Quintilianus – Institutiones L. IX-X
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
Id quoque vitandum, in quo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. XXII. Sua cuique proposito lex, suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune: id imitemur quod commune est.
XXIII. Etiam hoc solet incommodi accidere iis qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas aut iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant: cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse, alia docendi alia movendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque diversa inter se ratio est. XXIV. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui proprie quem per omnia sequatur addicere. Longe perfectissimus Graecorum Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii (plurima ille). XXV. Sed non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. Quid ergo? non est satis omnia sic dicere quo modo M. tullius dixit? Mihi quidem satis esset si omnia consequi possem. Quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caeli, diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere? XXVI. Nam praeter id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentis vix aliqua pars sequitur; ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque loco conveniat aptemus.
XXVII. Imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit tantum in verbis. Illuc intendenda mens, quantum fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent: quid agatur prohoemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima cum sequitur, non cum arcessitur. Haec si perviderimus, tum vere imitabimur. XXVIII. Qui vero etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat si quid redundabit, is erit quem quaerimus perfectus orator: quem nunc consummari potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersunt quam illis qui adhuc summi sunt contigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores superasse, posteros docuisse dicantur.
3
I. Et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur: in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris, sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. Nec inmerito M. tullius hunc “optimum effectorem ac magistrum dicendi” vocat, cui sententiae personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de Oratore adsignando iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit. II. Scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum. Nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus fecundior, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus et fundit uberius et fidelius continet. Nam sine hac quidem constantia ipsa illa ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia. III. Illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus cum res exiget proferantur. Vires faciamus ante omnia quae sufficiant labori certaminum et usu non exhauriantur. IV. Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito, praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.
Sed cum sit duplex quaestio, quo modo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. V. Sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis: dilectus enim rerum verborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat ratio conlocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet verbum occupet locum. VI. Quae quidem ut diligentius exequamur, repetenda saepius erunt scriptorum proxima. Nam praeter id quod sic melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit ex integro vires, et velut repetito spatio sumit impetum: quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant, et ad illud quo contenditur spatium cursu ferantur, utque in iaculando bracchia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus. VII. Interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat; omnia enim nostra dum nascuntur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitatem. VIII. Sic scripsisse Sallustium accepimus, et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos die composuisse versus auctor est Varius. Oratoris quidem alia condicio est: itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. IX. Nam primum hoc constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. X. Summa haec est rei: cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo fit ut cito. Sed tum maxime cum facultas illa contigerit resistamus, ut provideamus et ferentis equos frenis quibusdam coerceamus, quod non tam moram faciet quam novos impetus dabit. Neque enim rursus eos qui robur aliquod in stilo fecerint ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto. XI. Nam quo modo sufficere officiis civilibus possit qui singulis actionum partibus insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint, increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem. XII. Nec promptum est dicere utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adulescentibus frequenter ut labore consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum. XIII. Is fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte vidisset, interrogavit quae causa frontis tam adductae. XIV. Nec dissimulavit adulescens tertium iam diem esse quod omni labore materiae ad scribendum destinatae non inveniret exordium: quo sibi non praesens tantum dolor sed etiam desperatio in posterum fieret. tum Florus adridens “numquid tu” inquit “melius dicere vis quam potes?” XV. Ita se res habet: curandum est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate: ad profectum enim opus est studio, non indignatione. Vt possimus autem scribere etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio: si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes expectaverimus quid obveniat, sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti humano quodam modo ad scribendum accesserimus. Sic nobis et initia et quae secuntur natura ipsa praescribit. XVI. Certa sunt enim pleraque, et nisi coniveamus in oculos incurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt unde incipiant: quo pudendum est magis si difficultatem facit doctrina. Non ergo semper putemus optimum esse quod latet: inmutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur nisi quod non invenimus. XVII. Diversum est huic eorum vitium qui primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo volunt, et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt: hanc silvam vocant. Repetunt deinde et componunt quae effuderant: sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas. XVIII. Protinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab initio sic opus ducere ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. Aliquando tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet.
