100. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de eis qui curatores aquarum publicarum ex consensu senatus a Caesare Augusto nominati essent ornandis, D. E. R. Q. F. P. D. E. R. I. C. placere huic ordini, eos qui aquis publicis praeessent, cum eius rei causa extra urbem essent, lictores binos et servos publicos ternos, architectos singulos et scribas, librarios, accensos praeconesque totidem habere, quot habent ei per quos frumentum plebei datur. Cum autem in urbe eiusdem rei causa aliquid agerent, ceteris apparitoribus eisdem praeterquam lictoribus uti. Utique quibus apparitoribus ex hoc senatus consulto curatoribus aquarum uti liceret, eos diebus decem proximis, quibus senatus consultum factum esset, ad aerarium deferrent; quique ita delati essent, eis praetores aerarii mercedem cibaria, quanta praefecti frumento dando dare deferreque solent, annua darent et adtribuerent; eisque eas pecunias sine fraude sua capere liceret. Utique tabulas, chartas ceteraque quae eius curationis causa opus essent eis curatoribus Q. Aelius Paulus Fabius cos. ambo alterve, si eis videbitur, adhibitis praetoribus qui aerario praesint, praebenda locent.

101. “Itemque cum viarum curatores frumentique parte quarta anni publico fungantur ministerio, ut curatores aquarum iudiciis vacent privatis publicisque.” Apparitores et ministeria, quamvis perseveret adhuc aerarium in eos erogare, tamen esse curatorum videntur desisse inertia ac segnitia non agentium officium. Egressis autem urbem dumtaxat agendae rei causa senatus praesto esse lictores iusserat. Nobis circumeuntibus rivos fides nostra et auctoritas a principe data pro lictoribus erit.

102. Cum perduxerimus rem ad initium curatorum, non est alienum subiungere qui post Messalam huic officio ad nos usque praefuerint. Messalae successit Planco et Silio cos. Ateius Capito. Capitoni C. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. Tarius Rufus. Tario Servio Cornelio Cethego L. Visellio Varrone consulibus M. Cocceius Nerva, divi Nervae avus, scientia etiam iuris inlustris. Huic successit Fabio Persico L. Vitellio cos. C. Octavius Laenas. Laenati Aquila Iuliano et Nonio Asprenate consulibus M. Porcius Cato. Huic successit post mensem Ser. Asinio Celere A. Nonio Quintiliano consulibus A. Didius Gallus. Gallo Q. Veranio et Pompeio Longo cos. Cn. Domitius Afer. Afro Nerone Claudio Caesare IIII et Cosso Cossi f. consulibus L. Piso. Pisoni Verginio Rufo et Memmio Regulo consulibus Petronius Turpilianus. Turpiliano Crasso Frugi et Laecanio Basso consulibus P. Marius. Mario Luccio Telesino et Suetonio Paulino cos. Fonteius Agrippa. Agrippae Silio et Galerio Trachalo cos. Albius Crispus. Crispo Vespasiano III et Cocceio Nerva cos. Pompeius Silvanus. Silvano Domitiano II Valerio Messalino consulibus Tampius Flavianus. Flaviano Vespasiano V Tito III consulibus Acilius Aviola. Post quem imperatore Nerva III et Verginio Rufo III consulibus ad nos cura translata est.

103. Nunc quae observare curator aquarum debeat et legem senatusque consulta ad instruendum actum pertinentia subiungam. Circa ius ducendae aquae in privatis observanda sunt, ne quis sine litteris Caesaris, id est ne quis aquam publicam non impetratam, et ne quis amplius quam impetravit ducat. Ita enim efficiemus ut modus, quem adquiri diximus, possit ad novos salientes et ad nova beneficia principis pertinere. In utroque autem magna cura multiplici opponenda fraudi est: sollicite subinde ductus extra urbem circumeundi ad recognoscenda beneficia; idem in castellis et salientibus publicis faciendum, ut sine intermissione diebus noctibusque aqua fluat. Quod senatus quoque consulto facere curator iubetur, cuius haec verba sunt:

104. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de numero publicorum salientium qui in urbe essent intraque aedificia urbi coniuncta, quos M. Agrippa fecisset, Q. F. P. D. E. R. I. C. neque augeri placere nec minui numerum publicorum salientium, quos nunc esse rettulerunt ei, quibus negotium a senatu est imperatum ut inspicerent aquas publicas inirentque numerum salientium publicorum. Itemque placere curatores aquarum, quos Caesar Augustus ex senatus auctoritate nominavit, dare operam uti salientes publici quam adsiduissime interdiu et noctu aquam in usum populi funderent.” In hoc senatus consulto crediderim adnotandum quod senatus tam augeri quam minui salientium publicorum numerum vetuerit. Id factum existimo, quia modus aquarum quae eis temporibus in urbem veniebant, antequam Claudia et Anio Novus perducerentur, maiorem erogationem capere non videbatur.

105. Qui aquam in usus privatos deducere volet, impetrare eam debebit et a principe epistulam ad curatorem adferre; curator deinde beneficio Caesaris praestare maturitatem et procuratorem eiusdem officii libertum Caesaris protinus scribere. Procuratorem autem primus Ti. Claudius videtur admovisse, postquam Anionem Novum et Claudiam induxit. Quid contineat epistula, vilicis quoque fieri notum debet, ne quando neglegentiam aut fraudem suam ignorantiae colore defendant. Procurator calicem eius moduli, qui fuerit impetratus, adhibitis libratoribus signari cogitet, diligenter intendat mensurarum quas supra diximus modum et positionis notitiam habeat, ne sit in arbitrio libratorum, interdum maioris luminis, interdum minoris pro gratia personarum calicem probare. Sed nec statim ab hoc liberum subiciendi qualemcumque plumbeam fistulam permittatur arbitrium, verum eiusdem luminis quo calix signatus est per pedes quinquaginta, sicut senatus consulto quod subiectum est cavetur.

106. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. quosdam privatos ex rivis publicis aquam ducere, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. ne cui privato aquam ducere ex rivis publicis liceret, utique omnes ei quibus aquae ducendae ius esset datum ex castellis ducerent, animadverterentque curatores aquarum, quibus locis intra urbem apte castella privati facere possent, ex quibus aquam ducerent quam ex castello communi accepissent a curatoribus aquarum. Neve cui eorum quibus aqua daretur publica ius esset, intra quinquaginta pedes eius castelli, ex quo aquam ducerent, laxiorem fistulam subicere quam quinariam.” In hoc S. C. dignum adnotatione est, quod aquam non nisi ex castello duci permittit, ne aut rivi aut fistulae publicae frequenter lacerentur.

107. Ius impetratae aquae neque heredem neque emptorem neque ullum novum dominum praediorum sequitur. Balneis quae publice lavarent privilegium antiquitus concedebatur, ut semel data aqua perpetuo maneret. Si ex veteribus senatus consultis cognoscimus, ex quibus unum subieci; nunc omnis aquae cum possessore instauratur beneficium.

108. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. constitui oportere, quo iure extra intraque urbem ducerent aquas, quibus adtributae essent, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti usque eo maneret adtributio aquarum, exceptis quae in usum balinearum essent datae aut Augusti nomine, quoad eidem domini possiderent id solum, in quod accepissent aquam.”

109. Cum vacare aliquae coeperunt aquae, adnuntiatur et in commentarios redigitur, qui respiciuntur ut petitoribus ex vacuis dari possint. Has aquas statim intercipere solebant, ut medio tempore venderent aut possessoribus praediorum aut aliis etiam. Humanius visum est principi nostro, ne praedia subito destituerentur, triginta dierum spatium indulgeri, intra quod ei ad quos res pertineret *** De aqua in praedia sociorum data nihil constitutum invenio. Perinde tamen observatur ac iure cautum, ut dum quis ex eis qui communiter impetraverunt superesset, totus modus praediis adsignatus flueret et tunc demum renovaretur beneficium, cum desisset quisque ex eis quibus datum erat possidere. Impetratam aquam alio, quam in ea praedia in quae data erit, aut ex alio castello, quam ex quo epistula principiis continebit, duci palamst non oportere; sed et mandatis prohibetur.

