Quintilianus – Institutiones L. IX-X
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XXVI. In tertio de Oratore ita scriptum est: “In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum quam dixi rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum. XXVII. Nam et commoratio una in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque quasi gerantur sub aspectum paene subiectio, quae in exponenda re plurimum valet, ad inlustrandum id quod exponitur, et ad amplificandum, ut iis qui audient illud quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum esse videatur: XXVIII. et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum quam dixeris significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio, et huic adiuncta inlusio, a praeceptis Caesaris non abhorrens, et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinens esse debebit: propositioque quid sis dicturus et ab eo quod est dictum seiunctio et reditus ad propositum et iteratio et rationis apta conclusio: XXIX. tum augendi minuendive causa veritatis supralatio atque traiectio, et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae: tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentes, alia dicentis ac significantis dissimulatio, quae est periucunda cum in. orationis non contentione sed sermone tractatur: XXX. deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel ante vel post quam dixeris, vel cum aliquid a te ipso reicias. Praemunitio etiam est ad id quod adgrediare, et traiectio in alium: communicatio, quae est quasi cum iis ipsis apud quos dicas deliberatio: morum ac vitae imitatio vel in personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe autem etiam ad commovendos: XXXI. personarum ficta inductio, vel gravissimum lumen augendi: descriptio, erroris inductio, ad hilaritatem inpulsio, anteoccupatio: tum duo illa quae maxime movent, similitudo et exemplum: digestio, interpellatio, contentio, reticentia, commendatio: XXXII. vox quaedam libera atque etiam effrenatior augendi causa, iracundia, obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio, conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. XXXIII. His fere luminibus inlustrant orationem sententiae. Orationis autem ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et quasi petitio vel ad venustatem ipsa tractatio. Nam et geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias, et paulum inmutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio, et adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio, et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia. XXXIV. Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et inminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula, et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio, et permissio et rursus alia dubitatio et inprovisum quiddam, et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatum et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio et inmutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio. XXXV. Haec enim sunt fere atque horum similia, vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus inluminent”.
XXXVI. Eadem sunt in Oratore plurima, non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem: XXXVII. “Et reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina magnum adferunt ornatum orationI. sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant. XXXVIII. Eadem ratio est horum, quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut breviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt, aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versum reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes cur id faciamus ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel questionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur. XXXIX. Sententiarum ornamenta maiora sunt: quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem. XL. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias. XLI. Quas cum tu optume, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? Tantum modo notetur locus. Sic igitur dicet ille quem expetimus ut verset saepe multis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia: XLII. saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat, ut declinet a proposito deflectatque sententiam, ut proponat quid dicturus sit, ut, cum transegerit iam aliquid, definiat, ut se ipse revocet, ut quod dixerit iteret, ut argumentum ratione concludat, ut interrogando urgeat, ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat, ut contra ac dicat accipi et sentiri velit, XLIII. ut addubitet quid potius aut quo modo dicat, ut dividat in partis, ut aliquid relinquat et neglegat, ut ante praemuniat, ut in eo ipso in quo reprehendatur culpam in adversarium conferat, ut saepe cum iis qui audiunt, XLIV. nonnumquam etiam cum adversario quasi deliberet, ut hominum mores sermonesque describat, ut muta quaedam loquentia inducat, ut ab eo quod agitur avertat animos, ut saepe in hilaritatem risumve convertat, ut ante occupet quod videat opponi, ut comparet similitudines, ut utatur exemplis, ut aliud alii tribuens dispertiat, ut interpellatorem coerceat, ut aliquid reticere se dicat, ut denuntiet quid caveant, ut liberius quid audeat, ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando, ut deprecetur, ut supplicet, ut medeatur, ut a proposito declinet aliquantum, ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris. XLV. Atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur: brevitatem si res petet, saepe etiam rem dicendo subiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit: significatio saepe erit maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio. Hoc in genere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo”.
