Quintilianus – Institutiones L. XI-XII

(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XLI. Neque gravissimus autem in musica sonus nec acutissimus orationibus convenit: nam et hic parum clarus nimiumque plenus nullum adferre animis motum potest, et ille praetenuis et inmodicae claritatis cum est ultra verum, tum neque pronuntiatione flecti neque diutius ferre intentionem potest.
XLII. Nam vox, ut nervi, quo remissior hoc gravior et plenior, quo tensior hoc tenuis et acuta magis est. Sic ima vim non habet, summa rumpi periclitatur. Mediis ergo utendum sonis, hique tum augenda intentione excitandi, tum summittenda sunt temperandi.
XLIII. Nam prima est observatio recte pronuntiandi aequalitas, ne sermo subsultet inparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, gravia acutis, elata summissis, et inaequalitate horum omnium sicut pedum claudicet. Secunda varietas: quod solum est pronuntiatio.
XLIV. Ac ne quis pugnare inter se putet aequalitatem et varietatem, cum illi virtuti contrarium vitium sit inaequalitas, huic quae dicitur monoeideia, quasi quidam unus aspectus. Ars porro variandi cum gratiam praebet ac renovat aures, tum dicentem ipsa laboris mutatione reficit, ut standi ambulandi sedendi iacendi vices sunt nihilque eorum pati unum diu possumus.
XLV. Illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rationem rerum de quibus dicimus animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet. Vitemus igitur illam quae Graece monotonia vocatur, una quaedam spiritus ac soni intentio, non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi modum, quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio, sed ut in isdem partibus isdemque adfectibus sint tamen quaedam non ita magnae vocis declinationes, prout aut verborum dignitas aut sententiarum natura aut depositio aut inceptio aut transitus postulabit:
XLVI. ut qui singulis pinxerunt coloribus, alia tamen eminentiora alia reductiora fecerunt, sine quo ne membris quidem suas lineas dedissent.
XLVII. Proponamus enim nobis illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne ad singulas paene distinctiones quamvis in eadem facie tamen quasi vultus mutandus est? “Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere”:
XLVIII. etiam si est toto proposito contractum atque summissum, quia et exordium est et solliciti exordium, tamen fuerit necesse est aliquid plenius et erectius dum dicit “pro fortissimo viro” quam cum “etsi vereor” et “turpe sit” et “timere”.
XLIX. Iam secunda respiratio increscat oportet et naturali quodam conatu, quo minus pavide dicimus quae secuntur, et quod magnitudo animi Milonis ostenditur: “minimeque deceat, cum Titus Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur.” Deinde quasi obiurgatio sui est: “me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse.”
L. tum invidiosiora: “tamen haec novi iudicii nova forma terret oculos.” Illa vero iam paene apertis, ut aiunt, tibiis: “qui, quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt.” Nam sequens latum etiam atque fusum est: “non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat.”
LI. Quod notavi ut appareret non solum in membris causae sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi varietatem, sine qua nihil neque maius neque minus est.
Vox autem ultra vires urgenda non est: nam et suffocata saepe et maiore nisu minus clara est et interim elisa in illum sonum erumpit cui Graeci nomen a gallorum inmaturo cantu dederunt.
LII. Nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnumquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur. cui contrarium est vitium nimiae tarditatis: nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos, et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit. Promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum.
LIII. Spiritus quoque nec crebro receptus concidat sententiam nec eo usque trahatur donec deficiat. Nam et deformis est consumpti illius sonus et respiratio sub aqua diu pressi similis et receptus longior et non oportunus, ut qui fiat non ubi volumus sed ubi necesse est. Quare longiorem dicturis perihodon colligendus est spiritus, ita tamen ut id neque diu neque cum sono faciamus, neque omnino ut manifestum sit: reliquis partibus optime inter iuncturas sermonis revocabitur.