110. Impetrantur autem et eae aquae quae caducae vocantur, id est quae aut ex castellis aut ex manationibus fistularum, quod beneficium a principibus parcissime tribui solitum. Sed fraudibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura debeatur, ex capite mandatorum manifestum erit quod subieci.

111. “Caducam neminem volo ducere nisi qui meo beneficio aut priorum principum habent. Nam necesse est ex castellis aliquam partem aquae effluere, cum hoc pertineat non solum ad urbis nostrae salubritatem, sed etiam ad utilitatem cloacarum abluendarum.”

112. Explicitis quae ad ordinationem aquarum privati usus pertinebant, non ab re est quaedam ex eis, quibus circumscribi saluberrimas constitutiones in ipso actu deprehendimus, exempli causa attingere. Ampliores quosdam calices, quam impetrati erant, positos in plerisque castellis inveni et ex eis aliquos ne signatos quidem. Quotiens autem signatus calix excedit legitimam mensuram, ambitio procuratoris qui eum signavit detegitur. Cum vero ne signatus quidem est, manifesta culpa omnium, maxime accipientis, deprehenditur, deinde vilici. In quibusdam, cum calices legitimae mensurae signati essent, statim amplioris moduli fistulae subiectae fuerunt, unde acciderat ut aqua non per legitimum spatium coercita, sed per brevis angustias expressa facile laxiorem in proximo fistulam impleret. Ideoque illud adhuc, quotiens signatur calix, diligentiae adiciendum est, ut fistulae quoque proximae per spatium, quod S. C. comprehensum diximus, signentur. Ita demum enim vilicus cum scierit non aliter quam signatas conlocari debere, omni carebit excusatione.

113. Circa conlocandos quoque calices observari oportet ut ad lineam ordinentur nec alterius inferior calix, alterius superior ponatur. Inferior plus trahit; superior, quia cursus aquae ab inferiore rapitur, minus ducit. In quorundam fistulis ne calices quidem positi fuerunt. Hae fistulae solutae vocantur et ut aquario libuit, laxantur vel coartantur.

114. Adhuc illa aquariorum intolerabilis fraus est: translata in novum possessorem aqua foramen novum castello imponunt, vetus relinquunt quo venalem extrahunt aquam. In primis ergo hoc quoque emendandum curatori crediderim. Non enim solum ad ipsarum aquarum custodiam, sed etiam ad castelli tutelam pertinet, quod subinde et sine causa foratum vitiatur.

115. Etiam ille aquariorum tollendus est reditus, quem vocant puncta. Longa ac diversa sunt spatia, per quae fistulae tota meant urbe latentes sub silice. Has comperi per eum qui appellabatur a punctis passim convulneratas omnibus in transitu negotiationibus praebuisse peculiaribus fistulis aquam, quo efficiebatur ut exiguus modus ad usus publicos perveniret. Quantum ex hoc modo aquae surreptum sit, aestimo ex eo quod aliquantum plumbi sublatis eiusmodi ramis redactum est.

116. Superest tutela ductuum, de qua priusquam dicere incipiam, pauca de familia quae huius rei causa parata est explicanda sunt. Familiae sunt duae, altera publica, altera Caesaris. Publica est antiquior, quam ab Agrippa relictam Augusto et ab eo publicatam diximus; habet homines circiter ducentos quadraginta. Caesaris familiae numerus est quadringentorum sexaginta, quam Claudius cum aquas in urbem perduceret constituit.

