(… Testi Latini – felicemassaro.it)

4. I. In primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum tum etiam novorum, adeo ut non ea modo quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita quaeque cotidie aguntur debeat nosse, verum ne ea quidem quae sunt a clarioribus poetis ficta neglegere.
II. Nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum optinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur. Sciat ergo quam plurima: unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur (quod Homerus frequentissime testatur). Sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.

5. I. Haec sunt quae me redditurum, promiseram instrumenta, non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris: haec arma habere ad manum, horum scientia debet esse succinctus, accedente verborum figurarumque facili copia et inventionis ratione et disponendi usu et memoriae firmitate et actionis gratia. Sed plurimum ex his valet animi praestantia quam nec metus frangat nec adclamatio terreat nec audientium auctoritas ultra debitam reverentiam tardet.
II. Nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae temeritatis inprobitatis adrogantiae, ita citra constantiam fiduciam fortitudinem nihil artes, nihil studium, nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et inbellibus. Invitus mehercules dico, quoniam et aliter accipi potest, ipsam verecundiam, vitium quidem sed amabile et quae virtutes facillime generet, esse inter adversa, multisque in causa fuisse ut bona ingenii studiique in lucem non prolata situ quodam secreti consumerentur.
III. Sciat autem, si quis haec forte minus adhuc peritus distinguendi vim cuiusque verbi leget, non probitatem a me reprendi, sed verecundiam, quae est timor quidam reducens animum ab iis quae facienda sunt: inde confusio et coepti paenitentia et subitum silentium. Quis porro dubitet vitiis adscribere adfectum propter quem facere honeste pudet?
IV. Neque ego rursus nolo eum qui sit dicturus et sollicitum surgere et colore mutari et periculum intellegere, quae si non acciderent, etiam simulanda erant; sed intellectus hic sit operis, non metus, moveamurque, non concidamus. Optima est autem emendatio verecundiae fiducia et quamlibet inbecilla frons magna conscientia sustinetur.
V. sunt et naturalia, ut supra dixi, quae tamen et cura iuvantur instrumenta, vox latus decor: quae quidem tantum valent ut frequenter famam ingeni faciant. Habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed cum diceret eminere inter aequalis Trachalus videbatur: ea corporis sublimitas erat, is ardor oculorum, frontis auctoritas, gestus praestantia, vox quidem non, ut Cicero desiderat, paene tragoedorum, sed super omnis quos ego quidem audierim tragoedos.
VI. Certe cum in basilica Iulia diceret primo tribunali, quattuor autem iudicia, ut moris est, cogerentur atque omnia clamoribus fremerent, et auditum eum et intellectum et, quod agentibus ceteris contumeliosissimum fuit, laudatum quoque ex quattuor tribunalibus meminI. Sed hoc votum est et rara felicitas: quae si non adsit, sane sufficiat ab iis quibus quis dicit audiri. Talis esse debet orator, haec scire.

6. I. Agendi autem initium sine dubio secundum vires cuiusque sumendum est. Neque ego annos definiam, cum Demosthenen puerum admodum actiones pupillares habuisse manifestum sit, Calvus Caesar Pollio multum ante quaestoriam omnes aetatem gravissima iudicia susceperint, praetextatos egisse quosdam sit traditum, Caesar Augustus duodecim natus annos aviam pro rostris laudaverit.
II. Modus mihi videtur quidam tenendus, ut neque praepropere destringatur inmatura frons et quidquid est illud adhuc acerbum proferatur (nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubique perniciosissimum, praevenit vires fiducia), nec rursus differendum est tirocinium in senectutem: nam cotidie metus crescit maiusque fit semper quod ausuri sumus, et dum deliberamus quando incipiendum sit incipere iam serum est. Quare fructum studiorum viridem et adhuc dulcem promi decet, dum et venia et spes est et paratus favor et audere non dedecet, et si quid desit operi supplet aetas, et si qua sunt dicta iuveniliter pro indole accipiuntur, ut totus ille Ciceronis pro Sexto Roscio locus:
IV. “quid enim tam commune quam spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?” Quae cum sex et viginti natus annos summis audientium clamoribus dixerit, defervisse tempore et annis liquata iam senior idem fatetur. Et hercule quantumlibet secreta studia contulerint, est tamen proprius quidam fori profectus, alia lux, alia veri discriminis facies, plusque, si separes, usus sine doctrina quam citra usum doctrina valeat.
V. Ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant. At illic et iudex tacet et adversarius obstrepit et nihil temere dictum perit, et si quid tibi ipse sumas probandum est, et laboratam congestamque dierum ac noctium studio actionem aqua deficit, et omisso magna semper flandi tumore in quibusdam causis loquendum est, quod illi diserti minime sciunt.
VI. Itaque nonnullos reperias qui sibi eloquentiores videantur quam ut causas agant. Ceterum illum quem iuvenem tenerisque adhuc viribus nitentem in forum deduximus et incipere quam maxime facili ac favorabili causa velim, ferarum ut catuli molliore praeda saginantur, et non utique ab hoc initio continuare operam et ingenio adhuc alendo callum inducere, sed iam scientem quid sit pugna et in quam rem studendum sit refici atque renovari.
VII. Sic et tirocinii metum dum facilius est audere transierit, nec audendi facilitatem usque ad contemptum operis adduxerit. Vsus est hac ratione M. tullius, et, cum iam clarum meruisset inter patronos qui tum erant nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit. tum dignum operae pretium venit cum inter se congruunt praecepta et experimenta.

