Frontinus – De Aquaeductu Urbis Romae

70. Virgini in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quinquaginta duarum. Huius mensuram ad caput invenire non potui, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat et lenior rivum intrat. Prope urbem tamen ad miliarium septimum in agro qui nunc est Ceionii Commodi, ubi velociorem cursum habet, mensuram egi quae efficit quinariarum duo milia quingentas quattuor, amplius quam in commentariis quinariis mille octingentis quinquaginta duabus. Approbatio nostra expeditissima est; erogat enim omnes quas mensura deprendimus, id est duo milia quingentas quattuor.

71. Alsietinae conceptionis modus nec in commentariis adscriptus est nec in re praesenti certus inveniri potuit, cum ex lacu Alsietino et deinde circa Careias ex Sabatino quantum aquarii temperaverunt. Alsietina erogat quinarias trecentas nonaginta duas.

72. Claudia abundantior aliis maxime iniuriae exposita est. In commentariis habet non plus quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta quinque, cum ad caput invenerim quinariarum quattuor milia sexcentas septem; amplius quam in commentariis mille septingentis quinquaginta duabus. Adeo autem nostra certior est mensura, ut ad septimum ab urbe miliarium in piscina, ubi indubitatae mensurae sunt, inveniamus quinarias tria milia trecentas decem duas; plus quam in commentariis quadringentis quinquaginta septem, quamvis et ex beneficiis ante piscinam eroget et plurimum subtrahi deprehenderimus ideoque minus inveniatur, quam re vera esse debeat, quinariis mille ducentis nonaginta quinque. Et circa erogationem autem fraus apparet, quae neque ad commentariorum fidem neque ad eas quas ad caput egimus mensuras, neque ad illas saltem ad piscinam post tot iniurias sunt, convenit. Solae enim quinariae mille septingentae quinquaginta erogantur; minus quam commentariorum ratio dat quinariis mille centum quinque; minus autem quam mensurae ad caput factae demonstraverunt quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem; minus etiam quam in piscina invenitur quinariis mille quingentis sexaginta duabus. Ideoque cum sincera in urbem proprio rivo perveniret, in urbe miscebatur cum Anione novo, ut confusione facta et conceptio earum et erogatio esset obscurior. Quod si qui forte me adquisitionum mensuris blandiri putant, admonendi sunt adeo Curtium et Caeruleum fontes aquae Claudiae sufficere ad praestandas ductui suo quinarias quas significavi quattuor milia sexcentas septem, ut praeterea mille sexcentae effundantur. Nec eo infitias quin ea quae superfluunt non sint proprie horum fontium; capiuntur enim ex Augusta, quae inventa in Marciae supplementum, dum illa non indiget, adicitur fontibus Claudiae, quamvis ne huius quidem ductus omnem aquam recipiat.

73. Anio Novus in commentariis habere ponebatur quinarias tria milia ducentas sexaginta tres. Mensus ad caput repperi quinarias quattuor milia septingentas triginta octo, amplius quam in conceptis commentariorum est, quinariis mille quadringentis septuaginta quinque. Quarum adquisitionem non avide me amplecti quo alio modo manifestius probem, quam quod in erogatione ipsorum commentariorum maior pars earum continetur? Erogantur enim quinariarum quattuor milia ducentae, cum alioquin in eisdem commentariis inveniatur conceptio non amplius quam trium milium ducentarum sexaginta trium. Praeterea intercipi non tantum quingentas XXXVIII, quae inter mensuras nostras et erogationem intersunt, sed longe ampliorem modum deprendi. Ex quo apparet etiam exuberare comprehensam a nobis mensuram. Cuius rei ratio est, quod vis aquae rapacior, ut ex largo et celeri flumine excepta, velocitate ipsa ampliat modum.

74. Non dubito aliquos adnotaturos, quod longe maior copia actis mensuris inventa sit, quam erat in commentariis principum. Cuius rei causa est error eorum, qui ab initio parum diligenter uniuscuiusque aquae fecerunt aestimationem. Ac ne metu aestatis aut siccitatum in tantum a veritate eos recessisse credam, obstat quod ipse actis mensuris Iulio mense hanc uniuscuiusque copiam, quae supra scripta est, tota deinceps aestate durantem exploravi. Quaecumque tamen est causa quae praecedit, illud utique detegitur, decem milia quinariarum intercidisse, dum beneficia sua principes secundum modum in commentariis adscriptum temperant.