117. Utraque autem familia in aliquot ministeriorum species diducitur, vilicos, castellarios, circitores, silicarios, tectores aliosque opifices. Ex his aliquos extra urbem esse oportet ad ea quae non sunt magnae molitionis, maturum tamen auxilium videntur exigere. Homines in urbe circa castellorum et munerum stationes opera quaeque urgebunt, in primis ad subitos casus, ut ex compluribus regionibus, in quam necessitas incubuerit, converti possit praesidium aquarum abundantium. Tam amplum numerum utriusque familiae solitum ambitione aut neglegentia praepositorum in privata opera diduci revocare ad aliquam disciplinam et publica ministeria ita instituimus, ut pridie quid esset actura dictaremus et quid quoque die egisset actis comprehenderetur.

118. Commoda publicae familiae ex aerario dantur, quod impendium exoneratur vectigalium reditu ad ius aquarum pertinentium. Ea constant ex locis aedificiisve quae sunt circa ductus et castella aut munera aut lacus. Quem reditum prope sestertiorum ducentorum quinquaginta milium alienatum ac vagum, proximis vero temporibus in Domitiani loculos conversum iustitia Divi Nervae populo restituit, nostra sedulitas ad certam regulam redegit, ut constaret quae essent ad hoc vectigal pertinentia loca. Caesaris familia ex fisco accipit commoda, unde et omne plumbum et omnes impensae ad ductus et castella et lacus pertinentes erogantur.

119. Quoniam quae videbantur ad familiam pertinere exposuimus, ad tutelam ductuum sicut promiseram divertemus, rem enixiore cura dignam, cum magnitudinis Romani imperii vel praecipuum sit indicium. Multa atque ampla opera subinde dilabuntur, quibus ante succurri debet quam magno auxilio egere incipiant, plerumque tamen prudenti temperamento sustinenda, quia non semper opus aut facere aut ampliare quaerentibus credendum est. Ideoque non solum scientia peritorum sed et proprio usu curator instructus esse debet, nec suae tantum stationis architectis uti, sed plurium advocare non minus fidem quam subtilitatem, ut aestimet quae repraesentanda, quae differenda sint, et rursus quae per redemptores effici debeant, quae per domesticos artifices.

120. Nascuntur opera ex his causis: aut impotentia possessorum quid corrumpitur aut vetustate aut vi tempestatium aut culpa male facti operis, quod saepius accidit in recentibus.

121. Fere aut vetustate aut vi tempestatium eae partes ductuum laborant quae arcuationibus sustinentur aut montium lateribus applicatae sunt, et ex arcuationibus eae quae per flumen traiciuntur. Ideoque haec opera sollicita festinatione explicanda sunt. Minus iniuriae subiacent subterranea nec gelicidiis nec caloribus exposita. Vitia autem eiusmodi sunt, ut aut non interpellato cursu subveniatur eis, aut emendari nisi adverso non possint, sicut ea quae in ipso alveo fieri necesse est.

122. Haec duplici ex causa nascuntur: aut enim limo concrescente, qui interdum in crustam indurescit, iter aquae coartatur, aut tectoria corrumpuntur, unde fiunt manationes quibus necesse est latera rivorum et substructiones vitiari. Pilae quoque ipsae tofo exstructae sub tam magno onere labuntur. Refici quae circa alveos rivorum sunt aestate non debent, ne intermittatur usus tempore quo praecipue desideratur, sed vere vel autumno et maxima cum festinatione, ut scilicet ante praeparatis omnibus quam paucissimis diebus rivi cessent. Neminem fugit, per singulos ductus hoc esse faciendum, ne si plures pariter avertantur, desit aqua civitati.

123. Ea quae non interpellato aquae cursu effici debent maxime structura constant, quam et suis temporibus et fidelem fieri oportet. Idoneum structurae tempus est a Kalendis Aprilibus in Kalendas Novembres ita ut optimum sit intermittere eam partem aestatis quae nimiis caloribus incandescit, quia temperamento caeli opus est, ut ex commodo structura combibat et in unitatem corroboretur; non minus autem sol acrior quam gelatio praecipit materiam. Nec ullum opus diligentiorem poscit curam quam quod aquae obstaturum est; fides itaque eius per singula secundum legem notam omnibus sed a paucis observatam exigenda est.