2. I. Ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit habet quod sequatur, nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat: nam mihi de iis sententiarum figuris dicere in animo est quae ab illo simplici modo indicandi recedunt, quod idem multis doctissimis viris video placuisse. II. Omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intellegi vere possit oratio. Nam quo modo iudex doceri potest si desit inlustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio? III. Quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? Quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est emphasin, et supralationem veritatis et traiectionem, haec altera extenuationem et deprecationem. Qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et effrenatiore, iracundia, obiurgatione, optatione, exsecratione? vel illi mitiores nisi adiuvantur commendatione, conciliatione, ad hilaritatem inpulsione? IV. Quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? Motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret. V. Quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant. Verum ea plerumque recta sunt, nec se fingunt sed confitentur. Admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
VI. Quid enim tam commune quam interrogare vel percontari? Nam utroque utimur indifferenter, quamquam alterum noscendi, alterum arguendi gratia videtur adhiberi. At ea res, utrocumque dicitur modo, etiam multiplex habet schema: incipiamus enim ab iis quibus acrior ac vehementior fit probatio, quod primo loco posuimus. VII. Simplex est sic rogare:
“sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?”: figuratum autem quotiens non sciscitandi gratia adsumitur, sed instandi: “quid enim tuus ille, tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat?” et “quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?” et “patere tua consilia non sentis?” et totus denique hic locus. III. Quanto enim magis ardet quam si diceretur “diu abuteris patientia nostra”, et “patent tua consilia”. Interrogamus etiam quod negari non possit: “dixitne tandem causam C. Fidiculanius Falcula?” aut ubi respondendi difficilis est ratio, ut vulgo uti solemus: “quo modo? qui fieri potest?” aut invidiae gratia, ut Medea apud Senecam: “quas peti terras iubes?” IX. aut miserationis, ut Sinon apud Vergilium “heu quae me tellus”, inquit, “quae me aequora possunt accipere?” aut instandi et auferendae dissimulationis, ut Asinius: “Audisne? furiosum, inquam, non inofficiosum testamentum reprendimus”. X. Totum hoc plenum est varietatis: nam et indignationi convenit: “et quisquam numen Iunonis adoret?” et admirationi: “quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?” XI. Est interim acrius imperandi genus: “non arma expedient totaque ex urbe sequentur?” Et ipsi nosmet rogamus, quale est illud Terentianum: “quid igitur faciam?” XII. Est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum, rogatus an ab reo fustibus vapulasset, “innocens”, inquit: tum declinandi, quod est frequentissimum: “quaero an occideris hominem”, respondetur “latronem”: “an fundum occupaveris”, respondetur “meum”, ut confessionem praecedat defensio: XIII. ut apud Vergilium in Bucolicis dicenti “non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis?” occurritur: “an mihi cantando victus non redderet ille?” XIV. cui est confinis dissimulatio, non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco: nam serio si fiat, pro confessione est. Ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario: “Apud quem igitur hoc dico? Apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit”. XV. Aliter pro Caelio ficta interrogatione: “dicet aliquis: haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis?” et totus locus. Deinde: “ego, si qui, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit”, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum, sed statim subicere: “Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas”. Quod schema quidam “per suggestionem” vocant. XVI. Fit et comparatione: “uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet?” et alis modis tum brevius tum latius, tum de una re tum de pluribus.
Mire vero in causis valet praesumptio, quae prolempsis dicitur, cum id quod obici potest occupamus. Id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prohoemio convenit. XVII. Sed quamquam generis unius diversas species habet. Est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium quod ad accusandum descendat qui semper defenderit: quaedam confessio, ut pro Rabirio Postumo, quem sua quoque sententia reprehendendum fatetur quod pecuniam regi crediderit: quaedam praedictio, ut “dicam enim non augendi criminis gratia”: quaedam emendatio, ut “rogo ignoscatis mihi, si longius sum evectus”: frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus dici solet. XVIII. Verborum quoque vis ac proprietas confirmatur +vel praesumptione+: “quamquam illa non poena sed prohibitio sceleris fuit”, aut reprehensione: “cives, inquam, si hoc eos nomine appellari fas est”.