendi facundiam concupierint, ideoque ea quae proprie signari poterant circumitu coeperint enuntiare ac deinde in eo perseverarint.
XVII. Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium naturae videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflata est.
XVIII. Tertium mox qui haec dividebant adiecerunt genus Rhodium, quod velut medium esse atque ex utroque mixtum volunt: neque enim Attice pressi neque Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere videantur gentis, aliquid auctoris.
XIX. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat locum, intulit eo studia Athenarum, quae, velut sata quaedam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum peregrino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi, non sine pondere tamen, neque fontibus puris neque torrentibus turbidis sed lenibus stagnis similes habentur.
XX. Nemo igitur dubitaverit longe esse optimum genus Atticorum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est iudicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
XXI. Quapropter mihi falli multum videntur qui solos esse Atticos credunt tenuis et lucidos et significantis sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pallium continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc enim amplectuntur amatores istius nominis modum: non igitur iam usque ad Coccum et Andociden remittemur.
XXII. Interrogare tamen velim an Isocrates Attice dixerit: nihil enim tam est Lysiae diversum. Negabunt: at eius schola principes oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid: Hyperides Atticus? “Certe”. At plus indulsit voluptati. Transeo plurimos, Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta: quos ut homines inter se genere similes, differentis dixeris specie.
XXIII. Quid ille cuius modo fecimus mentionem Aeschines? nonne his latior et audentior et excelsior? Quid denique Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos vi sublimitate impetu cultu compositione superavit? non insurgit locis? non figuris gaudet? non tralationibus nitet?
XXIV. non oratione ficta dat tacentibus vocem? non illud ius iurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius Platonem fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus plerumque instinctis divino spiritu vatibus comparandum? Quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici dum illi conviciantur?
XXV. Quid est igitur cur in iis demum qui tenui venula per calculos fluunt Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo si quod in iis finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem negaturos Atticam esse quod plus quam acceperit seminis reddat (quia hanc eius terrae fidem Menander eludit).
XXVI. Ita nunc si quis ad eas Demosthenis virtutes quas ille summus orator habuit +tamen+ quae defuisse ei sive ipsius natura seu lege civitatis videntur adiecerit, ut adfectus concitatius moveat, audiam dicentem “non fecit hoc Demosthenes”? Et si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sentiant, credantque Attice dicere esse optime dicere.
XXVII. Atque in hac tamen opinione perseverantis Graecos magis tulerim: Latina mihi facundia, ut inventione dispositione consilio, ceteris huius generis artibus, similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus (vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus quotiens illorum nominibus utimur;
XXVIII. quod cum contingit, nescio quo modo velut hilarior protinus renidet oratio, ut in “Zephyris” et “Zopyris”: quae si nostris litteris scribantur, surdum quiddam et barbarum efficient) et velut in locum earum succedunt tristes et horridae, quibus Graecia caret.
XXIX. Nam et illa quae est sexta nostrarum paene non humana voce, vel omnino non voce potius, inter discrimina dentium efflanda est: quae etiam cum vocalem proxima accipit quassa quodam modo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, ut in hoc ipso “frangit”, multo fit horridior; Aeolicae quoque litterae, qua “servum” “cervum”que dicimus, etiam si forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
XXX. duras et illa syllabas facit quae ad coniungendas demum subiectas sibi vocalis est utilis, alias supervacua: “equos” hac et “aequum” scribimus, cum etiam ipsae hae vocales duae efficiant sonum qualis apud Graecos nullus est ideoque scribi illorum litteris non potest.
XXXI. Quid quod pleraque nos illa quasi mugiente littera cludimus, in quam nullum Graece verbum cadit? At illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis.
XXXII. Quid quod syllabae nostrae in b litteram et d innituntur adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem sed tamen veterum mollire temptaverint, non solum “aversa” pro “abversis” dicendo, sed et in praepositione b litterae absonam et ipsam s subiciendo?
XXXIII. Sed accentus quoque cum rigore quodam, tum similitudine ipsa minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas gravis cadit semper. Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior ut nostri poetae, quotiens dulce carmen esse voluerunt, illorum id nominibus exornent.
XXXIV. His illa potentiora, quod res plurimae carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut circumire: etiam in iis quae denominata sunt summa paupertas in eadem nos frequentissime revolvit: at illis non verborum modo sed linguarum etiam inter se differentium copia est.
XXXV. Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, det mihi in loquendo eandem iucunditatem et parem copiam. Quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus certe verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione:
XXXVI. nam quo minus adiuvat sermo, rerum inventione pugnandum est. Sensus sublimes variique eruantur: permovendi omnes adfectus erunt, oratio tralationum nitore inluminanda. Non possumus esse tam graciles, simus fortiores: subtilitate vincimur, valeamus pondere: proprietas penes illos est certior, copia vincamus.
