Quintilianus – Institutiones L. IX-X
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XIX. Adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio, cum simulamus quaerere nos unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit. cuius modi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: “Equidem, quod ad me attinet, quo me vertam nescio. Negem fuisse infamiam illam iudicii corrupti?” et cetera. XX. Hoc etiam in praeteritum valet: nam et dubitasse nos fingimus.
A quo schemate non procul abest illa quae dicitur communicatio, cum aut ipsos adversarios consulimus, ut Domitius Afer pro Cloatilla: “nescit trepida quid liceat feminae, quid coniugem deceat: forte vos in illa solitudine obvios casus miserae mulieri optulit: tu, frater, vos, paterni amici, quod consilium datis?” XXI. aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: “quid suadetis?” et “vos interrogo” et “quid tandem fieri oportuit?” ut Cato: “cedo, si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis?” et alibi: “communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse”. XXII. Sed non numquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero: “quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam?” deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit quod multo esset improbius. Hoc Celsus sustentationem vocat. XXIII. Est autem duplex: nam et contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. Sed quia non tantum per communicationem fieri solet, paradoxon, alii nominarunt, id est inopinatum. XXIV. Illis non accedo qui schema esse existimant etiam si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio: “numquam fore credidi, iudices, ut reo Scauro ne quid in eius iudicio gratia valeret precarer”. XXV. Paene idem fons est illius quam “permissionem” vocant qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnumquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio: “perfrica frontem et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem”.
XXVI. Quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae constant maxime simulatione. Namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare quaeque sunt similia his fingimus. Vnde sunt illa: “liberatus sum, respiravi”, et “bene habet”, et “quae amentia est haec?” et “o tempora, o mores!” et “miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor”, et “magnae nunc hiscite terrae”. XVII. Quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. Haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma de qua nunc loquimur: adsimulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. Quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci parrhesian. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? XXVIII. Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. Nam Cicero cum dicit pro Ligario: “suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac voluntate mea ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te”, non solum ad utilitatem Ligari respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. XXIX. In illa vero sententia: “quid autem aliud egimus, tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus?” admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur cuius mala fuerat.
Illa adhuc audaciora et maiorum, ut Cicero existimat, laterum, fictiones personarum, quae prosopopoiiai dicuntur: mire namque cum variant orationem tum excitant. XXX. His et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent si ea locutos finxerimus quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. XXXI. Quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est. Vrbes etiam populique vocem accipiunt. Ac sunt quidam qui has demum prosopopoiias dicant in quibus et corpora et verba fingimus: sermones hominum adsimulatos dicere dialogous malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem. XXXII. Ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi: nam certe sermo fingi non potest ut non personae sermo fingatur. Sed in iis quae natura non permittit hoc modo mollior fit figura: “etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur: Marce tulli, quid agis”? Illud audacius genus: “quae tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: nullum iam aliquot annis facinus extitit nisi per te”. XXXIII. Commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum personarum vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt “videtur mihi” et “nonne videtur tibi?” Sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. Falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt. XXXIV. Vt dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: “mater mea, quae mihi cum carissima tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit” et reliqua, deinde “exheres esto”. Haec cum per se figura est, tum duplicatur quotiens, sicut in hac causa, ad imitationem alterius scripturae componitur. XXXV. Nam contra recitabatur testamentum: “P. Novanius Gallio, cui ego omnia meritissimo volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate”, et adiectis deinceps aliis “heres esto”: incipit esse quodam modo parode, quod nomen ductum a canticis ad aliorum similitudinem modulatis abusive etiam in versificationis ac sermonum imitatione servatur. XXXVI. Sed formas quoque fingimus saepe, ut Famam Vergilius, ut Voluptatem ac Virtutem, quem ad modum a Xenophonte traditur, Prodicus, ut Mortem ac Vitam, quas contendentes in satura tradit, Ennius. Est et incerta persona ficta oratio: “hic aliquis” et “dicat aliquis”. XXXVII. Est et iactus sine persona sermo: “hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles”. Quod fit mixtura figurarum, cum prosopopoiiai accedit illa quae est orationis per detractionem: detractum est enim quis diceret. Vertitur interim prosopopoiia in speciem narrandi. Vnde apud historicos reperiuntur obliquae adlocutiones, ut in Titi Livi primo statim: “urbes quoque ut cetera ex infimo nasci, deinde, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere”.
