Quintilianus – Institutiones L. IX-X
(… Testi Latini – felicemassaro.it)
XLVIII. Congeruntur et diversa: “Mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia”. Et apud Ovidium: “sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis”. XLIX. inveni qui et hoc ploken vocaret: cui non adsentior, cum sit unius figurae. Mixta quoque et idem et diversum significantia, quod et ipsum diallagen vocant: “quaero ab inimicis, sintne haec investigata comperta id est patefacta sublata delata extincta per me?” Et “investigata comperta id est patefacta” aliud ostendunt, “sublata delata extincta”: sunt inter se similia, sed non etiam prioribus. L. Et hoc autem exemplum et superius aliam quoque efficiunt figuram, quae quia coniunctionibus caret dissolutio vocatur, apta cum quid instantius dicimus: nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt. Ideoque utimur hac figura non in singulis modo verbis, sed sententiis etiam, ut Cicero dicit contra contionem Metelli: “qui indicabantur, eos vocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: senatum si interposui”, et totus hic locus talis est. Hoc genus et brachylogian vocant, quae potest esse copulata dissoluto. Contrarium ut. est schema quod coniunctionibus abundat: illud asyndeton, hoc polysyndeton dicitur. LI. Sed hoc est vel isdem saepius repetitis, ut “tectumque laremque armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram”, vel diversis: LII. “arma virumque – multum ille et terris – multa quoque”. LIII. Adverbia quoque et pronomina variantur: “hic illum vidi iuvenem – bis senos cui nostra dies – hic mihi responsum primus dedit ire petenti”. Sed utrumque horum acervatio est aut iuncta aut dissoluta. LIV. Omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit: fons quidem unus, qui acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus.
Gradatio, quae dicitur climax, apertiorem habet artem et magis adfectatam, ideoque esse rarior debet. LV. Est autem ipsa quoque adiectionis: repetit enim quae dicta sunt, et priusquam ad aliud descendat in prioribus resistit. cuius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: “non enim dixi quidem haec, sed non scripsi, nec scripsi quidem, sed non obii legationem, nec obii quidem legationem, sed non persuasi Thebanis”. LVI. Sunt tamen tradita et Latina: “Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit”. Et Calvi: “non ergo magis pecuniarum repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum”. LVII. +Est+ invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum: “Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus, ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus Atreus, qui nostrum porro propagat genus”. LVIII. At quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt: quarum una est ea quam libro proximo in figuras ex synekdochei distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut Caelius in Antonium: “stupere gaudio Graecus”: simul enim auditur “coepit”; Cicero ad Brutum: “Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi”. LIX. cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur: “novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo, sed faciles Nymphae risere, sacello”. LX. Hanc quidam aposiopesin putant, frustra: nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratum: quod si aposiopesis est, nihil non in quo deest aliquid idem appellabitur. LXI. Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero: “data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari”. Non enim opticuit: lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc: “diadema imposuit”. LXII. Altera est per detractionem figura, de qua modo dictum est, cui coniunctiones eximuntur. Tertia, quae dicitur epezeugmenon, in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desiderasset illud si sola poneretur. Id accidit aut praeposito verbo ad quod reliqua respiciant: “vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia”, aut inlato quo plura cluduntur: “neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit”. LXIII. Medium quoque potest esse quod et prioribus et sequentibus sufficiat: iungit autem et diversos sexus, ut cum marem feminamque “filios” dicimus, et singularia pluralibus miscet. LXIV. Sed haec adeo sunt vulgaria ut sibi artem figurarum adserere non possint. Illud plane figura est, quo diversa sermonis forma coniungitur: “sociis tunc arma capessant edico, et dira bellum cum gente gerendum”. Quamvis enim pars bello. posterior participio insistat, utrique convenit illud “edico”. Non utique detractionis gratia factam coniunctionem synoikeiosin vocant, quae duas res diversas colligat: “tam deest avaro quod habet quam quod non habet”. LXV. huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen paradiastolen, qua similia discernuntur: “cum te pro astuto sapientem appelles, pro confidente fortem, pro inliberali diligentem”. Quod totum pendet ex finitione, ideoque an figura sit dubito. cui contraria est ea qua fit ex vicino transitus ad diversa ut similia: “brevis esse laboro, obscurus fio” et quae secuntur.