XXXVII. Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent, nos plerumque maioribus velis movemur: validior spiritus nostros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet vada accessus, ego aliquid, non multo tamen, altius in quo mea cumba non sidat inveniam.
XXXVIII. Neque enim, si tenuiora haec ac pressiora Graeci melius, in eoque vincimur solo et ideo in comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars haec orationis, sed exigenda ut optime possumus: possumus autem rerum et modo et iudicio esse similes, verborum gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda est.
XXXIX. An non in privatis et acutus et distinctus et non super modum elatus M. tullius? non in M. Calidio insignis haec virtus? non Scipio, Laelius, Cato in loquendo velut Attici Romanorum fuerunt? cui porro non satis est quo nihil esse melius potest?
XL. Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis coniugibus liberis servis loquamur, contento promere animi voluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quidquid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in loquendo iactantiae, remotum a veritate fictumque ipsorum gratia verborum, quibus solum natura sit officium attributum servire sensibus:
XLI. sicut athletarum corpora, etiam si validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie quae sit concessa hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu res ostendere et tralationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?
XLII. Denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiam si parcius, simili tamen ratione falsa et inpropria pro virtute ducentis. Qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque communibus.
XLIII. Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio: cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret: sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species inpellere, utetur his quoque adiutoriis quae sunt ab eadem nobis concessa natura:
XLIV. nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est. Ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et loquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent), et idem homines aliter de re alia locuntur et servant personarum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
XLV. Quapropter ne illis quidem nimium repugno qui dandum putant nonnihil esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligandum puto. Atque id fecisse M. tullium video, ut cum omnia utilitati, tum partem quandam delectationi daret, cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: nam hoc ipso proderat, quod placebat.
XLVI. Ad cuius voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus pluris: nempe enim fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra haec lumina et continua fuerint et invicem offecerint.
XLVII. Sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra; do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica, ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quae honestiora.
XLVIII. Ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent quis utile neget? Feriunt animum et uno ictu frequenter inpellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
XLIX. At sunt qui haec excitatiora lumina, etiam si dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt, ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
L. praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates (commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum et ad legem ac regulam compositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.
LI. Quin illi subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri paradeigma dicendo, enthymema scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; itaque non illas modo, ut opinor, debet habere virtutes * dico, non vitia: nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint scio.
LII. Quo different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo sed etiam eius qui est strictior multo, Demosthenis. Neque enim adfectus omnino movendi erunt nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia supervacua esse apud talis Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes: proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
LIII. cum vero iudex detur aut populus aut ex populo laturique sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad optinendum quod intendimus prodesse credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut doceamus quo modo dici oporteat.
LIV. An Demosthenes male sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici ut scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut dixerunt.
LV. Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, semper. Sed erunt quae impediant brevitate tempora a iudice data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habebit omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium dicta sunt: non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
LVI. Nam id quoque plurimum refert, quo modo audire iudex velit, atque “eius vultus saepe ipse rector est dicentis”, ut Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. Sermo ipse qui facillime iudicem doceat aptandus; nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
LVII. Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an Amphionem nosset, negante eo detraxit adspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat. Huius modi casus efficient ut aliquando dicatur aliter quam scribitur, cum dicere quo modo scribendum est non licet.
LVIII. Altera est divisio, quae in tris partis et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recta dicendi genera inter se videntur. Namque unum subtile, quod ischnon vocant, alterum grande atque robustum, quod hadron dicunt, constituunt, tertium alii medium ex duobus, alii floridum (namque id antheron appellant) addiderunt.
LIX. Quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sive, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium, in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur. Itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, estque id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
LX. Medius hic modus et tralationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed virentibus utrimque ripis inumbratus.
LXI. At ille qui saxa devolvat et “pontem indignetur” et ripas sibi faciat multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret, cogetque ire qua rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque * +Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu+ adloquetur.
LXII. Hic et amplificationibus extollet orationem et in supralationem quoque erigetur: “quae Charybdis tam vorax?” et “Oceanus medius fidius ipse”: nota sunt enim etiam studiosis haec lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: “vos enim Albani tumuli atque luci, vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales.” Hic iram, hic misericordiam inspirabit: hoc dicente iudex pallebit et flebit et per omnis adfectus tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
LXIII. Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
LXIV. Nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam (id enim est non deerrare verbis) et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest: sed summam expressurus [est] in Vlixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis nivibus [et] copia verborum atque impetu parem tribuit.