Satis apparet ex eo quod hanc scribentium neglegentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. XIX. Nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamus urget, atque interim pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae timentis. XX. Quo fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim, dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium curam nec dicentium impetum consequantur. At idem ille qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in legendo velut offensator fuerit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur. XXI. Tum illa quae altiorem animi motum secuntur quaeque ipsa animum quodam modo concitant, quorum est iactare manum, torquere vultum, +simul et+ interim obiurgare, quaeque Persius notat cum leviter dicendi genus significat (“nec pluteum” inquit “caedit nec demorsos sapit unguis”) etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. XXII. Denique, ut semel quod est potentissimum dicam, secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. XXIII. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Namque illa quae ipsa delectant necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod propositum erat. XXIV. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. XXV. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum et lumen unum velut +rectos+ maxime teneat. XXVI. Sed cum in omni studiorum genere, tum in hoc praecipue bona valetudo quaeque eam maxime praestat frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. cui tamen non plus inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. XXVII. Obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde si vacet lucis spatia sufficiunt: occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
XXVIII. Sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et deplorandus dies, verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum derexeris, nihil eorum quae oculis vel auribus incursant ad animum perveniet. XXIX. An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem si et voluerimus? Non est indulgendum causis desidiae. Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. XXX. Quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui fiet cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? Propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus inlideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
XXXI. Illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur calami, morantur manum et cogitationis impetum frangunt. XXXII. Relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiciendi sit excursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt, aut certe novorum interpositione priora confundant. Ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. XXXIII. Debet vacare etiam locus in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis quam qui sunt in manibus loci, occurrere. Inrumpunt enim optimi nonnumquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae sui intentos ab alia inventione declinant: ideoque optime sunt in deposito.
4
I. Sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima: neque enim sine causa creditum est stilum non minus agere cum delet. huius autem operis est adicere detrahere mutare. Sed facilius in iis simpliciusque iudicium quae replenda vel deicienda sunt: premere vero tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere, soluta componere, exultantia coercere duplicis operae: nam et damnanda sunt quae placuerant et invenienda quae fugerant. II. Nec dubium est optimum esse emendandi genus si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tamquam recentes fetus blandiantur. III. Sed neque hoc contingere semper potest, praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentis usus necesse est, et ipsa emendatio finem habet. sunt enim qui ad omnia scripta tamquam vitiosa redeant, et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum in manus resumpserunt, similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et exsanguia et cura peiora. IV. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse debet modus. Nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum Isocratis qui parcissime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit auxilium.
5
I. Proximum est ut dicamus quae praecipue scribenda sint hexin parantibus. Non est huius quidem operis ut explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda sint (nam id factum est iam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam robustorum studiis ordinem dedimus), sed de quo nunc agitur, unde copia ac facilitas maxime veniat.
II. Vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis de Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere tralatos: id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis subtilitate contenderet. III. Et manifesta est exercitationis huiusce ratio. Nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam intulerunt et hos transferentibus verbis uti optimis licet: omnibus enim utimur nostris. Figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt.
IV. Sed et illa ex Latinis conversio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse sulpicius. Nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis sententiis adicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa substringere. Neque ego paraphrasin esse interpretationem tantum volo, sed circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab illis dissentio qui vertere orationes Latinas vetant quia optimis occupatis quidquid aliter dixerimus necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum aliquid illis quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam ac pauperem natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit. VI. Nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed esto neque melius quod invenimus esse neque par, est certe proximis locus. VII. An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas nonnumquam sententias? – nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam nobis a prioribus viam: nunc vero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem viae ducunt. VIII. Sua brevitati gratia, sua copiae, alia tralatis virtus, alia propriis, hoc oratio recta, illud figura declinata commendat. Ipsa denique utilissima est exercitationi difficultas. Quid quod auctores maximi sic diligentius cognoscuntur? Non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed tractamus singula et necessario introspicimus et quantum virtutis habeant vel hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. IX. Nec aliena tantum transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera aliae aliaeque formae duci solent. X. Plurimum autem parari facultatis existimo ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum causarum temporum locorum dictorum factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus ex quibus aliquam adprehendas offerentibus. XI. Illud virtutis indicium est, fundere quae natura contracta sunt, augere parva, varietatem similibus voluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis.