124. Illud nulli dubium esse crediderim, proximos ductus, id est qui a septimo miliario lapide quadrato consistunt, maxime custodiendos, quoniam et amplissimi operis sunt et plures aquas singuli sustinent. Quos si necesse fuerit interrumpere, maiorem partem aquarum urbis destituent. Remedia tamen sunt et huius difficultatis: opus incohatum excitatur ad libram deficientis, alveus vero plumbatis canalibus per spatium interrupti ductus rursus continuatur. Porro quoniam fere omnes specus per privatorum agros derecti erant et difficilis videbatur futurae impensae praeparatio, nisi et aliqua iuris constitutione succurreretur, simul ne accessu ad reficiendos rivos redemptores a possessoribus prohiberentur, S. C. factum est quod subieci.

125. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. de rivis, specibus, fornicibus, aquae Iuliae, Marciae, Appiae, Tepulae, Anienis reficiendis, Q. D. E. R. F. P. D. E. R. I. C. uti cum ei rivi, specus, fornices, quos Augustus Caesar se refecturum impensa sua pollicitus senatui est, reficerentur, ex agris privatorum terra, limus, lapides, testa, harena, ligna ceteraque quibus ad eam rem opus esset, unde quaeque eorum proxime sine iniuria privatorum tolli, sumi, portari possint, viri boni arbitratu aestimata darentur, tollerentur, sumerentur, exportarentur; et ad eas res omnes exportandas earumque rerum reficiendarum causa, quotiens opus esset, per agros privatorum sine iniuria eorum itinera, actus paterent, darentur.”

126. Plerumque autem vitia oriuntur ex impotentia possessorum, qui pluribus rivos violant. Primum enim spatia, quae circa ductus aquarum ex S. C. vacare debent, aut aedificiis aut arboribus occupant. Arbores magis nocent, quarum radicibus concamerationes et latera solvuntur. Dein vicinales vias agrestesque per ipsas formas derigunt. Novissime aditus ad tutelam praecludunt. Quae omnia S. C. quod subieci provisa sunt.

127. “Quod Q. Aelius Tubero Paulus Fabius Maximus cos. V. F. aquarum, quae in urbem venirent, itinera occupari monumentis et aedificiis et arboribus conseri, Q. F. P. D. E. R. I. C. cum ad reficiendos rivos specusque per quae opera publica corrumpantur, placere circa fontes et fornices et muros utraque ex parte quinos denos pedes patere, et circa rivos qui sub terra essent et specus intra urbem et urbi continentia aedificia utraque ex parte quinos pedes vacuos relinqui ita ut neque monumentum in eis locis neque aedificium post hoc tempus ponere neque conserere arbores liceret, sique nunc essent arbores intra id spatium, exciderentur praeterquam si quae villae continentes et inclusae aedificiis essent. Si quis adversus ea commiserit, in singulas res poena HS dena milia essent, ex quibus pars dimidia praemium accusatori daretur, cuius opera maxime convictus esset qui adversus hoc S. C. commisisset, pars autem dimidia in aerarium redigeretur. Deque ea re iudicarent cognoscerentque curatores aquarum.”

128. Posset hoc S. C. aequissimum videri, etiam si ex re tantum publicae utilitatis ea spatia vindicarentur. Multo magis autem maiores nostri admirabili aequitate ne ea quidem eripuerunt privatis quae ad modum publicum pertinebant, sed cum aquas perducerent, si difficilior possessor in parte vendunda fuerat, pro toto agro pecuniam intulerunt et post determinata necessaria loca rursus eum agrum vendiderunt, ut in suis finibus proprium ius res publica privatique haberent. Plerique tamen non contenti occupasse fines ipsis ductibus manus adtulerunt per suffossa latera passim cursus aquarum tam ei qui ius aquarum impetratum habent, quam ei qui quantulicumque beneficii occasione ad expugnandos rivos abutuntur. Quid porro fieret, si non universa ista diligentissima lege prohiberentur poenaque non mediocris contumacibus intentaretur? Quare subscripsi verba legis.