LIV. Exercendus autem est ut sit quam longissimus: quod Demosthenes ut efficeret scandens in adversum continuabat quam posset plurimos versus. Idem quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
LV. Est interim et longus et plenus et clarus satis spiritus, non tamen firmae intentionis ideoque tremulus, ut corpora quae aspectu integra nervis parum sustinentur. Id brasmon Graeci vocant. sunt qui spiritum cum stridore per raritatem dentium non recipiunt sed resorbent. sunt qui crebro anhelitu et introrsum etiam clare sonante imitentur iumenta onere et iugo laborantia:
LVI. quod adfectant quoque, tamquam inventionis copia urgeantur maiorque vis eloquentiae ingruat quam quae emitti faucibus possit. Est aliis concursus oris et cum verbis suis conluctatio. Iam tussire et exspuere crebro et ab imo pulmone pituitam trochleis adducere et oris umore proximos spargere et maiorem partem spiritus in loquendo per nares effundere, etiam si non utique vocis sunt vitia, quia tamen propter vocem accidunt potissimum huic loco subiciantur.
LVII. Sed quodcumque ex his vitium magis tulerim quam, quo nunc maxime laboratur in causis omnibus scholisque, cantandi, quod inutilius sit an foedius nescio. Quid enim minus oratori convenit quam modulatio scaenica et nonnumquam ebriorum aut comisantium licentiae similis?
LVIII. Quid vero movendis adfectibus contrarium magis quam, cum dolendum irascendum indignandum commiserandum sit, non solum ab his adfectibus, in quos inducendus est iudex, recedere, sed ipsam fori sanctitatem ludorum talarium licentia solvere? Nam Cicero illos ex Lycia et Caria rhetoras paene cantare in epilogis dixit: nos etiam cantandi severiorem paulo modum excessimus.
LIX. Quisquamne, non dico de homicidio sacrilegio parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat? Quod si omnino recipiendum est, nihil causae est cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo mehercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
LX. Facimus tamen hoc libenter: nam nec cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris in hoc quam in agendo minus est. Et sunt quidam qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique audiendi quod aures mulceat voluptate ducantur. Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in oratione “cantum obscuriorem” et hoc quodam naturali initio venit? Ostendam non multo post ubi et quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem, sed, quod plerique intellegere nolunt, obscurior.
LXI. Iam enim tempus est dicendi quae sit apta pronuntiatio: quae certe ea est quae iis de quibus dicimus accommodatur. Quod quidem maxima ex parte praestant ipsi motus animorum, sonatque vox ut feritur: sed cum sint alii veri adfectus, alii ficti et imitati, veri naturaliter erumpunt, ut dolentium irascentium indignantium, sed carent arte ideoque sunt disciplina et ratione formandi.
LXII. Contra qui effinguntur imitatione, artem habent; sed hi carent natura, ideoque in iis primum est bene adfici et concipere imagines rerum et tamquam veris moveri. Sic velut media vox, quem habitum a nostris acceperit, hunc iudicum animis dabit: est enim mentis index ac totidem quot illa mutationes habet.
LXIII. Itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodam modo hilaris fluit; at in certamine erecta totis viribus et velut omnibus nervis intenditur. Atrox in ira et aspera ac densa et respiratione crebra: neque enim potest esse longus spiritus cum immoderate effunditur. Paulum in invidia facienda lentior, quia non fere ad hanc nisi inferiores confugiunt; at in blandiendo fatendo satisfaciendo rogando lenis et summissa.
LXIV. suadentium et monentium et pollicentium et consolantium gravis: in metu et verecundia contracta, adhortationibus fortis, disputationibus teres, miseratione flexa et flebilis et consulto quasi obscurior; at in egressionibus fusa et securae claritatis, in expositione ac sermonibus recta et inter acutum sonum et gravem media.
LXV. Attollitur autem concitatis adfectibus, compositis descendit, pro utriusque rei modo altius vel inferius.
Quid autem quisque in dicendo postulet locus paulum differam, ut de gestu prius dicam, qui et ipse voci consentit et animo cum ea simul paret. Is quantum habeat in oratore momenti satis vel ex eo patet, quod pleraque etiam citra verba significat.
LXVI. Quippe non manus solum sed nutus etiam declarant nostram voluntatem, et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intellegitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum, et animalium quoque sermone carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprenditur.
LXVII. Nec mirum si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum pictura, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus ut ipsam vim dicendi nonnumquam superare videatur. Contra si gestus ac vultus ab oratione dissentiat, tristia dicamus hilares, adfirmemus aliqua renuentes, non auctoritas modo verbis sed etiam fides desit. Decor quoque a gestu atque motu venit.