In hoc optime facient infinitae quaestiones, quas vocari thesis diximus, quibus Cicero iam princeps in re publica exerceri solebat. XII. His confinis est destructio et confirmatio sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de re, idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos ab oratoribus scimus. Nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis abundabit eritque in omnis causas gratus: omnes enim generalibus quaestionibus constant. XIII. Nam quid interest Cornelius tribunus plebis quod codicem legerit reus sit, an quaeramus “violeturne maiestas si magistratus rogationem suam populo ipse recitarit”? “Milo Clodium rectene occiderit” veniat in iudicium, an “oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiam si non insidietur”? “Cato Marciam honestene tradiderit Hortensio” an “conveniatne res talis bono viro”? De personis iudicatur, sed de rebus contenditur. XIV. Declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit profectus sunt utilissimae, quae inventionem dispositionem pariter exercent, sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus: alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur. XV. Quapropter historiae nonnumquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. Ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur. XVI. Ideoque mihi videtur M. tullius tantum intulisse eloquentiae lumen quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
XVII. Sed quem ad modum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantis reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adulescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo ut difficilis ab his digressus sit adsuefacere, ne ab illa in qua prope consenuerunt umbra vera discrimina velut quendam solem reformident. XVIII. Quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis opinionem optinenti causa in foro esset oranda, inpense petierit uti subsellia in basilicam transferrentur: ita illi caelum novum fuit ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur. XIX. Quare iuvenis qui rationem inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est infiniti operis si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat, deligat quem sequatur, quem imitetur: iudiciis intersit quam plurimis et sit certaminis cui destinatur frequens spectator. XX. Tum causas vel easdem quas agi audierit stilo et ipse componat, vel etiam alias, veras modo, et utrimque tractet et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram partem satis nosse non posset ex sola defensione.
XXI. Citius autem idoneus erit iuvenis quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et per totas ire materias quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt. Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium potius declamationes quam aestimantium. XXII. Sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit, et nimiam loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidam volunt, quae in rerum natura, dicantur, et vel longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias dividere permittet. XXIII. Diligenter effecta plus proderit quam plures inchoatae et quasi degustatae. Propter quod accidit ut nec suo loco quidque ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus: quo fit ut, timentes ne sequentia perdant, priora confundant.
6
I. Proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab hoc accipit et est inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimI. Nam scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi temporis ac loci plurimum est. Haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur: haec, quotiens intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur: haec inter medios rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. II. Neque vero rerum ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam copulat, totamque ita contexit orationem ut ei nihil praeter manum desit: nam memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius quae nulla scribendi securitate laxantur.
Sed ne ad hanc quidem vim cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. III. Nam primum facienda multo stilo forma est quae nos etiam cogitantis sequatur: tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo quae reddi fideliter possint, mox per incrementa, tam modica ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et exercitatione multa continenda est; quae quidem maxima ex parte memoria constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt: IV. eo tamen pervenit ut is cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus, tantum consequatur ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit quae cogitaverant ad verbum in agendo rettulisse.
V. Sed si forte aliqui inter dicendum offulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum. Neque enim tantum habent curae ut non sit dandus et fortunae locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. Ideoque totum hoc exercitationis genus ita instituendum ut et digredi ex eo et redire in id facile possimus. VI. Nam ut primum est domo adferre paratam dicendi copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. Quare cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare possit. Id autem fiet memoriae viribus, ut illa quae complexi animo sumus fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere: alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem. VII. Peius enim quaeritur retrorsus, quia dum illa desideramus ab aliis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam ex materia. Plura sunt autem, si utrimque quaerendum est, quae inveniri possunt quam quae inventa sunt.
7
I. Maximus vero studiorum fructus est et velut +primus quidam plius+ longi laboris ex tempore dicendi facultas; quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. Vix enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri quod praesentissimis quibusque periculis desit, * intrare portum ad quem navis accedere nisi lenibus ventis vecta non possit: II. siquidem innumerabiles accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium civium, sed amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem petentibus vocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac latus praeparetur? III. Quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator aliquando? Mitto casus: quid cum adversario respondendum erit fiet? Nam saepe ea quae opinati sumus et contra quae scripsimus fallunt, ac tota subito causa mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad varietatem causarum ratio mutanda est. IV. Quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas? Perisse profecto confitendum est praeteritum laborem cui semper idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, sed ut possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.