XXXVIII. Aversus quoque a iudice sermo, qui dicitur apostrophe, mire movet, sive adversarios invadimus: “quid enim tuus ille, tubero, in acie Pharsalica?” sive ad invocationem aliquam convertimur: “vos enim iam ego, Albani tumuli atque luci”, sive ad invidiosam inplorationem: “o leges Porciae legesque Semproniae! XXXIX. Sed illa quoque vocatur aversio quae a proposita quaestione abducit audientem: “non ego cum Danais Troianam excindere gentem Aulide iuravi”. Quod fit et multis et variis figuris, cum aut aliud exspectasse nos aut maius aliquid timuisse simulamus aut plus videri posse ignorantibus, quale est prohoemium pro Caelio.
XL. Illa vero, ut ait Cicero, sub oculos subiectio tum fieri solet cum res non gesta indicatur sed ut sit gesta ostenditur, nec universa sed per partis: quem locum proximo libro subiecimus evidentiae. Et Celsus hoc nomen isti figurae dedit: ab aliis hypotyposis dicitur, proposita quaedam forma rerum ita expressa verbis ut cerni potius videantur quam audiri: “ipse inflammatus scelere et furore in forum venit, ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat”. XLI. Nec solum quae facta sint aut fiant sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur. Mire tractat hoc Cicero pro Milone, quae facturus fuerit Clodius si praeturam invasisset. Sed haec quidem tralatio temporum, quae proprie metastasis dicitur, in diatyposi verecundior apud priores fuit (praeponebant enim talia: “credite vos intueri”, ut Cicero: “haec, quae non vidistis oculis, animis cernere potestis”): XLII. novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controversia, cuius summa est quod pater filium et novercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: “duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque vis inprime”. XLIII. Et post paulo: “Aspice, inquit, quod diu non credidisti. Ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo”. Habet haec figura manifestius aliquid: non enim narrari res sed agi videtur. XLIV. Locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem virtuti adsignatur a quibusdam, alii topographian dicunt.
Eironeian inveni qui dissimulationem vocaret: quo nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. Igitur eironeia quae est schema ab illa quae est tropos genere ipso nihil admodum distat (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intellegendum est), species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprendere: XLV. primum quod tropos apertior est et, quamquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat: nam et omnia circa fere recta sunt, ut illud in Catilinam: “a quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti”; in duobus demum verbis est ironia. XLVI. Ergo etiam brevior est tropos. At in figura totius voluntatis fictio est, apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic +sensus sermonis et loci+ et tota interim causae conformatio, cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis (nam ideo dictus eiron, agens imperitum et admiratorem aliorum tamquam sapientium), ut, quem ad modum allegorian facit continua metaphora, sic hoc schema faciat tropos ille contextus. XLVII. Quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima quae ducitur a negando, quam nonnulli antiphrasin vocant: “non agam tecum iure summo, non dicam quod forsitan optinerem”, et: “quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatium possessiones datas, quid ereptas proferam?” et: “mitto illam primam libidinis iniuriam”, et: “ne illa quidem testimonia recito quae dicta sunt de sestertiis sescentis milibus”, et: “possum dicere”. XLVIII. Quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus, ut Cicero: “hoc ego si sic agerem tamquam mihi crimen esset diluendum, haec pluribus dicerem”. Eiponeia est et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus: “i, sequere Italiam ventis”, et cum ea quae nolumus videri in adversariis esse concedimus eis. XLIX. Id acrius fit cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt: “meque timoris argue tu, Drance, quando tot caedis acervos Teucrorum tua dextra dedit”. Quod idem contra valet cum aut ea quae a nobis absunt aut etiam quae in adversarios reccidunt quasi fatemur: “me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter”. L. Nec in personis tantum sed et in rebus versatur haec contraria dicendi quam quae intellegi velis ratio, ut totum pro Q. Ligario prohoemium et illae elevationes: “videlicet, o di boni!”, LI. “scilicet is superis labor est”, et ille pro Oppio locus: “o amorem mirum! o benivolentiam singularem!” Non procul autem absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: “habes igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum”, et concessio, cum aliquid etiam inicum videmur causae fiducia pati: “metum virgarum navarchus nobilis nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est”, et pro Cluentio de invidia: “dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis”: tertia consensio, ut pro eodem: “iudicium esse corruptum”. LII. Hac evidentior figura est cum alicui rei adsentimur quae est futura pro nobis, verum id accidere sine adversarii vitio non potest. Quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa crimen Apolloni Drepanitani: “gaudeo etiam si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico”. LIII. Interim augemus crimina quae ex facili aut diluere possimus aut negare, quod est frequentius quam ut exemplum desideret. Interim hoc ipso fidem detrahimus illis, quod sint tam gravia, ut pro Roscio Cicero, cum inmanitatem parricidii, quamquam per se manifestam, tamen etiam vi orationis exaggerat.