LXV. cum hoc igitur nemo mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. Hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
LXVI. Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. Nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum intervalla sunt atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est, quoniam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
LXVII. Ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
LXVIII. Eademque musicis ratio est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his [atque huc] quos interposuerant inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
LXIX. Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed stultissimum quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris quod vulgo genus dicendi vocant: utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo sed pro partibus causae.
LXX. Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certamine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum locorum temporumque mutabit: ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex isdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum, alias ad movendum adhibebit artis.
LXXI. Non unus color prohoemii narrationis argumentorum egressionis perorationis servabitur. Dicet idem graviter severe acriter vehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse subtiliter blande leniter dulciter breviter urbane, non ubique similis sed ubique par sibI.
LXXII. Sic fiet cum id propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque, nec doctorum modo sed etiam vulgi, consequatur.
LXXIII. Falluntur enim plurimum qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut inmodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris si leviter excutiantur flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque plausibile.
LXXIV. Quod quidem placere multis nec infitior nec miror: est enim iucunda res ac favorabilis qualiscumque eloquentia, et ducit animos naturali voluptate vox omnis, neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli. Quo minus mirum est quod nulli non agentium parata vulgi corona est.
LXXV. Vbi vero quid exquisitius dictum accidit auribus imperitorum, qualecumque id est, quod modo se ipsi posse desperent, habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud quidem facile est. Sed evanescunt haec atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet, “at si contuleris eam Lacaenae, conspectu melioris obruatur”, ut Ovidius ait.
LXXVI. Si vero iudicium his corruptis acrius adhibeas ut fucinis sulphura, iam illum quo fefellerant exuant mentitum colorem et quadam vix enarrabili foeditate pallescant. Lucent igitur haec citra solem et ut quaedam exigua animalia igniculi videntur in tenebris. Denique mala multi probant, nemo improbat bona.
LXXVII. Neque vero omnia ista de quibus locuti sumus orator optime tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
LXXVIII. Nitidus ille et sublimis et locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis imperat: desinit enim in adversa niti qui pervenit in summum. Scandenti circa ima labor est, ceterum quantum processeris, mollior clivus ac laetius solum.
LXXIX. Et si haec quoque iam lenius supina perseverantibus studiis evaseris, inde fructus inlaborati offerunt sese et omnia sponte proveniunt: quae tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et copia habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, et nitor ille cultum virilem et inventio iudicium.
LXXX. Sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida. Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium via, quia utriusque ultimum vitium est.

11. I. His dicendi virtutibus usus orator in iudiciis consiliis contionibus senatu, in omni denique officio boni civis, finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius quam fecerit faciat.
II. Neque enim scientia modo constat orator, quae augetur annis, sed voce latere firmitate: quibus fractis aut inminutis aetate seu valetudine cavendum ne quid in oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
III. Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit summum oratorem Domitium Afrum valde senem cotidie aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum agente illo quem principem fuisse quondam fori non erat dubium alii, quod indignum videatur, riderent, alii erubescerent: quae occasio +illo+ fuit dicendi malle eum deficere quam desinere.
IV. Neque erant illa qualiacumque mala, sed minora. Quare antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet et in portum integra nave perveniet. Neque enim minores eum cum id fecerit studiorum fructus prosequentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus reddet aut eloquentiae componet artem aut pulcherrimis vitae praeceptis dignum os dabit.
V. Frequentabunt vero eius domum optimi iuvenes more veterum et vere dicendi viam velut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae parens, et ut vetus gubernator litora et portus et quae tempestatium signa, quid secundis flatibus quid adversis ratio poscat docebit, non humanitatis solum communi ductus officio, sed amore quodam operis:
VI. nemo enim minui velit id in quo maximus fuit. Quid porro est honestius quam docere quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum a patre Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium, Dolabellam ad morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque.
VII. Ac nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam in tuto conlocarit et sentiet vivus eam quae post fata praestari magis solet [et] venerationem et quid apud posteros futurus sit videbit.
VIII. Conscius sum mihi, quantum mediocritate valui, quaeque antea scierim quaeque operis huiusce gratia potuerim inquirere candide me atque simpliciter in notitiam eorum, si qui forte cognoscere voluissent, protulisse. Atque id viro bono satis est, docuisse quod scierit.
IX. Vereor tamen ne aut magna nimium videar exigere, qui eundem virum bonum esse et dicendi peritum velim, aut multa, qui tot artibus in pueritia discendis morum quoque praecepta et scientiam iuris civilis praeter ea quae de eloquentia tradebantur adiecerim, quique haec operi nostro necessaria esse crediderint velut moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum.