LVI. Tertium est genus figurarum quod aut similitudine aliqua vocum aut paribus aut contrariis convertit in se aures et animos excitat. Hinc est paronomasia quae dicitur adnominatio. Ea non uno modo fieri solet: ex vicinia quadam praedicti nominis ducta, casibus declinatis, ut Domitius Afer pro Cloatilla: “mulier omnium rerum imperita, in omnibus rebus infelix,” et cum verbo idem verbum plus significans subiungitur: LXVII. “quando homo hostis, homo”. Quibus exemplis sum in aliud usus, +sed in uno phasis+ est geminatio. Paronomasiai contrarium est quod eodem verbo quasi falsum arguitur: “quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur”. LXVIII. cui confinis est quae antanaklasis dicitur, eiusdem verbi contraria significatio. cum Proculeius quereretur de filio quod is mortem suam exspectaret, et ille dixisset “se vero non exspectare”, “immo”, inquit, “rogo exspectes”. Non ex eodem sed ex vicino diversum accipitur cum supplicio adficiendum dicas quem supplicatione dignum iudicaris. LXIX. Aliter quoque voces aut eaedem aut. diversa in significatione ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae: quod etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror, eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono: “amari iucundum est, si curetur ne quid insit amari”, “avium dulcedo ad avium ducit”, et apud Ovidium ludentem: LXX. “cur ego non dicam, furia, te furiam?” LXXI. Cornificius hanc traductionem vocat, videlicet alterius intellectus ad alterum. Sed elegantius quod est positum in distinguenda rei proprietate: “hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse”; et quae praepositionibus in contrarium mutantur: “non emissus ex urbe, sed inmissus in urbem esse videatur”. Melius atque acrius quod cum figura iucundum est, tum etiam sensu valet: “emit morte inmortalitatem”. LXXII. Illa leviora: “non Pisonum sed pistorum” et “ex oratore arator”. Pessimum vero: “ne patres conscripti videantur circumscripti”. Raro evenit, sed vehementer +venit sic+ contigit, ut aliqui sensus vehemens et acer venustatem aliquam +non eadem eo verbo non dissona accipit.+ LXXIII. Et cur me prohibeat pudor uti domestico exemplo? Pater meus contra eum qui se legationi inmoriturum dixerat, deinde vix paucis diebus insumptis re infecta redierat: “non exigo uti inmoriaris legationi: inmorare”. Nam et valet sensus ipse et in verbis tantum distantibus iucunde consonat vox, praesertim non captata sed velut oblata, cum altero suo sit usus, alterum ab adversario acceperit. LXXIV. Magnae veteribus curae fuit gratiam dicendi et paribus et contrariis adquirere. Gorgias in hoc inmodicus: copiosus, aetate utique prima, Isocrates fuit. Delectatus est his etiam M. tullius, verum et modum adhibuit non ingratae nisi copia redundet voluptati, et rem alioqui levem sententiarum pondere implevit. Nam per se frigida et inanis adfectatio, cum in acris incidit sensus innatam gratiam videtur habere, non arcessitam.
LXXV. Similium fere quadruplex ratio est. Nam est primum quotiens verbum verbo aut non dissimile valde quaeritur, ut “puppesque tuae pubesque tuorum”, et: “sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma”, et: “non enim tam spes laudanda quam res est”, aut certe par et extremis syllabis consonans: “non verbis sed armis”. LXXVI. Et hoc quoque quotiens in sententias acris incidit pulchrum est: “quantum possis, in eo semper experire ut prosis”. Hoc est parison, ut plerisque placuit; Theon Stoicus parison existimat quod sit e membris non dissimilibus. LXXVII. Secundum ut clausula similiter cadat, syllabis isdem in ultimam partem conlatis; homoioteleuton vocant, id est similem duarum sententiarum vel plurium finem: “non modo ad salutem eius extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam”. Ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae trikola dicuntur: “vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia”. In quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. Fit etiam singulis verbis: “Hecuba hoc dolet pudet piget”, et “abiit excessit erupit evasit”. LXXVIII. Tertium est quod non. in eosdem casus cadit: homoioptoton dicitur. Sed neque quod finem habet similem, utique in eundem venit finem homoioptoton, quia homoioptoton est tantum casu simile est. etiam si dissimilia sint quae declinentur, nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus vel primis inter se vel mediis vel extremis vel etiam permutatis his, ut media primis et summa mediis accommodentur; et quocumque modo accommodari potest: LXXIX. nec enim semper paribus syllabis constat, ut est apud Afrum: “amisso nuper infelicis +auleis+ non praesidio inter pericula, tamen solacio inter adversa”. Eius fere videntur optima in quibus initia sententiarum et fines consentiunt (ut hic “praesidio, solacio” +pedem+) ut et similia sint verso bis et a paribus cadant et eodem modo desinant: LXXX. etiam ut sint, quod est quartum, membris aequalibus, quod isokolon dicitur. “Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, tantum in foro atque iudiciis impudentia valeret” isokolon est et homoioptoton habet; “non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebuti impudentiae quam tum in vi facienda cessit audaciae” isokolon, homoioptoton, homoioteleuton. Accedit et ex illa figura gratia qua nomina dixi mutatis casibus repeti: “non minus cederet quam cessit”. Adhuc homoioteleuton et paronomasia est “neminem alteri posse dare in matrimonium nisi penes quem sit patrimonium”.