LIV. Aposiopesis, quam idem Cicero reticentiam, Celsus obticentiam, nonnulli interruptionem appellant, et ipsa ostendit adfectus, vel irae, ut “quos ego – sed motos praestat componere fluctus”, vel sollicitudinis et quasi religionis: “An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule? De nostrum omnium – non audeo totum dicere” (cui simile est in prohoemio pro Ctesiphonte Demosthenis); vel alio transeundi gratia: “Cominius autem – tametsi ignoscite mihi, iudices”. LV. In quo est et illa, si tamen inter schemata numerari debet, cum aliis etiam pars causae videatur, digressio; abit enim causa in laudes Cn. Pompei, idque fieri etiam sine aposiopesei potuit. LVI. Nam brevior illa, ut ait Cicero, a re digressio plurimis fit modis. Sed haec exempli gratia sufficient: “tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est – hoc quaeso, iudices, diligenter attendite”, et pro Milone: “et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur”. LVII. Est alia non quidem reticentia, quae sit inperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio, ut illud: “nimis urgeo, commoveri videtur adulescens”, et: “quid plura? ipsum adulescentem dicere audistis”.
LVIII. Imitatio morum alienorum, quae ethopoiia vel, ut alii malunt, mimesis dicitur,iam inter leniores adfectus numerari potest: est enim posita fere in eludendo. Sed versatur et in factis et in dictis: in factis, quod est hypotyposei, vicinum, in dictis quale est apud Terentium: “Aut ego nescibam quorsum tu ires. Parvola hinc est abrepta, eduxit mater pro sua. Soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis”. LIX. Sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius adseverat quam eludit: “dicebam habere eos actorem Q. Caecilium”. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt. LX. Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio: “sed quid ego ita gravem personam introduxi?” et quibus utimur vulgo: “inprudens incidi”; vel cum quaerere nos quid dicamus fingimus: “quid relicum est?” et: “num quid omisi?” et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: “unum etiam mihi relicum eius modi crimen est”, et “aliud ex alio succurrit mihi” – unde etiam venusti transitus fiunt (non quia transitus ipse sit schema), ut Cicero narrato Pisonis exemplo, qui anulum sibi cudi ab aurifice in tribunali suo iusserat, velut hoc in memoriam inductus adiecit: LXI. “Hoc modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos aureos abstulisse?”; et cum aliqua velut ignoramus: “Sed earum rerum artificem quem? – quemnam? Recte admones, Polyclitum esse dicebant”. LXII. Quod quidem non in hoc tantum valet; quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur ne, cum morbum in signis atque tabulis obiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur. Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret. LXIII. Faciunt illa quoque iucundam orationem, aliqua mentione habita differre et deponere apud memoriam iudicis et reposcere quae deposueris et iterare quaedam schemate aliquo (non enim est ipsa per se iteratio schema) et excipere aliqua et dare actioni varios velut vultus. Gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu rerum magis detinentur, ita semper animis praestat in quod se velut novum intendant.
LXIV. Est emphasis etiam inter figuras, cum ex aliquo dicto latens aliquid eruitur, ut apud Vergilium: “non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae”; quamquam enim de matrimonio queritur Dido, tamen huc erumpit eius adfectus ut sine thalamis vitam non hominum putet sed ferarum. Aliud apud Ovidium genus, apud quem Zmyrna nutrici amorem patris sic confitetur: “o dixit, felicem coniuge matrem!”
LXV. huic vel confinis vel eadem est qua nunc utimur plurimum. Iam enim ad id genus quod et frequentissimum est et exspectari maxime credo veniendum est, in quo per quandam suspicionem quod non dicimus accipi volumus, non utique contrarium, ut in eironeiai, sed aliud latens et auditori quasi inveniendum. Quod, ut supra ostendi, iam fere solum schema a nostris vocatur, et unde controversiae figuratae dicuntur. LXVI. Eius triplex usus est: unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis quam si relatio sit recta delectat.
