TL_Quintilianus – Institutiones L. IX-X

1. I. Cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras (quae schemata Graece vocantur) locus ipsa rei natura coniunctus superiori. Nam plerique has tropos esse existimaverunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris. II. Vsus quoque est idem: nam et vim rebus adiciunt et gratiam praestant. Nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus. III. Quin adeo similitudo manifesta est ut ea discernere non sit in promptu. Nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res a derecta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur: ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, periphrasin autem et hyperbaton et onomatopoiian clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.

IV. Quo magis signanda est utriusque rei differentia. Est igitur tropos sermo a naturali et principali significatione tralatus ad aliam ornandae orationis gratia, vel, ut plerique grammatici finiunt, dictio ab eo loco in quo propria est tralata in eum in quo propria non est: “figura”, sicut nomine ipso patet, conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione. V. Quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in metaphorai, metonymiai, antonomasiai, metalempsei, synekdochei, katachresei, allegoriai, plerumque hyperbolei: namque et rebus fit et verbis. Onomatopoiia fictio est nominis: ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus si illud non fingeremus. VI. Periphrasis, etiam si frequenter et id ipsum in cuius locum adsumitur nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Epitheton, quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropos. In hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt: transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. VII. Horum nihil in figuras cadit: nam et propriis verbis et ordine conlocatis figura fieri potest. Quo modo autem ironia alia sit tropi, alia schematos, suo loco reddam: nomen enim fateor esse commune. Haec scio quam multiplicem habeant quamque scrupulosam disputationem, sed ea non pertinet ad praesens meum propositum. Nihil enim refert quo modo appelletur utrumlibet eorum, si quid orationi prosit apparet: nec mutatur vocabulis vis rerum. VIII. Et sicut homines, si aliud acceperunt quam quod habuerant nomen, idem sunt tamen, ita haec de quibus loquimur, sive tropi sive figurae dicentur, idem efficient. Non enim nominibus prosunt sed effectibus, ut statum coniecturalem an infitialem an facti an de substantia nominemus nihil interest, dum idem quaeri sciamus. IX. Optimum ergo in his sequi maxime recepta, et rem ipsam, quocumque appellabitur modo, intellegi. Illud tamen notandum, coire frequenter in easdem sententias et tropon et figuram: tam enim tralatis verbis quam propriis figuratur oratio.

X. Est autem non mediocris inter auctores dissensio et quae vis nominis eius et quot genera et quae quam multaeque sint species. Quare primum intuendum est quid accipere debeamus figuram. Nam duobus modis dicitur: uno qualiscumque forma sententiae, sicut in corporibus, quibus, quoquo modo sunt composita, utique habitus est aliquis: XI. altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus. Itaque cum in eosdem casus aut tempora aut numeros aut etiam pedes continuo quis aut certe nimium frequenter incurrit, praecipere solemus variandas figuras esse vitandae similitudinis gratia: XII. in quo ita loquimur tamquam omnis sermo habeat figuram. Itemque eadem figura dicitur “cursitare” qua “lectitare”, id est eadem ratione declinari. Quare illo intellectu priore et communi nihil non figuratum est. Quo si contenti sumus, non inmerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprensibilia partis huius praecepta existimavit. XIII. Sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum. Sic enim verum erit aliam esse orationem aschematiston, id est carentem figuris, quod vitium non inter minima est, aliam eschematismenen est figuratam. XIV. Verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio: unde et figuratae controversiae quaedam, de quibus post paulo dicam, vocantur. Ergo figura sit arte aliqua novata forma dicendi.

XV. Genus eius unum quidam putaverunt, in hoc ipso diversas opiniones secuti. Nam hi, quia verborum mutatio sensus quoque verteret, omnis figuras in verbis esse dixerunt, illi, quia verba rebus accommodarentur, omnis in sensibus. XVI. Quarum utraque manifesta cavillatio est. Nam et eadem dici solent aliter atque aliter manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest. Illa est enim posita in concipienda cogitatione, haec in enuntianda, sed frequentissime coeunt, ut in hoc: “iam, iam, Dolabella, neque me tui neque tuorum liberum -“: nam oratio a iudice aversa in sententia, “iam iam” et “liberum” in verbis sunt schemata.

XVII. Inter plurimos enim, quod sciam, consensum est duas eius esse partes, dianoias, id est mentis vel sensus vel sententiarum (nam his omnibus modis dictum est), et lexeos, id est verborum vel dictionis vel elocutionis vel sermonis vel orationis: nam et variatur et nihil refert. XVIII. Cornelius tamen Celsus adicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus. Nam quis ignorasse eruditum alioqui virum credat colores et sententias sensus esse? Quare sicut omnem orationem, ita figuras quoque versari necesse est in sensu et in verbis.

XIX. Vt vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum quae ad mentem pertinent: quarum quidem utilitas cum magna tum multiplex in nullo non orationis opere vel clarissime lucet. Nam etsi minime videtur pertinere ad probationem qua figura quidque dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus, et in animos iudicum qua non observatur inrepit. XX. Namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est: sic oratio, quae astu caret, pondere modo et inpulsu proeliatur, simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere. XXI. Iam vero adfectus nihil magis ducit. Nam si frons, oculi, manus multum ad motum animorum valent, quanto plus orationis ipsius vultus ad id quod efficere tendimus compositus? Plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.

XXII. Sed antequam quae cuique rei figura conveniat ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae: neque enim me movent nomina illa, quae fingere utique Graecis promptissimum est. XXIII. Ante omnia igitur illi qui totidem figuras putant quot adfectus repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscumque enuntiatio. Quapropter in dicendo irasci dolere misereri timere confidere contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere minari rogare excusare. XXIV. Sed fallit parum diligenter intuentes quod inveniunt in omnibus iis locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt: neque enim pars una dicendi est quae non recipere eas possit. Sed aliud est admittere figuram, aliud figuram esse: neque enim verebor explicandae rei gratia frequentiorem eiusdem nominis repetitionem. XXV. Quare dabunt mihi aliquam in irascente deprecante miserante figuram; scio: sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit. Cicero quidem omnia orationis lumina in hunc locum congerit, mediam quandam, ut arbitror, secutus viam: ut neque omnis sermo schema iudicaretur neque ea sola quae haberent aliquam remotam ab usu communi fictionem, sed quae essent clarissima et ad movendum auditorem valerent plurimum: quem duobus ab eo libris tractatum locum ad litteram subieci, ne fraudarem legentes iudicio maximi auctoris.