Frontinus – De Aquaeductu Urbis Romae
60. Fistula nonagenaria: diametri digitos decem S = ‘ X, perimetri digitos triginta tres S Ò £ ‘ X, capit quinarias septuaginta tres = = £ ‘ V.
61. Fistula nonagenum quinum: diametri digitos X S = = Ò £ ‘ VIIII, perimetri digitos XXXIIII S £, capit quinarias LXXVII = = £ ‘ II; in usu non est.
62. Fistula centenaria: diametri digitos XI = Ò ‘ VIIII, perimetri digitos XXXV = = Ò £ , capit quinarias octoginta unam = = £ ‘ X. Apud aquarios habebat diametri digitos XII, capacitatis quinarias nonaginta II.
63. Fistula centenum vicenum: diametri digitos duodecim = = ‘ VII, perimetri digitos XXXVIII S = = , capit quinarias LXXXXVII S = Ò . Apud aquarios habebat diametri digitos XVI, capacitatis quinarias centum sexaginta tres S = = Ò , qui modus duarum centenariarum est.
______________
II
64. Persecutus ea quae de modulis dici fuit necessarium, nunc ponam, quem modum quaeque aqua, ut principum commentariis comprehensum est, usque ad nostram curam habere visa sit quantumque erogaverit; deinde quem ipsi scrupulosa inquisitione praeeunte providentia optimi diligentissimi Nervae principis invenerimus. Fuerunt ergo in commentariis in universo quinariarum decem duo milia septingentae quinquaginta quinque, in erogatione decem quattuor milia decem et octo: plus in distributione quam in accepto computabatur quinariis mille ducentis sexaginta tribus. Huius rei admiratio, cum praecipuum officii opus in exploranda fide aquarum atque copia crederem, non mediocriter me convertit ad scrutandum, quemadmodum amplius erogaretur, quam in patrimonio, ut ita dicam, esset. Ante omnia itaque capita ductuum metiri adgressus sum, sed longe, id est circiter quinariarum decem milibus, ampliorem quam in commentariis modum inveni, ut per singulas demonstrabo.
65. Appiae in commentariis adscriptus est modus quinariarum octingentarum quadraginta unius. Cuius aquae ad caput inveniri mensura non potuit, quoniam ex duobus rivis constat. Ad Gemellos tamen, qui locus est infra Spem Veterem, ubi iungitur cum ramo Augustae, inveni altitudinem aquae pedum quinque, latitudinem pedis unius dodrantis; fiunt areae pedes octo dodrans, centenariae viginti duae et quadragenaria, quae efficiunt quinarias mille octingentas viginti quinque; amplius quam commentarii habent quinariis nongentis octoginta quattuor. Erogabat quinarias septingentas quattuor; minus quam in commentariis adscribitur quinariis centum triginta septem, et adhuc minus quam ad Gemellos mensura respondet quinariis mille centum viginti una. Intercidit tamen aliquantum e ductus vitio, qui cum sit depressior, non facile manationes ostendit, quas esse ex eo apparet quod in plerisque urbis partibus probata aqua observatur, quae ex ea manat. Sed et quasdam fistulas intra urbem inlicitas deprehendimus. Extra urbem autem propter pressuram librae, cum sit infra terram ad caput pedibus quinquaginta, nullam accipit iniuriam.
66. Anioni Veteri adscriptus est in commentariis modus quinariarum mille quingentarum quadraginta unius. Ad caput inveni quattuor milia trecentas nonaginta octo praeter eum modum qui in proprium ductum Tiburtium derivatur, amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus octingentis quinquaginta septem. Erogabantur antequam ad piscinam veniret quinariae ducentae sexaginta duae. Modus in piscina, qui per mensuras positas initur, efficit quinariarum duo milia trecentas sexaginta duas. Intercidebant ergo inter caput et piscinam quinariae mille septingentae septuaginta quattuor. Erogabat post piscinam quinarias mille trecentas quadraginta octo; amplius quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis sexaginta novem; minus quam recipi in ductum post piscinam posuimus quinariis mille decem quattuor. Summa quae inter caput et piscinam et post piscinam intercidebat quinariae duo milia septingentae octoginta octo, quod errore mensurae fieri suspicarer, nisi invenissem ubi averterentur.
67. Marciae in commentariis adscriptus est modus quinariarum duum milium centum sexaginta duarum. Ad caput mensus inveni quinarias quattuor milia sexcentas nonaginta, amplius quam in commentariis est quinariis duobus milibus quingentis viginti octo. Erogabantur antequam ad piscinam perveniret quinariae nonaginta quinque, et dabantur in adiutorium Tepulae quinariae nonaginta duae, item in Anionem quinariae centum sexaginta quattuor. Summa quae erogabatur ante piscinam quinariae trecentae quinquaginta una. Modus qui in piscina mensuris positis initur cum eo quod circa piscinam ductum eodem canali in arcus excipitur, efficit quinarias duo milia nongentas quadraginta quattuor. Summa quae aut erogatur ante piscinam aut in arcus recipitur quinariarum tria milia ducentae nonaginta quinque; amplius quam in conceptis commentariorum positum est quinariis mille centum triginta tribus, minus, quam mensurae ad caput actae efficiunt quinariis mille trecentis nonaginta quinque. Erogabat post piscinam quinarias mille octingentas quadraginta; minus quam in commentariis conceptionis modum significari diximus quinariis ducentis viginti septem, minus quam ex piscina in arcus recipiuntur quinariis mille centum quattuor. Summa utraque quae intercidebat aut inter caput et piscinam aut post piscinam quinariarum duo milia ID, quas sicut in ceteris pluribus locis intercipi deprehendimus. Non enim eas cessare manifestum est et ex hoc quod ad caput praeter eam mensuram, quam comprehendisse nos capacitate ductus posuimus, effunduntur amplius trecentae quinariae.
68. Tepulae in commentariis adscriptus est modus quinariarum quadringentarum. Huius aquae fontes nulli sunt; venis quibusdam constabat, quae interceptae sunt in Iulia. Caput ergo eius observandum est a piscina Iuliae. Ex ea enim primum accipit quinarias centum nonaginta, deinde statim ex Marcia quinarias nonaginta duas, praeterea ex Anione Novo ad hortos Epaphroditianos quinarias centum sexaginta tres. Fiunt omnes quinariae quadringentae quadraginta quinque, amplius quam in commentariis quadraginta quinque, quae in erogatione comparent.
69. Iuliae in commentariis adscriptus est modus quinariarum sexcentarum quadraginta novem. Ad caput mensura iniri non potuit, quoniam ex pluribus adquisitionibus constat, sed ad sextum ab urbe miliarium universa in piscinam recipitur, ubi modus eius manifestis mensuris efficit quinarias mille ducentas sex, amplius quam in commentariis quinariis quingentis quinquaginta septem. Praeterea accipit prope urbem post hortos Pallantianos ex Claudia quinarias centum sexaginta duas. Est omne Iuliae in acceptis quinariae mille trecentae sexaginta octo. Ex eo dat in Tepulam quinarias centum nonaginta, erogat suo nomine octingentas tres. Fiunt quas erogat quinariae nongentae nonaginta tres; amplius quam in commentariis habet quinariis trecentis quadraginta quattuor; minus quam in piscina habere posuimus ducentis decem tribus, quas ipsas apud eos, qui sine beneficiis principis usurpabant, deprehendimus.