LXVII. Ex his quod est primum frequens in scholis est. Nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus consulta finguntur et capital est obicere ante acta, ut quod in foro non expedit illic nec liceat; sed schematum condicio non eadem est: quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intellegi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur; LXVIII. quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet. Vera negotia numquam adhuc habuerunt hanc silentii necessitatem, sed aliam huic similem verum multo ad agendum difficiliorem, cum personae potentes obstant sine quarum reprensione teneri causa non possit. Ideoque hoc parcius et circumspectius faciendum est, quia nihil interest quo modo offendas, et aperta figura perdit hoc ipsum quod figura est. LXIX. Ideoque a quibusdam tota res repudiatur, sive intellegatur sive non intellegatur. Sed licet modum adhibere, in primis ne sint manifestae. Non erunt autem si non ex verbis dubiis et quasi duplicibus petentur, quale est in suspecta nuru: “duxi uxorem quae patri placuit”; aut, quod est multo ineptius, compositionibus ambiguis, ut in illa controversia in qua infamis amore filiae virginis pater raptam eam interrogat a quo vitiata sit: LXX. “Quis te, inquit, rapuit? LXXI. tu, pater, nescis?” Res ipsae perducant iudicem ad suspicionem, et amoliamur cetera ut hoc solum supersit: in quo multum etiam adfectus iuvant et interrupta silentio dictio et cunctationes. Sic enim fiet ut iudex quaerat illud nescio quid ipse quod fortasse non crederet si audiret, et ei quod a se inventum existimat credat. LXXII. Sed ne si optimae quidem sint esse debent frequentes. Nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent sed auctoritatis. Nec pudor videtur quod non palam obicias, sed diffidentia. In summa sic maxime iudex credit figuris si nos putat nolle dicere. LXXIII. Equidem et in personas incidi tales, et in rem quoque, quod est magis rarum, quae optineri nisi hac arte non posset. Ream tuebar quae subiecisse dicebatur mariti testamentum: et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse, et verum erat. LXXIV. Nam, quia per leges institui uxor non poterat heres, id fuerat actum ut ad eam bona per hoc tacitum fideicommissum pervenirent. Et caput quidem tueri facile erat si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas. Ita ergo fuit nobis agendum ut iudices illud intellegerent factum, delatores non possent adprendere ut dictum, et contigit utrumque. Quod non inservissem veritus opinionem iactantiae nisi probare voluissem in foro quoque esse his figuris locum. LXXV. Quaedam etiam quae probare non possis figura potius spargenda sunt. Haeret enim nonnumquam telum illud occultum, et hoc ipso quod non apparet eximi non potest: at si idem dicas palam, et defenditur et probandum est.
LXXVI. cum autem obstat nobis personae reverentia, quod secundum posuimus genus, tanto cautius dicendum est quanto validius bonos inhibet pudor quam metus. Hic vero tegere nos iudex quod sciamus et verba vi quadam veritatis erumpentia credat coercere. Nam +quo+ minus aut ipsi in quos dicimus aut iudices aut adsistentes oderint hanc maledicendi lasciviam si velle nos credant? LXXVII. Aut quid interest quo modo dicatur cum et res et animus intellegitur? Quid dicendo denique proficimus nisi ut palam sit facere nos quod ipsi sciamus non esse faciendum? Atqui praecipue prima quibus praecipere coeperam tempora hoc vitio laborarunt: dicebant enim libenter tales controversias. Quae difficultatis gratia placent, cum sint multo faciliores. LXXVIII. Nam rectum genus adprobari nisi maximis viribus non potest: haec deverticula et anfractus suffugia sunt infirmitatis, ut qui cursu parum valent, flexu eludant – cum haec quae adfectatur ratio sententiarum non procul a ratione iocandi abhorreat. Adiuvat etiam quod auditor gaudet intellegere et favet ingenio suo et alio dicente se laudat. LXXIX. Itaque non solum si persona obstaret rectae orationi, quo in genere saepius modo quam figuris opus est, decurrebant ad schemata, sed faciebant illis locum etiam ubi inutiles ac nefariae essent, ut si pater qui infamem in matre filium secreto occidisset reus malae tractationis iacularetur in uxorem obliquis sententiis. LXXX. Nam quid impurius quam retinuisse talem? Quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione quod diluendum est? At si iudicum sumerent animum, scirent quam eius modi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus cum in parentis abominanda crimina spargentur.