LXVIII. Ideoque Demosthenes grande quoddam intuens speculum componere actionem solebat: adeo, quamvis fulgor ille sinistras imagines reddat, suis demum oculis credidit quod efficeret.
Praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est, cum ad illum de quo dixi decorem, tum etiam ad significationem.
LXIX. Decoris illa sunt, ut sit primo rectum et secundum naturam: nam et deiecto humilitas et supino adrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam mentis ostenditur. tum accipiat aptos ex ipsa actione motus, ut cum gestu concordet et manibus ac lateribus obsequatur:
LXX. aspectus enim semper eodem vertitur quo gestus, exceptis quae aut damnare aut concedere aut a nobis removere oportebit, ut idem illud vultu videamur aversari, manu repellere:
“di talem avertite pestem”:
“haud equidem tali me dignor honore.”
Significat vero plurimis modis.
LXXI. Nam praeter adnuendi renuendi confirmandique motus sunt et verecundiae et dubitationis et admirationis et indignationis noti et communes omnibus. Solo tamen eo facere gestum scaenici quoque doctores vitiosum putaverunt. Etiam frequens eius nutus non caret vitio: adeo iactare id et comas excutientem rotare fanaticum est.
LXXII. Dominatur autem maxime vultus. Hoc supplices, hoc minaces, hoc blandi, hoc tristes, hoc hilares, hoc erecti, hoc summissi sumus: hoc pendent homines, hunc intuentur, hic spectatur etiam antequam dicimus: hoc quosdam amamus hoc odimus, hoc plurima intellegimus, hic est saepe pro omnibus verbis.
LXXIII. Itaque in iis quae ad scaenam componuntur fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit A‰rope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
LXXIV. In comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi lenones parasiti rustici milites meretriculae ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus interim lenis est, altero erecto altero composito est supercilio, atque id ostendere maxime latus actoribus moris est quod cum iis quas agunt partibus congruat.
LXXV. Sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus emanat, ut citra motum quoque et hilaritate enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant. Quin etiam lacrimas iis natura mentis indices dedit, quae aut erumpunt dolore aut laetitia manant. Motu vero intenti, remissi, superbi, torvi, mites, asperi fiunt: quae ut actus poposcerit fingentur.
LXXVI. Rigidi vero et extenti aut languidi et torpentes aut stupentes aut lascivi et mobiles et natantes et quadam voluptate suffusi aut limi et, ut sic dicam, venerii aut poscentes aliquid pollicentesve numquam esse debebunt. Nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
LXXVII. Et ad haec omnia exprimenda in palpebris etiam et in genis est quoddam deserviens iis ministerium.
LXXVIII. Multum et superciliis agitur; nam et oculos formant aliquatenus et fronti imperant: his contrahitur attollitur remittitur, ut una res in ea plus valeat, sanguis ille qui mentis habitu movetur, et, cum infirmam verecundia cutem accipit, effunditur in ruborem: cum metu refugit, abit omnis et pallore frigescit: temperatus medium quoddam serenum efficit.
LXXIX. Vitium in superciliis si aut inmota sunt omnino aut nimium mobilia aut inaequalitate, ut modo de persona comica dixeram, dissident aut contra id quod dicimus finguntur: ira enim contractis, tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur. Adnuendi quoque et renuendi ratione demittuntur aut adlevantur.
LXXX. Naribus labrisque non fere quicquam decenter ostendimus, tametsi derisus contemptus fastidium significari solet. Nam et “corrugare nares”, ut Horatius ait, et inflare et movere et digito inquietare et inpulso subito spiritu excutere et diducere saepius et plana manu resupinare indecorum est, cum emunctio etiam frequentior non sine causa reprendatur.
LXXXI. Labra et porriguntur male et scinduntur et adstringuntur et diducuntur et dentes nudant et in latus ac paene ad aurem trahuntur et velut quodam fastidio replicantur et pendent et vocem tantum altera parte dimittunt. Lambere quoque ea et mordere deforme est, cum etiam in efficiendis verbis modicus eorum esse debeat motus: ore enim magis quam labris loquendum est.
LXXXII. Cervicem rectam oportet esse, non rigidam aut supinam. Collum diversa quidem sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor tenuaturque vox ac fatigatur, adfixum pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
LXXXIII. Vmerorum raro decens adlevatio atque contractio est: breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit cum se in habitum adulationis admirationis metus fingunt.