LXXXI. Contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio (antitheton dicitur) non uno fit modo. Nam et sic. singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi: “Vicit pudorem libido, timorem audacia”, et bina binis: “non nostri ingeni, vestri auxili est”, et sententiae sententiis: “dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis”. LXXXII. cui commodissime subiungitur et ea species quam distinctionem diximus: “odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit”, et quae sunt simili casu dissimili sententia in ultimo locata: “ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit”. LXXXIII. Nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc: “est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex”, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur: “quam non didicimus accepimus legimus, verum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus”. LXXXIV. Nec semper quod adversum est contra ponitur, quale est apud Rutilium: “nobis primis di immortales fruges dederunt, nos quod soli accepimus in omnes terras distribuimus”. LXXXV. Fit etiam adsumpta illa figura qua verba declinata repetuntur, quod antimetabole dicitur: “non ut edam vivo, sed ut vivam edo”. Et quod apud Ciceronem conversum ita est ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: “ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur”. LXXXVI. Et eodem eluditur verbo, ut quod dicit de se. Roscio: “etenim cum artifex eius modi est ut solus videatur dignus esse * videatur qui non accedat”. Est et in nominibus ex diverso conlocatis sua gratia: “si consul Antonius, Brutus hostis, si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius”.
LXXXVII. Olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt qui putant esse figuram “incredibile est quod dico sed verum” (anthypophoran vocant) et “aliquis hoc semel tulit, nemo bis, ego ter” (diexodon) et “longius evectus sum, sed redeo ad propositum” (aphodon). LXXXVIII. Quaedam verborum figurae paulum a figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. Nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti: “sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet”. LXXXIX. Item correctionis eadem ratio est: nam quod illic dubitat, hic emendat. Etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: “crudelitatis mater est avaritia”, et apud Sallustium in Ciceronem “o Romule Arpinas”: quale est apud Menandrum “Oedipus Thriasius”. Haec omnia copiosius sunt exsecuti qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci (sed non minor erit eorum qui vivunt gloria). XC. Vt fateor autem verborum quoque figuras posse pluris reperiri a quibusdam, ita his, quae ab auctoribus claris traduntur, meliores non adsentior. Nam in primis M. tullius multas in tertio de Oratore libro posuit quas in Oratore postea scripto transeundo videtur ipse damnasse: quarum pars est quae sententiarum potius quam verborum sit, ut inminutio, inprovisum, imago, sibi ipsi responsio, digressio, permissio, contrarium (hoc enim puto quod dicitur enantiotes), sumpta ex adverso probatio: XCI. quaedam omnino non sunt figurae, sicut ordo, dinumeratio, circumscriptio, sive hoc nomine significatur comprensa breviter sententia sive finitio: nam et hoc Cornificius atque Rutilius schema lexeos putant. Verborum autem concinna transgressio hyperbaton est, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita. XCII. Sed mutatio, et. si ea est quam Rutilius alloiosin vocat, dissimilitudinem ostendit hominum rerum factorum: quae si latius fiat, figura non est, si angustius, in antitheton cadet; si vero haec appellatio significat hypallagen, satis de ea dictum est. XCIII. Quod vero schema est ad propositum subiecta ratio, quod Rutilius aitiologian vocat? utrum. Nam de illo dubitari possit, an schema sit in distributis subiecta ratio, quod apud eundem primo loco positum est: prosapodosin dicit, quae, ut maxime, servetur sane in pluribus propositis, quia aut singulis statim ratio subiciatur, ut est apud Gaium Antonium: XCIV. “sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem vereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero”: aut positis duobus vel tribus eodem ordine singulis continua reddatur, quale apud Brutum de dictatura Cn. Pompei: XCV. “praestat enim nemini imperare quam alicui servire: sine illo enim vivere honeste licet, cum hoc vivendi nulla condicio est”. XCVI. Sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium: “sive inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium” et totus locus, “seu pluris calor ille vias … seu durat magis”. XCVII. Relationem quid accipi velit non liquet mihi: nam si antanaclasin aut epanodon aut antimetabolen dicit, de omnibus his locuti sumus. Sed quidquid est, nec hoc nec superiora in Oratore repetit. Sola est in eo libro posita inter figuras verborum exclamatio quam sententiae potius puto (adfectus enim est); et. ceteris omnibus consentio. XCVIII. Adicit his Caecilius periphasin, de qua dixi, Cornificius interrogationem ratiocinationem subiectionem transitionem occultationem, praeterea sententiam membrum articulos interpretationem conclusionem. Quorum priora alterius generis sunt schemata sequentia schemata omnino non sunt. XCIX. Item Rutilius, praeter ea quae apud alios quoque sunt, paromologian, anagcaion, ethopoiian, dicaiologian, prolempsin, characterismon, brachylogian, parasiopesin, parresian, de quibus idem dico. Nam eos quidem auctores qui nullum prope finem fecerunt exquirendis nominibus praeteribo, qui etiam quae sunt argumentorum figuris adscripserunt.