129. “T. Quintus Crispinus consul *** populum iure rogavit populusque iure scivit in foro pro rostris aedis Divi Iulii pr. K. Iulias. Tribus Sergia principium fuit. Pro tribu Sex. L. f. Varro primus scivit. Quicumque post hanc legem rogatam rivos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem ducuntur, sciens dolo malo foraverit, ruperit, foranda rumpendave curaverit peiorave fecerit, quo minus eae aquae earumve quae pars in urbem Romam ire, cadere, fluere, pervenire, duci possit, quove minus in urbe Roma et in eis locis, aedificiis, quae loca, aedificia urbi continentia sunt, erunt, in eis hortis, praediis, locis, quorum hortorum, praediorum, locorum dominis possessoribusve aqua data vel adtributa est vel erit, saliat, distribuatur, dividatur, in castella, lacus immittatur, is populo Romano HS centum milia dare damnas esto. Et qui D. M. qui eorum ita fecerit, id omne sarcire, reficere, restituere, aedificare, ponere et celere demolire damnas esto sine dolo malo atque omnia ita ut quicumque curator aquarum est, erit, si curator aquarum nemo erit, tum is praetor qui inter cives et peregrinos ius dicet, multa, pignoribus cogito, coercito, eique curatori aut si curator non erit, tum ei praetori eo nomine cogendi, coercendi, multae dicendae sive pignoris capiendi ius potestasque esto. Si quid eorum servus fecerit, dominus eius HS centum milia populo Romano D. D. E. Si qui locus circa rivos, specus, fornices, fistulas, tubulos, castella, lacus aquarum publicarum, quae ad urbem Romam ducuntur et ducentur, terminatus est et erit, ne quis in eo loco post hanc legem rogatam quid opponito, molito, obsaepito, figito, statuito, ponito, conlocato, arato, serito, neve in eum quid immittito, praeterquam eorum faciendorum, reponendorum causa, quae hac lege licebit, oportebit. Qui adversus ea quid fecerit, siremps lex, ius causaque omnium rerum omnibusque esto, atque uti esset esseve oporteret, si is adversus hanc legem rivum, specum rupisset forassetve. Quo minus in eo loco pascere, herbam, fenum secare, sentes tollere liceat, eius hac lege nihilum rogatur. Curatores aquarum, qui nunc sunt quique erunt, faciunto ut in eo loco, qui locus circa fontes et fornices et muros et rivos et specus terminatus est, arbores, vites, vepres, sentes, ripae, maceria, salicta, harundineta tollantur, excidantur, effodiantur, excodicentur, uti quod recte factum esse volent; eoque nomine eis pignoris capio, multae dictio coercitioque esto; idque eis sine fraude sua facere liceat, ius potestasque esto. Quo minus vites, arbores, quae villis, aedificiis maceriisve inclusae sunt, maceriae, quas curatores aquarum causa cognita ne demolirentur dominis permiserunt, quibus inscripta insculptaque essent ipsorum qui permisissent curatorum nomina, maneant, hac lege nihilum rogatur. Quo minus ex eis fontibus, rivis, specibus, fornicibus aquam sumere, haurire eis, quibuscumque curatores aquarum permiserunt, permiserint, praeterquam rota calice, machina liceat, dum ne qui puteus neque foramen novum fiat, eius hac lege nihilum rogatur.

130. Utilissimae legis contemptores non negaverim dignos poena quae intenditur, sed neglegentia longi temporis deceptos leniter revocari oportuit. Itaque sedulo laboravimus ut quantum in nobis fuit, etiam ignorarentur qui erraverant. Eis vero qui admoniti ad indulgentiam imperatoris decucurrerunt, possumus videri causa impetrati beneficii fuisse. In reliquom vero opto ne exsecutio legis necessaria sit, cum officii fidem etiam per offensas tueri praestiterit.

Pagine: 1 2 3 4 5 6 7 8