7. I. cum satis in omne certamen virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque privato duci possit officio ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. Nam et leges ipsae nihil valeant nisi actoris idonea voce munitae, et si poenas scelerum expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.
II. Quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus sed emendandi vitia corrigendique mores (nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur;
III. itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum; ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes opsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur; idque cum ab Hortensio, Lucullis, sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est:
IV. quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse vix scio cui reliquerit huius nominis locum): neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in advocationem maxime causa.
V. Quoniam tamen omnis qui non improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque voluntate moveatur: namque hos et amicissimos habebit vir bonus.
VI. summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi: non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit. Neque vero pudor obstet quo minus susceptam cum melior videretur litem, cognita inter discendum iniquitate, dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
VII. Nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem (neque est dignus opera patroni qui non utitur consilio) et certe non convenit ei quem oratorem esse volumus iniusta tueri scientem. Nam si ex illis quas supra diximus causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
VIII. Gratisne ei semper agendum sit tractari potest. Quod ex prima statim fronte diiudicare inprudentium est. Nam quis ignorat quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo quem exigimus animo dignissimum non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
IX. Caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. At si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati conlatum sit ad victum et Zenon Cleanthes Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
X. Neque enim video quae iustior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis de quibus optime meruerint quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione. Quod quidem non iustum modo sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter adquirendi recidant.
XI. Sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. Paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus. Quid si futurus?
XII. Malo tamen ille peccet. Nihil ergo adquirere volet orator ultra quam satis erit, ac ne pauper quidem tamquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciet se tanto plus praestitisse: non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet perire: denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.

8. I. Proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperietur qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucissimis cura est. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum nihil refert ubi litium cardo vertatur dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio pervertit, qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes quod ante agendum sit pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnumquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur,
III. partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intellegere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
IV. Ne illas quidem tulerim delicias eorum qui doceri amicos suos iubent, quamquam minus mali est si illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres inpendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
V. Pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutandum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
VI. Hi porro non tantum nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc consilium et colores adiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt inmutare nefas habent, et velut themata in scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex adversariis discunt.
VII. Liberum igitur demus ante omnia iis quorum negotium erit tempus ac locum, exhortemurque ultro ut omnia quamlibet verbose et unde volent +repetito tempore* exponant: non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
VIII. Frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur. Nec tanta sit acturo memoriae fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, praesertim hominem, quod saepe evenit, imperitum, sed etiam ut sciamus an eadem dicat.
IX. Plurimi enim mentiuntur, et tamquam non doceant causam sed agant non ut cum patrono sed ut cum iudice locuntur. Quapropter numquam satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et turbandus et evocandus.
X. Nam ut medicis non apparentia modo vitia curanda sunt, sed etiam invenienda quae latent, saepe ipsis ea qui sanandi sunt occulentibus, ita advocatus plura quam ostenduntur aspiciat. Nam cum satis in audiendo patientiae inpenderit, in aliam rursus ei personam transeundum est, agendusque adversarius, proponendum quidquid omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eius modi disceptatione natura.
XI. Interrogandus quam infestissime ac premendus: nam dum omnia quaerimus, aliquando ad verum ubi minime exspectavimus pervenimus.
In summa optimus est in discendo patronus incredulus: promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissimas consignationes, ipsum denique adversarium quaedam non negaturum.
XII. Ideoque opus est intueri omne litis instrumentum: quod videre non est satis, perlegendum erit. Nam frequentissime aut non sunt omnino quae promittebantur, aut minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta sunt, aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non habent modum.
XIII. Denique linum ruptum aut turbatam ceram aut sine agnitore signa frequenter invenies: quae nisi domi excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt destituta quam non promissa nocuissent. Multa etiam quae litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus eruet, modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat.
XIV. Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos minime convenit propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est quae personae, quae tempora loca instituta instrumenta cetera, ex quibus non tantum illud quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed qui metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum refert invidia reus an odio an contemptu laboret, quorum fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores premit.
XV. Sic causam perscrutatus, propositis ante oculos omnibus quae prosint noceantve, tertiam deinceps personam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et quod ipsum movisset de eadem re pronuntiaturum id potentissimum apud quemcumque agetur existimet. Sic eum raro fallet eventus, aut culpa iudicis erit.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12