X. [tu] Qui primum renuntient sibi quanta sit humani ingenii vis, quam potens efficiendi quae velit, cum maria transire, siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum paene dimetiri minores sed difficiliores artes potuerint. tum cogitent quantam rem petant quamque nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
XI. Quod si mente conceperint, huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque inpervium neque saltem durum putent. Nam id quod prius quodque maius est, ut boni viri simus, voluntate maxime constat: quam qui vera fide induerit, facile eas idem quae virtutem docent artis accipiet.
XII. Neque enim aut tam perplexa aut tam numerosa sunt quae +praemuntur+ ut non paucorum admodum annorum intentione discantur. Longam [in] eam facit operam quod repugnamus: brevis est institutio vitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora volentibus promptum est ut vere intuenti mirum sit illud magis, malos esse tam multos.
XIII. Nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere. Cetera vero, etiam si aetatem nostram non spatio senectutis sed tempore adulescentiae metiamur, abunde multos ad discendum annos habent: omnia enim breviora reddet ordo et ratio et modus.
XIV. Sed culpa est in praeceptoribus prima, qui libenter detinent quos occupaverunt, partim cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, quo difficilius videatur esse quod pollicentur, partim etiam inscientia tradendi vel neglegentia: proxima in nobis, qui morari in eo quod novimus quam discere quae nondum scimus melius putamus.
XV. Nam ut de nostris potissimum studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars aetatis absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris in rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore imaginem veri discriminis et dicendi leges comperisse?
XVI. Quod non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, sed quia non in una sit eius specie consenescendum. * cognoscere et praecepta vivendi perdiscere et in foro nos experiri potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non multos poscat annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est exercitatio, quae vires cito facit, cum fecit tuetur.
XVII. Rerum cognitio cotidie crescit; et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere, non, quod ne fieri quidem potest, omnia.
XVIII. Sed breve nobis tempus nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas vanus salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt. Adice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et fractis omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea quae supersunt.
XIX. Quae si omnia studiis inpenderentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum spatii videretur vel diurna tantum computantibus tempora, ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, adiuvarent. Nunc computamus annos non quibus studuimus sed quibus viximus.
XX. Nec vero si geometrae et musici et grammatici ceterarumque artium professores omnem suam vitam, quamlibet longa fuerit, in singulis artibus consumpserunt, sequitur ut pluris quasdam vitas ad plura discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt ac tot annos non in percipiendo exhauserunt sed in praecipiendo.
XXI. Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, ut Elium Hippian transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque quae omnia manu sua fecerat in usu habuit, atque ita se praeparavit ne cuius alterius ope egeret: inlusisse tot malis quot summa senectus habet universae Graeciae credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque vellet iubebat.
XXII. Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? Quot saeculis Aristoteles didicit ut non solum quae ad philosophos atque oratores pertinent scientia complecteretur, sed animalium satorumque naturas omnis perquireret? Illis haec invenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos praeceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit videri nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae priores elaborarunt.
XXIII. M. igitur Cato, idem summus imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; inter tot operas militiae, tantas domi contentiones rudi saeculo litteras Graecas aetate iam declinata didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.
XXIV. Quam multa, paene omnia tradidit Varro! Quod instrumentum dicendi M. tullio defuit? Quid plura? cum etiam Cornelius Celsus, mediocri vir ingenio, non solum de his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus vel ipso proposito ut eum scisse omnia illa credamus.
XXVI. At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum naturam, nec quidquid non est factum ne fieri quidem posse, cum omnia quae magna sunt atque admirabilia tempus aliquod quo primum efficerentur habuissent:
XXVI. nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique quidquid est optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa desperet (quod cur faciat cui ingenium valetudo facultas praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pulchrum in secundis tertiisque consistere.
XXVII. Neque enim si quis Achillis gloriam in rebus bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines habuissent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Hortensium Cicero, sed nec illi qui post eos fuerunt.
XXVIII. Verum ut transeundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente eloquentiae agere coeperunt, parum in vita dignitatis habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui pessime de rebus humanis perductae in summum artes mererentur, si quod optimum, idem ultimum fuisset.
XXIX. Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus, ac si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi perfectae par est. Neque erat difficile vel veteribus vel novis exemplis palam facere non abunde maiores opes honores amicitias, laudem praesentem futuram hominibus contigisse, nisi indignum litteris esset ab opere pulcherrimo, cuius tractatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, hanc minorem exigere mercedem, more eorum qui a se non virtutes sed voluptatem quae fit ex virtutibus peti dicunt.
XXX. Ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil di inmortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus in summum aut certe multos infra nos videbimus.
XXXI. Haec erant, Marcelle Vitori, quibus praecepta dicendi pro virili parte adiuvari posse per nos videbantur, quorum cognitio studiosis iuvenibus si non magnam utilitatem adferet, at certe, quod magis petimus, bonam voluntatem.