C. Ego illud de iis etiam quae vere sunt adiciam breviter, sicut ornent orationem oportune positae, ita ineptissimas esse cum inmodice petantur. Sunt qui, neglecto rerum pondere et viribus sententiarum, si vel inania verba in hos modos depravarunt summos se iudicent artifices, ideoque non desinant eas nectere, quas sine substantia sectari tam est ridiculum quam quaerere habitum gestumque sine corpore. CI. Sed ne eae quidem quae recte fiunt densandae sunt nimis: nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet, sed si quis ducere os exquisitis modis et frontis ac luminum inconstantia trepidare non desinat, rideatur. Et oratio habet rectam quandam velut faciem, quae ut stupere inmobili rigore non debebit, ita saepius in ea quam natura dedit specie continenda est. CII. Sciendum vero in primis quid quisque in orando postulet locus, quid persona, quid tempus: maior enim pars harum figurarum posita est in delectatione. Vbi vero atrocitate invidia miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem flentem rogantem? – cum nimia in his rebus cura verborum deroget adfectibus fidem, et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
4. I. De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quae indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam. II. Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam. III. Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subuertitur. IV. Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit. V. Quae porro ars statim fuit? Quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? Rubos arvis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur. VI. Fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si pravi pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione simili paene licentia lascivientium, id vitium compositionis est iudicandum. VII. Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae conexa est et totis viribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor? VIII. An non eam quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint? IX. Quare mihi compositione velut ammentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est valere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum: X. primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret ut illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem. XI. In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen. XII. Pythagoreis certe moris fuit et cum evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid turbidiorum cogitationum, componerent. XIII. Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu iungantur vel in fine cludantur: nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat. XIV. Denique quod cuique visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis iucunditas decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero: “Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos, Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit “multi superarunt mercatores venaliciique”, et insequentis deinceps perihodos, quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris. XV. Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa verborum luce deprenditur. XVI. Itaque ut confiteor paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse. XVII. Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et incompositis similia: XVIII. quod ipsum compositio est. Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur. XIX. Sed de propositorum diversitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte componere volent discenda sunt.
Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque. XX. Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam nulla sint. XXI. Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
XXII. At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae kola, periodon quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
XXIII. Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et contextis (singula sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero “tu”, inquit, “istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate”: aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut “viros ac feminas”, “diem ac noctem”, “ortum et occasum” dicas potius, quamquam et retrorsum. XXIV. Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut “fratres gemini”: nam si “gemini” praecesserint, “fratres” addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore. XXV. Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt. XXVI. Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est. XXVII. Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit. XXVIII. Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis: “sole et aurora rubent plurima”; “inter sacra movit aqua fraxinos”; “ne exsequias quidem unus inter miserrimos viderem meas” (quod inter haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio). XXIX. Saepe tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: “ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie”. XXX. Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie. XXXI. Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: “gratias agam continuo”, et pro Laelia: “eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia”. Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet et. obiceret. XXXII. Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur.
Iunctura sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et virtutes et vitia in complexu habent. XXXIII. Atque ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae commissis inter se verbis duobus ex ultima fine. prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt; praecipuus tamen erit hiatus earum quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur. XXXIV. E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. Minus peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui praeponet longae brevem. Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leviores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur. XXXV. Non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut neglegentiae est pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten secutos praecipueque Theopompum. XXXVI. At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam, ut “pulchra oratione +acta oratio iactatae+”, cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales quasi intersistatur adsumunt. XXXVII. Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. “Habet” inquit “ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis”.
Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae collidantur stridor est, ut “ars studiorum”. XXXVIII. Quae fuit causa et Servio sulpicio, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit “Aeserninus fuit” et “dignus locoque”, et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos. XXXIX. Inde “belligerare”, “pos meridiem” et illa Censoris Catonis “dicae” “faciae”que, m littera in e mollita. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur. XL. Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut “multum ille” et “quantum erat”, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant. XLI. Videndum etiam ne syllaba verbi prioris ultima et prima sequentis +ide nec+: quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: “res mihi invisae visae sunt, Brute”, et in carmine: “o fortunatam natam me consule Romam”. XLII. Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa iunguntur. XLIII. Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
XLIV. Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et “vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit” * et contra (nam frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) “saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt” magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.
XLV. Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam. XLVI. Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet: XLVII. longam esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius. XLVIII. sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia ad. dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet. XLIX. Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo “panditur interea domus omnipotentis Olympi” confundas, solveris versum. L. sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est. LI. Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora etiam animo. metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est unum).