V. Nota sit primum dicendi via: neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus quo sit et qua perveniendum. Nec satis est non ignorare quae sint causarum iudicialium partes, aut quaestionum ordinem recte disponere, quamquam ista sunt praecipua, sed quid quoque loco primum sit ac secundum et deinceps: quae ita sunt natura copulata ut mutari aut intervelli sine confusione non possint. VI. Quisquis autem via dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce, propter quod homines etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde quid quoque loco quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur, nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra divisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quae proposuerint pervenisse se ad ultimum sentient. VII. Et haec quidem ex arte; illa vero ex studio, ut copiam sermonis optimi, quem ad modum praeceptum est, comparemus, multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quae subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus. VIII. Nam consuetudo et exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum intermissa fuerit, non velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit. Quamquam enim opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere ulteriora possimus, semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio excipiat: IX. Vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere animum queat ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque, tum iis quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita vocis pronuntiationis gestus observatione una sufficiat. X. Longe enim praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur, tantum ex ultimo prorogetur, ut, donec perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.
XI. Est igitur usus quidam inrationalis, quam Graeci alogon triben vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. Quo constant miracula illa in scaenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere. XII. Sed hic usus ita proderit si ea de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non habet in ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite ornate copiose dicit, sed tumultuari. XIII. Nec fortuiti sermonis contextum mirabor umquam, quem iurgantibus etiam mulierculis videamus superfluere: cum eo quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem consequi cura non possit. XIV. Deum tunc adfuisse cum id evenisset veteres oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene concepti adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Vtique vero, cum infelix illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non continua sed composita est.
XV. Quare capiendae sunt illae de quibus dixi rerum imagines, quas vocari phantasias indicavimus, omniaque de quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus, habenda in oculis, in adfectus recipienda: pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis. Ideoque imperitis quoque, si modo sunt aliquo adfectu concitati, verba non desunt. XVI. Tum intendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures simul continuas, ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus, sed usque ad ultimum. Addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. XVII. Namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque, quamquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis opinionisque ducatur. XVIII. Nec quisquam tantum fidat ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam; quae neque perfici neque contineri nisi usu potest: XIX. ceterum pervenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea, sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint consecuti, sed etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim Ciceroni est, non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque enim habet aut usum res aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem qui foro praeparantur utile exemplum. XX. Neque vero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breve saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi sumus dispicienda sumamus; quod quidem in iudiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est qui causam quam non didicerit agat. XXI. Declamatores quosdam perversa ducit ambitio ut exposita controversia protinus dicere velint, quin etiam, quod est in primis frivolum ac scaenicum, verbum petant quo incipiant. Sed tam contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi volunt, stulti eruditis videntur. XXII. Si qua tamen fortuna tam subitam fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si consequi utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non haesitare videamur. XXIII. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget ventus, deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi tempestatibus quo volent auferendum.
XXIV. Sed non minore studio continetur haec facultas quam paratur; ars enim semel percepta non carpitur, stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est, ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque vereatur): vel soli tamen dicamus potius quam non omnino dicamus. XXV. Est et illa exercitatio cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum) persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus, explicari potest, et est in parte maioris utilitatis quam haec proxima: XXVI. diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem, motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus, pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. XXVII. Studendum vero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C. Carbo etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. XXVIII. Ne id quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua scilicet portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum multa dicemus ex tempore. Ita enim servabitur pondus et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur, sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. XXIX. Ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen ita dicere ut neque deprensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
XXX. Plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae sunt actae a Servio sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur esse compositi. XXXI. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem adnotationem, libellosque qui vel manu teneantur et ad quos interim respicere fas sit. XXXII. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in iis quae scripserimus vel in. summas in commentarium et capita conferre. Facit enim ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego autem ne scribendum quidem puto quod non simus memoria persecuturi: nam hic quoque accidit ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat praesentem fortunam experiri. XXXIII. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda de is quia sunt..