LXXXI. Et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus: nam et in his educatur orator, et in eo quo modo declametur positum est etiam quo modo agatur. Dicendum ergo de iis quoque in quibus non asperas figuras sed palam contrarias causae plerique fecerunt: “Tyrannidis adfectatae damnatus torqueatur ut conscios indicet: accusator eius optet quod volet. Patrem quidam dammavit, optat ne is torqueatur: pater ei contra dicit”. LXXXII. Nemo se tenuit agens pro patre quin figuras in filium faceret, tamquam illum conscium in tormentis nominaturus. Quo quid stultius? Nam cum hoc iudices intellexerint, aut non torquebitur, cum ideo torqueri velit, aut torto non credetur. “At credibile est hoc eum velle”. Fortasse: dissimulet ergo, ut efficiat. LXXXIII. “Sed nobis, declamatoribus dico, quid proderit hoc intellexisse nisi dixerimus?” Ergo, si vere ageretur, similiter consilium illud latens prodidissemus? Quid si neque utique verum est, et habere alias hic damnatus contradicendi causas potest, vel quod legem conservandam putet, vel quod nolit accusatori debere beneficium, vel, quod ego maxime sequerer, ut se in tormentis innocentem esse pertendat? LXXXIV. Quare ne illud quidem semper succurret sic dicentibus: “patrocinium hoc voluit qui controversiam finxit”. Fortasse enim noluit, sed esto voluerit: continuone, si ille stulte cogitavit, nobis quoque stulte dicendum est? At ego in causis agendis frequenter non puto intuendum quid litigator velit. LXXXV. Est et ille in hoc genere frequens error, ut putent aliud quosdam dicere, aliud velle, praecipue cum in themate est aliquem ut sibi mori liceat postulare, ut in illa controversia: “Qui aliquando fortiter fecerat et alio bello petierat ut militia vacaret e lege, quod quinquagenarius esset, adversante filio ire in aciem coactus deseruit. Filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat: contra dicit pater”. Non enim, inquiunt, mori vult, sed invidiam filio facere. LXXXVI. Equidem rideo, quod ipsi. sic timent tamquam ipsi morituri et in consilium suos metus ferunt, obliti tot exemplorum circa voluntariam mortem, causarum quoque quas habet factus ex viro forti desertor. LXXXVII. Sed de una controversia loqui supervacuum est: ego in universum neque oratoris puto esse umquam praevaricari, neque litem intellego in qua pars utraque idem velit, neque tam stultum quemquam qui, si vivere vult, mortem potius male petat quam omnino non petat. LXXXVIII. Non tamen nego esse controversias huius modi figuratas, ut est illa: “reus parricidii quod fratrem occidisset damnatu iri videbatur: pater pro testimonio dixit eum se iubente fecisse; absolutum abdicat”. Nam neque in totum filio parcit, nec quod priore iudicio adfirmavit mutare palam potest, et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen: et alioqui figura in patrem plus facit quam licet, in filium minus. LXXXIX. Vt autem nemo contra id quod vult dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit: quo modo ille abdicatus, qui a patre ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult. XC. Est latens et illa significatio qua, cum ius asperius petitur a iudice, fit ei. tamen spes aliqua clementiae non palam, ne paciscamur, sed per quandam credibilem suspicionem, ut in multis controversiis, sed in hac quoque: “raptor nisi intra tricesimum diem et raptae patrem et suum exoraverit pereat: qui exorato raptae patre suum non exorat agit cum eo dementiae”: XCI. nam si promittat hic pater, lis tollitur: si nullam spem faciat, ut non demens, crudelis certe videatur et a se iudicem avertat. Latro igitur optime: “Occides ergo? – Si potero”. Remissius et pro suo ingenio pater Gallio: “dura, anime, dura: here fortior fuisti”. XCII. Confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. Nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere ut relinquerent; et qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat ita declinavit victoriis utendum esse. Totum autem allegoriae simile est aliud dicere, aliud intellegi velle. Quaesitum etiam est quo modo responderi contra figuras oporteret.
XCIII. Et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. Idque sane frequentissime faciendum est: aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit quod figurae petunt. At cum maledicta sunt tantum, et non intellegere interim bonae conscientiae est. XCIV. Atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est ut nescio quid illud quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non is modo intellegant sed etiam credant. XCV. Vtilis aliquando etiam dissimulatio est, ut in eo (nota enim fabula est) qui, cum esset contra eum dictum “iura per patris tui cineres”, paratum se esse respondit, et iudex condicione usus est, clamante multum advocato schemata de rerum natura tolli: ut protinus etiam praeceptum sit eius modi figuris utendum temere non esse.
XCVI. Tertium est genus in quo sola melius dicendi petitur occasio ideoque id Cicero non putat esse positum in contentione. Tale est illud quo idem utitur in Clodium: “quibus iste, qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur”. XCVII. Eironeia quoque in hoc genere materiae frequentissima est. Sed eruditissimum longe si per aliam rem alia indicetur, ut cum adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor: “mihi in te dicere non licet: tu in me dic, et potes; nuper te volui occidere”. XCVIII. Frequens illud est nec magno opere captandum, quod petitur a iure iurando, ut pro exheredato: “ita mihi contingat herede filio mori”. Nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, gravi viro parum convenit, et est a Seneca dictum eleganter non patronorum hoc esse sed testium. Nec meretur fidem qui sententiolae gratia iurat, nisi si potest tam bene quam Demosthenes, ut supra dixi. XCIX. Levissimum autem longe genus ex verbo, etiam si est apud Ciceronem in Clodiam: “praesertim quam omnes amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt”.
C. Comparationem equidem video figuram non esse, cum sit interim probationis, interim etiam causae genus; et si talis eius forma qualis est pro Murena: “vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo contendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat” et cetera, nescio an orationis potius quam sententiae sit. CI. Id enim solum mutatur, quod non universa universis sed singula singulis opponuntur. Et Celsus tamen et non neglegens auctor Visellius in hac eam parte posuerunt, Rutilius quidem Lupus in utroque genere, idque antitheton vocat.