75. Sequens diversitas est quod alius modus concipitur ad capita, alius nec exiguo minor in piscinis, minimus deinde distributione continetur. Cuius rei causa est fraus aquariorum, quos aquas ex ductibus publicis in privatorum usus derivare deprehendimus. Sed et plerique possessorum, e quorum agris aqua circumducitur, formas rivorum perforant, unde fit ut ductus publici hominibus privatis vel ad hortorum usus itinera suspendant.

76. Ac de vitiis eiusmodi nec plura nec melius dici possunt, quam a Caelio Rufo dicta sunt in ea contione, cui titulus est “De Aquis”, quae nunc nos omnia simili licentia usurpata utinam non per offensas probaremus; inriguos agros, tabernas, cenacula etiam, corruptelas denique omnes perpetuis salientibus instructas invenimus. Nam quod falsis titulis aliae pro aliis aquae erogabantur, etiam sunt leviora ceteris vitia. Inter ea tamen quae emendationem videbantur exigere, numerandum est, quod fere circa montem Caelium et Aventinum accidit. Qui colles, priusquam Claudia perduceretur, utebantur Marcia et Iulia. Sed postquam Nero imperator Claudiam opere arcuato ad Spem exceptam usque ad templum Divi Claudii perduxit, ut inde distribueretur, priores non ampliatae sed omissae sunt; nulla enim castella adiecit, sed isdem usus est, quorum quamvis mutata aqua vetus appellatio mansit.

77. Satis iam de modo cuiusque et velut nova quadam adquisitione aquarum et fraudibus et vitiis quae circa ea erant dictum est. Superest ut erogationem, quam confertam et, ut sic dicam, in massa invenimus, immo etiam falsis nominibus positam, per nomina aquarum, uti quaeque se habet, et per regiones urbis digeramus. Cuius comprensionem scio non ieiunam tantum sed etiam perplexam videri posse, ponemus tamen quam brevissime, ne quid velut formulae officii desit. Eis quibus sufficiet cognovisse summa, licebit transire leviora.

78. Fit ergo distributio quinariarum quattuordecim milium decem et octo, ita ut quinariae DCCLXXI, quae ex quibusdam aquis in adiutorium aliarum dantur et bis in speciem erogationis cadunt, semel in computationem veniant. Ex his dividuntur extra urbem quinariae quattuor milia sexaginta tres: ex quibus nomine Caesaris quinariae mille septingentae decem et octo, privatis quinariae § § CCCXXXXV. Reliquae intra urbem VIIII milia nongentae quinquaginta quinque distribuebantur in castella ducenta quadraginta septem: ex quibus erogabantur sub nomine Caesaris quinariae mille septingentae septem semis, privatis quinariae tria milia octingentae quadraginta septem, usibus publicis quinariae quattuor milia quadringentae una: ex eo castris ducentinarie quinariae ducentae septuaginta novem, operibus publicis septuaginta quinque quinariae § § CCCI, muneribus triginta novem quinariae CCCLXXXVI, lacibus quingentis nonaginta uni quinariae § trecentae triginta quinque. Sed et haec ipsa dispensatio per nomina aquarum et regiones urbis partienda est.

79. Ex quinariis ergo quattuordecim milibus decem et octo, quam summam erogationibus omnium aquarum seposuimus, dantur nomine Appiae extra urbem quinariae tantummodo quinque, quoniam humilior turetia metitoribus. Reliquae quinariae sescentae nonaginta novem intra urbem dividebantur per regiones secundam IIX VIIII XI XII XIII XIV in castella viginti: ex quibus nomine Caesaris quinariae centum quinquaginta una, privatis quinariae centum nonaginta quattuor, usibus publicis quinariae trecentae quinquaginta quattuor: ex eo castris I quinariae quattuor, operibus publicis quattuordecim quinariae centum viginti tres, muneri uni quinariae duae, lacibus nonaginta duobus quinariae ducentae viginti sex.