LXXXIV. Bracchii moderata proiectio, remissis umeris atque explicantibus se in proferenda manu digitis, continuos et decurrentis locos maxime decet. At cum speciosius quid uberiusque dicendum est, ut illud “saxa atque solitudines voci respondent”, exspatiatur in latus et ipsa quodam modo se cum gestu fundit oratio.
LXXXV. Manus vero, sine quibus trunca esset actio ac debilis, vix dici potest quot motus habeant, cum paene ipsam verborum copiam persequantur. Nam ceterae partes loquentem adiuvant, hae, prope est ut dicam, ipsae locuntur.
LXXXVI. An non his poscimus pollicemur, vocamus dimittimus, minamur supplicamus, abominamur timemus, interrogamus negamus, gaudium tristitiam dubitationem confessionem paenitentiam modum copiam numerum tempus ostendimus?
LXXXVII. non eaedem concitant inhibent [supplicant] probant admirantur verecundantur? non in demonstrandis locis atque personis adverbiorum atque pronominum optinent vicem? – ut in tanta per omnis gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum communis sermo videatur.
LXXXVIII. Et hi quidem de quibus sum locutus cum ipsis vocibus naturaliter exeunt gestus: alii sunt qui res imitatione significant, ut si aegrum temptantis venas medici similitudine aut citharoedum formatis ad modum percutientis nervos manibus ostendas, quod est genus quam longissime in actione fugiendum.
LXXXIX. Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus ad sensus magis quam ad verba accommodatus, quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se manum referre cum de se ipso loquatur et in eum quem demonstret intendere et aliqua his similia permiserim, ita non effingere status quosdam et quidquid dicet ostendere.
XC. Neque id in manibus solum sed in omni gestu ac voce servandum est. Non enim aut in illa perihodo “stetit soleatus praetor populi Romani” inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est, aut in illa “caedebatur in medio foro Messanae” motus laterum qualis esse ad verbera solet torquendus aut vox qualis dolori exprimitur eruenda, cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur quod, etiam si iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminata voce pronuntiant;
XCI. adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio quorum ars omnis constat imitatione.
XCII. Est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, simul capite atque umeris sensim ad id quo manus feratur obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans: longius enim partibus iis et liberius exseritur.
XCIII. Vitiose vero idem sinistrum quasi umerum petens in latus agi solet, quamquam adhuc peius aliqui transversum bracchium proferunt et cubito pronuntiant. duo quoque medii sub pollicem veniunt, et est hic adhuc priore gestus instantior, principio et narrationi non commodatus.
XCIV. At cum tres contracti pollice premuntur, tum digitus ille quo usum optime Crassum Cicero dicit explicari solet. Is in exprobrando et indicando (unde ei nomen est) valet, et adlevata ac spectante umerum manu paulum inclinatus adfirmat, versus in terram et quasi pronus urget, et aliquando pro numero est.
XCV. Idem summo articulo utrimque leviter adprenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est. Acrius tamen argumentari videntur qui medium articulum potius tenent, tanto contractioribus ultimis digitis quanto priores descenderunt.
XCVI. Est et ille verecundae orationi aptissimus, quo, quattuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore aut pectore fertur ad nos manus et deinde prona ac paulum prolata laxatur.
XCVII. Hoc modo coepisse Demosthenen credo in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio, sic formatam Ciceronis manum cum diceret: “si, iudices, ingeni mei, quod sentio quam sit exiguum.” Eadem aliquatenus liberius deorsum spectantibus digitis colligitur in nos et fusius paulo in diversum resolvitur, ut quodam modo sermonem ipsum proferre videatur.
XCVIII. Binos interim digitos distinguimus, sed non inserto pollice, paulum tamen inferioribus intra spectantibus, sed ne illis quidem tensis qui supra sunt.
XCIX. Interim extremi palmam circa ima pollicis premunt, ipse prioribus ad medios articulos iungitur, interim quartus oblique reponitur, interim quattuor remissis magis quam tensis, pollice intus inclinato, habilem demonstrando in latus aut distinguendis quae dicimus manum facimus, cum supina in sinistrum latus, prona in alterum fertur.