CII. Praeter illa vero quae Cicero inter lumina posuit sententiarum multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata: CIII. consummationem, quam Graecus diallagen vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur: consequens (ille epakolouthesin) de quo nos in argumentis diximus: collectionem, qui apud illum est syllogismos: minas, id est kataplexin: exhortationem, paraineticon. Quorum nihil non rectum est nisi cum aliquam ex iis de quibus locuti sumus figuram accipit. CIV. Praeter haec Celsus excludere, adseverare, detrectare, excitare iudicem, proverbiis uti et versibus et ioco, et invidia et invocatione intendere crimen, quod est deinosis, adulari, ignoscere, fastidire, admonere, satisfacere, precari, corripere figuras putat. CV. Partitionem quoque et propositionem et divisionem et rerum duarum cognationem, quod est ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem, quod est in parte finitionis. CVI. Rutilius sive Gorgias anankaion, anamnesin, anthypophoran, antirrhesin, parauxesin, proekthesin (quod est dicere quid fieri oportuerit, deinde quid factum sit), enantioteta (unde sint enthymemata kat’enantiosin), metalempsin etiam, quo statu Hermagoras utitur. CVII. Visellius quamquam paucissimas faciat figuras, epicheirema tamen, quod commentum vocat, et rationem appellans epicheirema inter eas habet. Quod quidem recipit quodam modo et Celsus: nam consequens an epichirema sit dubitat. Visellius adicit et sententiam. invenio qui adgregent his diaskevas, apagoreuseis, paradiegeseis. Sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
3. I. Verborum vero figurae et mutatae sunt semper et utcumque valuit consuetudo mutantur. Itaque, si anticum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut “hac re invidere”, non, ut omnes veteres et Cicero praecipue, “hanc rem”, et “incumbere illi”, non “in illum”, et “plenum vino”, non “vini”, et “huic”, non “hunc adulari” iam dicitur et mille alia, utinamque non peiora vincant. II. Verum schemata lexeos duorum sunt generum: alterum loquendi rationem novat, alterum maxime conlocatione exquisitum est. Quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum, hoc rhetoricum magis dicere.
Prius fit isdem generibus quibus vitia: esset enim omne eiusmodi schema vitium si non peteretur sed accideret. III. Verum auctoritate vetustate consuetudine plerumque defenditur, saepe etiam ratione quadam. Ideoque, cum sit a simplici rectoque loquendi genere deflexa, virtus est si habet probabile aliquid quod sequatur. Vna tamen in re maxime utilis, ut et cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat. IV. Quod si quis parce et cum res poscet utetur, velut adsperso quodam condimento iucundior erit: at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet. Quamquam sunt quaedam figurae ita receptae ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, consuetas aures minus ferient. V. Nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti, sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
VI. Fiunt ergo et circa genus figurae in nominibus, nam et “oculis capti talpae” et “timidi dammae” dicuntur a Vergilio, sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas dammasque quam feminas certum est: et in verbis, ut “fabricatus est gladium” et “inimicum poenitus es”. VII. Quod minus mirum est quia in natura verborum est et quae facimus patiendi modo saepe dicere, ut “arbitror”, “suspicor”, et contra faciendi quae patimur, ut “vapulo”: ideoque frequens permutatio est et pleraque utroque modo efferuntur: luxuriatur luxuriat, fluctuatur fluctuat, adsentior adsentio. VIII. Est figura et in numero, vel cum singulari pluralis subiungitur: “gladio pugnacissima gens Romani” (gens enim ex multis), vel ex diverso: “qui non risere parentes, nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est”: ex illis enim “qui non risere” hic quem non dignata * in satura: IX. “et nostrum istud vivere triste aspexi,” cum infinito verbo sit usus pro appellatione: nostram enim vitam vult intellegi. Vtimur et verbo pro participio: “magnum dat ferre talentum,” tamquam “ferendum”, et participio pro verbo: “volo datum”. X. Interim etiam dubitari potest cui vitio simile sit schema, ut in hoc: “virtus est vitium fugere”: aut enim partis orationis mutat ex illo “virtus est fuga vitiorum”, aut casus ex illo “virtutis est vitium fugere”, multo tamen hoc utroque excitatius. Iunguntur interim schemata: “Sthenelus sciens pugnae”: est enim “scitus pugnandi”. XI. Transferuntur et tempora: “Timarchides negat esse ei periculum a securi” (praesens enim pro praeterito positum est) et status: “hoc Ithacus velit”: et, ne morer, per omnia genera per quae fit soloecismus.
