Frontinus

Frontinus – Opuscula Rerum Rusticarum

De Agrorum qualitate Agrorum qualitates sunt tres: una agri divisi et adsignati, altera mensura per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. Ager ergo divisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae Auruncae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum,...

Frontinus – De Aquaeductu Urbis Romae

1. Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam, et me seu naturalis sollicitudo seu fides sedula non ad diligentiam modo verum ad amorem quoque commissae rei instigent sitque nunc mihi ab Nerva Augusto, nescio diligentiore an amantiore rei publicae imperatore, aquarum iniunctum officium ad usum, tum ad salubritatem atque etiam securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis...

Frontinus – Strategemata I – II – III – IV

I Cum ad instruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorumeius accesserim eique destinato, quantum cura nostra valuit, satisfecissevisus sim, deberi adhuc institutae arbitror operae, ut sollertia ducum facta, quae a Graecis una STRATEGEMATON appellatione comprehensa sunt, expeditis amplectar commentariis. Ita enim consilii quoque et providentiae exemplis succincti duces erunt, unde illis excogitandi generandique similia facultas nutriatur; praeterea continget, ne...