XII. Haec quoque est quam heteroiosin vocant, cui non dissimilis exallage dicitur, ut apud Sallustium “neque ea res falsum me habuit” et “duci probare”. Ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet. Vnde eo usque processum est ut “non paeniturum” pro non acturo paenitentiam et “visuros” ad videndum missos idem auctor dixerit. XIII. Quae ille quidem fecerit schemata: an idem vocari possint videndum, quia recepta sunt. Nam in receptis etiam vulgo auctore contenti sumus, ut iam evaluit “rebus agentibus”, quod Pollio in Labieno damnat, et “contumeliam fecit”, quod a Cicerone reprehendi notum est: “adfici” enim “contumelia” dicebant. XIV. Alia commendatio vetustatis, cuius amator unice Vergilius fuit: “vel cum se pavidum contra mea iurgia iactat”; “progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat”. Quorum similia apud veteres tragicos comicosque sunt plurima. Illud et in consuetudine remansit “enimvero”. XV. His amplius apud eundem: “nam quis te, iuvenum confidentissime”, quo sermonis initium fit; et “tam magis illa tremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae”. Quod est versum ex illo: “quam magis aerumna urget, tam magis ad malefaciendum viget”. XVI. Pleni talibus antiqui sunt. Initio Eunuchi Terentius “quid igitur faciam?” inquit. +Alius+: “ain tandem leno?” Catullus in epithalamio: “dum innupta manet, dum cara suis est”, cum prius “dum” significet “quoad”, sequens “usque eo”. XVII. Ex Graeco vero tralata vel Sallusti plurima, quale est: vulgus. “amat fieri”, vel Horati, nam id maxime probat: “nec ciceris nec longae invidit avenae”, vel Vergili: “Tyrrhenum navigat aequor”, et iam vulgatum actis quoque: “saucius pectus”. XVIII. Ex eadem parte figurarum (priore dico) et adiectio est illa quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: “nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi” (potest enim deesse alterum “nam”): et apud Horatium illud: “Fabriciumque, hunc et intonsis curium capillis”; et detractiones quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram: “accede ad ignem, iam calesces plus satis”: “plus” enim “quam satis” est. XIX. Nam de altera quae * detractione pluribus dicendum est. Vtimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet. duo inter se comparativa committimus: “si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo erit verendum mihi ne potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat”. XX. sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: “sed nos inmensum spatiis confecimus aequor”, et de pluribus singulariter: “haud secus ac patriis acer Romanus in armis”. XXI. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt: “neve tibi ad solem vergant vineta cadentem”; “ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas”: non enim nescio cui alii prius, nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. Et de nobis loquimur tamquam de aliis: “dicit Servius, negat tullius”. XXII. Et nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. Vtriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem, adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit: “restituisse te dixti: nego me ex edicto praetoris restitutum esse”: verum enim est illud: “restituisse” Aebutius dixit, “nego me” Caecina ex edicto praetoris restitutum esse.: et ipsum “dixti”, excussa syllaba, figura in verbo. XXIII. Illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci parenthesin sive paremptosin vocant, cum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: “ego cum te (mecum enim saepissime loquitur) patriae reddidissem”: cui adiciunt hyperbaton qui id inter tropos esse noluerunt: XXIV. alterum quod est ei figurae sententiarum quae apostrophe dicitur simile, sed non sensum mutat verum formam eloquendi: “Decios Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar”. Acutius adhuc in Polydoro: XXV. “Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis auri sacra fames?” Hoc, qui tam parva momenta nominibus discreverunt, metabasin vocant, quam et aliter fieri putant: “quid loquar? aut ubi sum?” XXVI. Coniunxit autem parenthesin et apostrophen Vergilius illo loco: “haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!) raptabatque viri mendacis viscera tullus”. XVII. Haec schemata, aut his similia quae erunt per mutationem adiectionem detractionem ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est. Quod continget si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit. XXVIII. Illud est acrius genus quod non tantum in ratione positum est loquendi, sed ipsis sensibus tum gratiam tum etiam vires accommodat. Ex quibus primum sit quod fit adiectione. Plura sunt genera. Nam et verba geminantur, vel amplificandi gratia, ut “occidi, occidi non Spurium Maelium” (alterum est enim quod indicat, alterum quod adfirmat), vel miserandi, ut “a Corydon, Corydon”. XXIX. Quae eadem figura nonnumquam per ironian ad elevandum convertitur. Similis geminationis post aliquam interiectionem repetitio est, sed paulo etiam vehementior: “bona Cn. Pompei – miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor – bona, inquam, Cn. Pompei acerbissimae voci subiecta praeconis”; “vivis, et vivis non ad deponendam sed ad confirmandam audaciam”. XXX. Et ab isdem verbis plura acriter et instanter incipiunt: “nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?” et in isdem desinunt: “Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius”. XXXI. Quamquam hoc exemplum ad aliud quoque schema pertinet, cuius et initia inter se et rursus inter se fines idem sunt (“quis” et “quis”, “Appius” et “Appius”) – quale est: “Qui sunt qui foedera saepe ruperunt? Carthaginienses. Qui sunt qui crudelissime bellum gesserunt? Carthaginienses. Qui sunt qui Italiam deformarunt? Carthaginienses. Qui sunt qui sibi ignosci postulant? Carthaginienses”. XXXII. Etiam in contrapositis vel comparativis solet respondere primorum verborum alterna repetitio, quod modo huius modi. esse loci potius dixi: “vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat: te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat: tu actionem instituis, ille aciem instruit: tu caves ne consultores tui, ire ne urbes aut castra capiantur”. XXXIII. Sed hac gratia non fuit contentus orator; vertit in contrarium eandem figuram: “ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur: ille exercitatus in propagandis finibus, tu in regendis”. XXXIV. Possunt media quoque respondere vel primis, ut “te nemus Angitiae, vitrea te fucinus unda,” vel ultimis, ut: “haec navis onusta praeda Siciliensi, cum et ipsa esset ex praeda”. Nec quisquam dubitabit idem fieri posse iteratis utrimque mediis. Respondent primis et ultima: “multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi”. XXXV. Est et illud repetendi genus quod semel proposita iterat et dividit: “Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et vulnere tardus Vlixei”. XXXVI. Epanodos dicitur Graece, nostri regressionem vocant. Nec solum in eodem sensu sed etiam in diverso eadem verba contra sumuntur: “principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur”. Interim variatur casibus haec et generibus retractatio: “magnus est dicendi labor, magna res”. Est et apud Rutilium longa periodois, sed haec initia sententiarum sunt: “Pater hic tuus? Patrem nunc appellas? XXXVII. Patris tui filius es?” Fit casibus modo hoc schema (quod polyptoton vocant), constat et aliis etiam modis, ut pro Cluentio: “Quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia? Per quem porro datum? Vnde sumptum? Quae porro interceptio poculi? cur non de integro autem datum?” XXXVIII. Hanc rerum coniunctam diversitatem Caecilius metabolen vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: “illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo rationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis suis scripsit”, et deinceps adhuc multa. XXXIX. Vt haec in unum congeruntur, ita contra illa dispersa sunt, quae a Cicerone “dissupata” dici puto: “hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi”, et deinceps. XL. Illa vero apud Ciceronem mira figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primo verbo longum post intervallum redditum est ultimum, et media primis et mediis ultima congruunt: “vestrum iam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum”. XLI. Hanc frequentiorem repetitionem ploken vocant, quae fit et permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad Brutum: “ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn. Pompeium, et. ego ergo cum redierim”, et in isdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum, ut apud Persium: XLII. “usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?” et apud Ciceronem: “+neque enim poterat indicio et his damnatis qui indicabantur”. XLIII. Sed sensus quoque toti quem ad modum coeperunt desinunt: “Venit ex Asia. Hoc ipsum quam novum! Tribunus plebis venit ex Asia”. In eadem tamen perihodo et verbum ultimum primo refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim: “verumtamen venit”. Interim sententia quidem repetitur, sed non eodem verborum ordine: “Quid Cleomenes facere potuit? Non enim possum quemquam insimulare falso. Quid, inquam, facere Cleomenes potuit?” XLIV. Prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius: “Pierides, vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas”, sed ne oratores quidem raro: “hic tamen vivit: vivit? immo vero etiam in senatum venit”. XLV. Aliquando, sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum aliis sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. Initia hoc modo: “dediderim periculis omnibus, optulerim insidiis, obiecerim invidiae”. Rursus clausulae ibidem statim: “vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicastis”. Hoc alii synonymian, alii diiunctionem vocant, utrumque, etiam si est diversum, recte: nam est nominum idem significantium separatio. Congregantur quoque verba idem significantia: “quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti, egredere aliquando ex urbe: patent portae, proficiscere”. XLVI. Et in eundem alio libro: “abiit excessit erupit evasit”. Hoc Caecilio pleonasmos videtur, id est abundans super necessitatem oratio, sicut illa: “vidi oculos ante ipse meos”: in illo enim “vidi” inest “ipse”. Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam, sicut hic, virtus: “vidi”, “ipse”, “ante oculos” totidem sunt adfectus. XLVII. cur tamen haec proprie nomine tali notarit non video: nam et geminatio et repetitio et qualiscumque adiectio pleonasmos videri potest. Nec verba modo sed sensus quoque idem facientes acervantur: “perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitaverunt”.